§4Hinc diabolus inter initia statim mundi et perit primus et perdidit.
由此,魔鬼在世界之初,便首先自取灭亡,并毁灭了[他人]。
ille angelica maiestate subnixus, ille Deo acceptus et carus postquam hominem ad imaginem Dei factum conspexit, in zelum maliuolo liuore prorupit, non prius alterum deiciens instinctu zeli quam ipse zelo ante deiectus, captiuus ante quam capiens, perditus ante quam perdens, dum stimulante liuore homini gratiam datae immortalitatis eripit, ipse quoque id quod prius fuerat amisit.
他曾依仗天使的尊严,曾为上帝所接纳和喜爱,但在看见人是照着上帝的形象所造之后,便因着恶毒的羡慕而爆发为嫉妒。 他并非在自己先因嫉妒而堕落之前,因嫉妒的冲动而击倒他人,而是先成为俘虏后才去俘虏他人,先归于毁灭后才去毁灭他人;当他因羡慕的驱使而夺走赐予人的不死恩典时,他自己也失去了先前所是的一切。
quale malum est, fratres dilectissimi, quo angelus cecidit, quo circumueniri et subuerti alta illa et praeclara sublimitas potuit, quo deceptus est ipse qui decepit.
最爱的弟兄们,这是何等可怕的恶,以至于天使因之堕落,那高贵而杰出的崇高者也因之被蒙蔽和颠覆,甚至那欺骗者自己也因之被欺骗!
exinde inuidia grassatur in terris, dum liuore periturus magistro perditionis obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut scriptum est: inuidia autem diaboli mors introiuit in orbem terrarum.
自此,嫉妒在地上横行,当那因羡慕而注定毁灭的人听从毁灭之师时,当他模仿那心怀嫉妒的魔鬼时,正如经上所记:“然而,因魔鬼的嫉妒,死进入了世界。
imitantur ergo illum qui sunt ex parte eius.
”因此,凡属他那一派的人都模仿他。
§5Hinc denique nouae fraternitatis prima odia, hinc parricidia nefanda coeperunt, dum Abel iustum Cain zelat iniustus, dum bonum malus inuidia et liuore persequitur.
由此,新兄弟关系的最初仇恨,以及邪恶的弑亲之罪,终于从此开始,当不义的该隐嫉妒公义的亚伯时,当恶人因羡慕和嫉妒迫害善人时。
tantum ualuit ad consummationem facinoris aemulationis furor, ut nec caritas fratris nec sceleris immanitas nec timor Dei nec poena delicti cogitaretur.
竞争的狂热在推动罪行完成时竟如此强大,以至于人们既不考虑兄弟的爱,也不考虑罪行的残暴,既不考虑对上帝的敬畏,也不考虑罪过的惩罚。
iniuste oppressus est qui iustitiam primus ostenderat, odia perpessus est qui odisse non nouerat, occisus est impie qui moriens non repugnabat.
那首先展现公义的人被不义地压迫,那不知如何去恨的人承受了仇恨,那在死时毫不抵抗的人被不敬虔地杀害。
et quod Esau fratri suo Iacob inimicus extitit zelus fuit: nam quia ille benedictionem patris acceperat, hic in odium persecutionis facibus liuoris exarsit.
而以扫之所以成为他兄弟雅各的仇敌,也是因为嫉妒:因为那人得到了父亲的祝福,这人便因羡慕的火炬而燃起迫害的仇恨。
et quod Ioseph fratres sui uendiderunt, causa uendendi de aemulatione descendit: postquam id quod sibi in uisionibus prosperum fuerat ostensum simpliciter ut fratribus frater exposuit, in inuidiam maliuolus animus erupit.
并且约瑟的兄弟们卖了他,其出卖的原因也是源于竞争:在他作为一个兄弟,向他的兄弟们坦率地说明了在异象中向他展示的吉兆之后,他们恶毒的心灵便爆发为嫉妒。
Saul quoque rex ut Dauid odisset, ut persecutionibus saepe repetitis innocentem, misericordem, miti lenitate patientem necare cuperet, quid aliud quam zeli stimulus prouocauit? quia Goliath interfecto et ope ac dignatione diuina tanto hoste deleto populus admirans in laudes Dauid praedicationis suffragio prosiliit, Saul simultatis adque insectationis furias de liuore concepit.
