Humanitext Reader

居普良 · 论嫉妒与羡慕 §7-10

嫉妒的内在痛苦与保持谦逊的劝勉

第 3 段,共 6 段 · 拉丁语

内容简介

作者解释说,嫉妒是一种侵蚀心灵并带来无尽痛苦的内在恶德,警告其伤害比肉体创伤更为严重。随后,他引用基督和保罗的话,劝勉信徒保持谦逊并走在光中。

§7Qualis uero est animae tinea, quae cogitationum tabes, pectoris quanta rubigo zelare in altero uel uirtutem eius uel felicitatem id est odisse in eo uel merita propria uel beneficia diuina, in malum proprium bona aliena conuertere, inlustrium prosperitate torqueri, aliorum gloriam facere suam poenam, uelut quosdam pectori suo admouere carnifices, cogitationibus et sensibus suis adhibere tortores qui se intestinis cruciatibus lacerent, qui cordis secreta maliuolentiae ungulis pulsent.
实际上,嫉妒他人的美德或幸福 ―― 也就是憎恨他人的功绩或神圣的恩赐,将他人的善意转化为自己的痛苦,因杰出之人的繁荣而受折磨,将他人的荣耀视为自己的惩罚,仿佛把某些刽子手贴在自己的胸口,将拷问者施加于自己的思想和感官,让他们用内部的折磨来撕裂自己,用恶意的爪子敲击心灵的秘密 ―― 这对灵魂而言是何等可怕的蛀虫,对思想而言是何等严重的消耗,对内心而言又是何等巨大的锈蚀!
non cibus talibus laetus, non potus potest esse iocundus.
这样的人吃不香,喝不甜。
suspiratur semper et ingemescitur et doletur, dumque ab inuidis numquam liuor exponitur, diebus ac noctibus pectus obsessum sine intermissione laniatur.
他们总是叹息、呻吟和悲伤;由于嫉妒者从未放下嫉妒,他们备受折磨的心灵日夜不停地遭受撕裂。
mala cetera habent terminum et quodcumque delinquitur delicti consummatione finitur.
其他恶行皆有其界限,任何罪过都会随着罪行的完成而终止。
in adultero cessat facinus perpetrato stupro, in latrone conquiescit scelus homicidio admisso et praedoni rapacitatem statuit possessa praeda et falsario modum ponit impleta fallacia.
在通奸者身上,一旦通奸得逞,恶行便告停止;在强盗身上,一旦犯下命案,罪行便归于平静;对掠夺者而言,占有的猎物限制了其贪婪;对伪造者而言,欺骗的达成给其设定了限度。
zelus terminum non habet, permanens iugiter malum et sine fine peccatum, quantoque ille cui inuidetur successu meliore profecerit tanto inuidus in maius incendium liuoris ignibus inardescit.
唯独嫉妒没有界限,它是持续不断的恶,是无休无止的罪。 被嫉妒者在更顺利的成功中越是进步,嫉妒者在嫉妒之火的助燃下,就越是燃烧成更猛烈的烈火。
§8Hinc uultus minax, toruus aspectus, pallor in facie, in labiis tremor, stridor in dentibus, uerba rabida, effrenata conuicia, manus ad caedis uiolentiam prompta, etiamsi a gladio interim uacua, odio tamen furiatae mentis armata.
由此产生威胁的面容、狰狞的目光、面色的苍白、双唇的颤抖、牙齿的咬合、狂暴的言辞、脱缰的辱骂,以及随时准备施加杀戮暴力的双手 ―― 即使这双手暂时没有握剑,却也已被狂乱心灵的仇恨所武装。
et idcirco Spiritus sanctus dicit in psalmis: noli zelare bene ambulantem in uia sua.
因此,圣灵在诗篇中说:“不要嫉妒在自己的道路上顺利前行的人。
et iterum: obseruabit peccator iustum et stridet ad eum dentes suos.
”又说:“恶人暗算义人,向他咬牙切齿。
Deus autem inridebit eum, quoniam prouidet quia ueniet dies eius.
但主必笑他,因为预见他的日子将要来到。
hos beatus apostolus Paulus designat et denotat dicens: uenenum aspidum sub labiis eorum et os eorum maledicto et amaritudine plenum est.
”对于这些人,福者使徒保罗指出并点明说:“他们嘴唇下有虺蛇的毒气,满口是咒骂和苦毒。
ueloces ad effundendum sanguinem pedes eorum, contritio et calamitas in uiis eorum, qui uiam pacis non agnouerunt, nec est. timor Dei ante oculos eorum.
杀人流血,他们的脚飞跑,在他们的道路上有毁灭和残疾,他们未曾知道平安的路,在他们眼前没有对上帝的敬畏。
§9Multo malum leuius et periculum minus est cum membra gladio uulnerantur.
” 当肢体被剑刺伤时,痛苦要轻得多,危险也较小。
facilis cura est ubi plaga perspicua est, et cito ad sanitatem medella subueniente perducitur quod uidetur.
伤口显而易见处容易医治,看得见的伤势只要得到药物的救助便能迅速痊愈。
zeli uulnera abstrusa sunt et occulta, nec remedium curae medentis admittunt quae se intra conscientiae latebram caeco dolore cluserunt.
嫉妒的伤口则是隐秘而遮蔽的,它们将自己以盲目的痛苦封闭在良心的深处,不接受医治者护理的药方。
quicumque es inuidus et malignus, uideris quam sis eis quos odisti insidiosus, perniciosus, infestus.
无论你是谁,只要你心怀嫉妒与恶意,你应当看看你对自己所恨恶的人是多么阴险、有害和充满敌意!
nullius magis quam tuae salutis inimicus es.
但你其实不更是自己救恩的最大敌人吗?
quisque ille est quem zelo persequeris subterfugere et uitare te poterit.
无论你因嫉妒而迫害的是谁,他都能逃避并躲开你,而你却无法逃避你自己。
tu te non potes fugere. ubicumque fueris, aduersarius tuus tecum est, hostis semper in pectore est, pernicies intus inclusa est, ineluctabili catenarum nexu ligatus et uinctus es, zelo dominante captiuus es, nec solacia tibi ulla subueniunt.
无论你在哪里,你的对手都与你同在,仇敌总是在你的胸膛,毁灭在内部禁锢;你被不可挣脱的锁链紧紧捆绑,你在嫉妒的统治下成为囚徒,没有任何安慰能拯救你。
perseuerans malum est hominem persequi ad Dei gratiam pertinentem, calamitas sine remedio est odisse felicem.
迫害一个属于上帝恩典的人是持久的恶,憎恨一个幸福的人是无药可救的灾难。
§10Et idcirco, fratres dilectissimi, huic periculo consulens Dominus ne quis zelo fratris in laqueum mortis incurreret, cum eum discipuli interrogarent quis inter illos maior esset, qui fuerit, inquit, minimus in omnibus uobis hic erit magnus.
因此,最爱的弟兄们,主为了防范这种危险,免得有人因嫉妒兄弟而陷入死亡的网罗,当门徒们问祂他们中间谁最大时,祂说:“在你们众人中最小的那一个,他将是伟大的。
amputauit omnem aemulationem responso suo, omnem causam et materiam mordacis inuidiae eruit et abscidit.
” 祂用自己的回答斩断了所有的竞争,拔除并割断了咬人嫉妒的一切根源和温床。
discipulo Christi zelare non licet, non licet inuidere.
基督的门徒不被允许心怀嫉妒,不被允许羡慕。
exaltationis aput nos non potest esse contentio.
在我们中间,不容许有争夺高位的冲突。
de humilitate ad summa crescimus, didicimus unde placeamus.
我们从谦逊中成长至极高处,我们已经学到了如何取悦[上帝]。
denique et apostolus Paulus instruens et monens, ut qui inluminati Christi lumine tenebras nocturnae conuersationis euasimus in factis adque in operibus luminis ambulemus, scribit et dicit: nox transiuit, dies autem adpropinquauit.
最后,使徒保罗也教导并劝诫我们,我们这些被基督之光照亮、脱离了黑夜行径之黑暗的人,应当行在光明的事实与工作中,他写道并说:“黑夜已深,白昼将近。
abiciamus ergo opera tenebrarum et induamus arma lucis.
我们当脱去暗昧的行为,带上光明的兵器。
tamquam in die decenter ambulemus, non in comisationibus et ebrietatibus, non in concupiscentiis et impudicitiis, non in certaminibus et zelo.
行事为人要端正,好像行在白昼,不可荒宴无度、醉酒,不可好色邪荡、放纵,不可争竞嫉妒。
si recesserunt de pectore tuo tenebrae, si nox inde discussa est, si caligo detersa est, si luminauit sensus tuos splendor diei, si homo lucis esse coepisti, quae sunt Christi gere, quia lux et dies Christus est.
”如果黑暗已经从你的胸中退去,如果黑夜已从那里被驱散,如果迷雾已被抹去,如果白昼的光辉照亮了你的感官,如果你已开始成为光明之子,那么请履行属于基督的事,因为基督就是光和白昼。

