Humanitext Reader

居普良 · 论嫉妒与羡慕 §11-13

恨弟兄等同谋杀之罪与追求爱德之劝勉

第 4 段,共 6 段 · 拉丁语

内容简介

作者借由约翰等圣经经文警告道,憎恨和嫉妒兄弟等同于谋杀罪行,是在黑暗中行。此外,他劝诫基督徒应保持羊的纯真,以宽大与爱德远离肉体的争竞与嫉妒。

§11Quid in zeli tenebras ruis, quid te nubilo liuoris inuoluis, quid inuidiae caecitate omne pacis et caritatis lumen extinguis, quid ad diabolum cui renuntiaueras redis, quid Cain similis existis? homicidii namque facinore constringi eum quisque zelauerit et odio habuerit fratrem suum declarat Iohannes apostolus in epistula sua dicens: qui fratrem suum odit homicida est: et scitis quia omnis homicida non habet in se uitam manentem. et iterum: qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc et in tenebris ambulat et non scit quo eat, quoniam tenebrae excaecauerunt oculos eius.
你为何奔向嫉妒的黑暗? 你为何用羡慕的阴云笼罩自己? 你为何因嫉妒的盲目而熄灭和平与爱的一切光芒? 你为何回到你曾宣誓弃绝的魔鬼那里? 你为何像该隐一样存在? 因为使徒约翰在书信中说,从而表明:凡是嫉妒并憎恨自己兄弟的人,都被谋杀的罪行所束缚: “凡恨自己兄弟的,就是杀人的。 你们晓得,凡杀人的,没有永生存在他里面。 ”又说:“人若说自己在光里,却恨自己的兄弟,他至今还在黑暗里,且在黑暗里行,也不知道往哪里去,因为黑暗瞎了他的眼。
qui odit, inquit, fratrem suum in tenebris ambulat et non scit quo eat.
”他说:“凡恨自己兄弟的,就是在黑暗里行,也不知道往哪里去。
it enim nescius in gehennam, ignarus et caecus praecipitatur in poenam, recedens scilicet a Christi lumine monentis et dicentis: ego sum lumen mundi.
”因为他无知地走向地狱,在愚昧和盲目中被抛入惩罚,这自然是因为他背离了发出劝诫并说道的基督之光:“我是世界的光。
qui me secutus fuerit non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen uitae.
跟从我的,就不在黑暗里走,必要得着生命的光。
sequitur autem Christum qui praeceptis eius insistit, qui per magisterii eius uiam graditur, qui uestigia eius adque itinera sectatur, qui id quod Christus et docuit et fecit imitatur secundum quod Petrus quoque hortatur et monet dicens: Christus passus est pro uobis relinquens uobis exemplum, ut sequamini uestigia eius.
”然而,跟随基督的人,是那些坚守祂诫命的人,是那些走在祂教导之路上的人,是那些追随祂足迹与道路的人,是那些效法基督所教导和所做之事的人,正如彼得也劝诫并提醒说:“基督也为你们受过苦,给你们留下榜样,叫你们跟随祂的脚踪行。
§12Meminisse debemus quo uocabulo plebem suam Christus appellet, quo titulo gregem suum nuncupet.
” 我们应当记住,基督用什么名称来称呼祂的子民,用什么称号来命名祂的羊群。
oues nominat, ut innocentia christiana ouibus aequetur: agnos uocat, ut agnorum naturam simplicem simplicitas mentis imitetur.
祂称他们为羊,好让基督徒的纯真与羊相提并论;祂称他们为羔羊,好让心灵的纯朴效法羔羊纯真的天性。
quid sub uestitu ouium lupus latitat, quid gregem Christi qui christianum se mentitur infamat? Christi nomen induere et non per Christi uiam pergere quid aliud quam praeuaricatio est diuini nominis, quam desertio itineris salutaris? quando ipse doceat et dicat eum ad uitam uenire qui mandata seruauerit et eum esse sapientem qui uerba eius audierit et fecerit, doctorem quoque eum maximum in regno caelorum uocari qui docuerit et sic fecerit, tunc praedicanti profuturum quod bene adque utiliter praedicatum fuerit, si id quod ore promitur factis sequentibus inpleatur.