扫罗王也同样憎恨大卫,以至于通过一再重复的迫害,企图杀死这个无辜、仁慈、极其温和而坚忍的人,这除了嫉妒的刺痛之外,还有什么能激起他如此呢? 因为当歌利亚被杀,并且凭借神圣的帮助和眷顾消灭了如此大敌之后,惊叹的民众在赞美声中纷纷挺身赞颂大卫,扫罗便因羡慕而产生了敌意与迫害的狂怒。
et ne longum faciam singulos recensendo, pereuntis semel populi adtendamus interitum.
为了不因逐一列举而使篇幅过长,让我们关注那一次性走向毁灭之子民的灭亡。
Iudaei nonne inde perierunt, dum Christo malunt inuidere quam credere? obtrectantes magnalibus quae ille faciebat zelo excaecante decepti sunt nec ad diuina noscenda cordis oculos aperire potuerunt.
犹太人难道不正是由此而毁灭的吗? 因为他们宁愿嫉妒基督,也不愿信靠祂。 他们诽谤祂所行的伟大事迹,因盲目的嫉妒而受欺骗,无法睁开心灵的眼睛去认识神圣的事物。
§6Quae nunc considerantes, fratres dilectissimi, contra tantam mali perniciem uigilanter et fortiter dicata Deo pectora muniamus.
最爱的弟兄们,现在考虑到这些事,让我们警惕而坚强地武装起奉献给上帝的心灵,以抵御如此巨大的恶之毁灭。
aliorum mors proficiat ad nostram salutem, inprudentium poena prouidentibus conferat sanitatem.
愿他人的死亡有益于我们的救恩,愿无知者的惩罚为有远见的人带来健康。
non est autem quod aliquis existimet malum istud una specie contineri aut breuibu terminis et angusto fine concludi.
然而,没有任何理由让人认为,这种恶仅包含在一种形式中,或者被限制在短暂的界限和狭窄的范围内。
late patet zeli multiplex et fecunda pernicies.
嫉妒那多样且繁衍不断的毁灭分布极广。
radix est malorum omnium, fons cladium, seminarium delictorum, materia culparum.
它是万恶之根、灾难之源、罪过的温床、过错的根基。
inde odium surgit, animositas inde procedit.
仇恨由此升起,愤怒由此产生。
auaritiam zelus inflammat, dum quis suo non potest esse contentus uidens alterum ditiorem.
当有人因看到别人更富足而无法满足于自己的拥有时,嫉妒便点燃了贪婪。
ambitionem zelus excitat, dum cernit quis alium in honoribus auctiorem.
当有人察觉别人在名誉上比自己更优越时,嫉妒便激起了野心。
zelo excaecante sensus nostros adque in ditionem suam mentis arcana redigente Dei timor spernitur, magisterium Christi neglegitur, iudicii dies non prouidetur.
当嫉妒蒙蔽了我们的感官,并将内心的秘密置于其支配之下时,对上帝的敬畏便被蔑视,基督的教导被忽视,审判之日未被预见。
inflat superbia, exacerbat saeuitia, perfidia praeuaricatur, inpatientia concutit, furit discordia, ira feruescit, nec se iam potest cohibere uel regere qui factus est potestatis alienae.
傲慢膨胀,残暴加剧,不忠背叛,不耐动摇,不和猖獗,愤怒沸腾,那已归于他人权力之下的人,如今既无法克制也无法治理自己。
hinc dominicae pacis uinculum rumpitur, hinc caritas fraterna uiolatur, hinc adulteratur ueritas, unitas scinditur, ad haereses adque ad schismata prosilitur, dum obtrectatur sacerdotibus, dum episcopis inuidetur, dum quis aut queritur non se potius ordinatum aut dedignatur alterum ferre praepositum.
由此,主之和平的纽带被斩断,由此,兄弟的爱被侵犯,由此,真理被玷污,统一被分裂,进而跳入异端与分裂之中,当祭司被诽谤时,当主教被嫉妒时,当有人要么抱怨自己未被按立,要么不屑于忍受另一个人被立于自己之上时。
hinc recalcitrat, hinc rebellat de zelo superbus, de aemulatione peruersus, animositate et liuore non hominis sed honoris inimicus.
由此,那因嫉妒而傲慢的人反抗,因竞争而扭曲的人叛乱,因着愤怒和羡慕,他成了荣誉(职位)而非个人的敌人。