词汇与语法注释

  1. §7zelare in altero — 从不定式 `zelare` 开始的一系列不定式短语(包括 `odisse`、`conuertere`、`torqueri`、`facere`、`admouere`、`adhibere`)与句首感叹的主格名词(`tinea`、`tabes`、`rubigo`)呈同位关系,充当整个句子的逻辑主语。
  2. ¦5¦quantoque... tanto... — 关联结构 `quanto... tanto...` 表示比例关系(“越……就越……”)。此外,`cui inuidetur` 是不及物动词 `inuidere`(支配与格)的无人称被动语态,意为“被嫉妒的人”。
  3. §8Hinc uultus minax — 名词性短语连续出现的结构,省略了动词(如 `oritur` 或 `existit`),这些名词短语并列作为主语,表示“由此产生……”。
  4. ¦p.425¦quae se intra conscientiae — 关系代词 `quae`(中性复数主格)的先行词并非紧邻的阴性单数属格 `conscientiae`,而是前句中的 `uulnera`(中性复数主格)。该关系从句直接修饰在主句中起作用的 `uulnera`。
  5. §10huic periculo consulens — 动词 `consulo` 支配与格(此处为 `huic periculo`)时,意为“顾及、考虑、为……谋划”,这与其支配宾格时表示“咨询、征求意见”的意思不同。

引用这一段

居普良, 论嫉妒与羡慕 §7-10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa011.humanitext-lat1:7-10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。