为什么在羊皮之下潜伏着豺狼? 为什么那虚假自称为基督徒的人败坏基督羊群的名声? 披着基督之名却不走基督之路,这除了是对神圣之名的背叛,是对救恩之路的背弃之外,还能是什么呢? 既然祂亲自教导并说道,那遵守诫命的便进入生命,那听见祂的话并去行的便是聪明人,而在天国里被称为伟大的,也是那教导人且如此行的人;那么,只有当口中所言在随后的行为中得以履行时,那些被良好且有益地传讲的道理,那时才会对传道者有益。
quid uero insinuauit crebrius discipulis suis Dominus, quid inter monita salutaria et praecepta caelestia custodiendum magis seruandumque mandauit quam ut eadem dilectione qua discipulos ipse dilexit nos quoque inuicem diligamus? quomodo autem uel pacem Domini uel caritatem tenet qui intercedente zelo nec pacificus potest esse nec carus?
实际上,主更频繁地向门徒们灌输了什么? 在得救的劝诫与天上的诫命之中,除了要求我们以祂爱门徒的同一爱心去彼此相爱之外,祂还命令我们更应当看守和遵守什么呢? 然而,一个因嫉妒作祟而既不能和平相处又不能彼此相爱的人,又如何能持守主的和平或爱呢?
§13Ideo et apostolus Paulus cum pacis et caritatis merita depromeret cumque adseueraret firmiter et doceret nec fidem sibi nec eleemosynas nec passionem quoque ipsam confessoris et martyris profuturam, nisi caritatis foedera integra adque inuiolata seruasset, adiecit et dixit: caritas magnanima est, caritas benigna est, caritas non zelat, docens scilicet et ostendens eum posse caritatem tenere quisque magnanimus fuerit et benignus et zeli ac liuoris alienus.
因此,使徒保罗在阐明和平与爱的功绩时,并坚称且教导说,除非人保持爱德的契约完整且不受侵犯,否则无论是信心、施舍,甚至是宣信者与殉道者自身的受难,都对他毫无益处;他接着说:“爱是恒久忍耐,又有恩慈;爱是不嫉妒;”这自然是在教导并表明:凡是恒久忍耐、慈悲,且远离嫉妒与羡慕的人,都能够持守爱德。
item alio loco cum moneret ut homo iam sancto Spiritu plenus et natiuitate caelesti Dei filius factus non nisi spiritalia et diuina sectetur, ponit et dicit: et ego quidem, fratres, non potui uobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus, quasi infantibus in Christo.
同样在另一个地方,当他劝诫说,一个已经充满圣灵并通过天上的诞生而成为上帝之子的人,除了属灵和属神的事物之外不应追求其他时,他写道并说:“弟兄们,我过去还不能把你们当作属灵的,只能把你们当作属肉体的,在基督里为婴孩的。
. lacte uos potaui, non cibo.
我用奶喂你们,没有用饭喂你们。
nondum enim poteratis, sed neque nunc potestis.
那时你们不能吃,就是如今还是不能。
adhuc enim estis carnales.
因为你们仍是属肉体的。
ubi enim in uobis zelus et contentio et dissensiones, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis?
在你们中间有嫉妒、纷争、分裂,这岂不是属肉体、照着世人的样子行吗? ”

词汇与语法注释

  1. §11homicidii namque facinore constringi eum quisque zelauerit — 这是作为动词 `declarat` 宾语的“带对格的不定式”(A.C.I.)结构。不定式从句的主语是 `eum`,不定式是 `constringi`。以 `quisque` 开始的从句(`quisque zelauerit...`)起到了修饰和限定代词 `eum` 的类关系从句作用。
  2. §12tunc praedicanti profuturum — `tunc ... profuturum [esse]` 是将来主动不定式,在间接引语语境中构成“带对格的不定式”从句的谓语。其主语是名词性从句 `quod bene adque utiliter praedicatum fuerit`,而 `si` 从句则为这一将来的益处设定了条件。

引用这一段

居普良, 论嫉妒与羡慕 §11-13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa011.humanitext-lat1:11-13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。