Humanitext Reader

居普良 · 论嫉妒与羡慕 §1-3

嫉妒的潜在危害与警惕魔鬼的诱惑

第 1 段,共 6 段 · 拉丁语

内容简介

塞浦里安指出,常被低估的嫉妒和羡慕是暗中腐蚀心灵的毁灭性罪恶,并引用圣经经文,警告信徒要对魔鬼多样的诱惑和阴谋保持高度警惕。

§1DE ZELO ET LIVORE Zelare quod bonum uideas et inuidere melioribus leue aput quosdam et modicum crimen uidetur, fratres dilectissimi, dumque existimatur leue esse et modicum non timetur, dum non timetur contemnitur, dum contemnitur non facile uitatur, et fit caeca et occulta pernicies quae dum minus perspicitur ut caueri a prouidentibus possit, inprouidas mentes latenter adfligit.
论嫉妒与羡慕最爱的弟兄们,嫉妒你所见到的美好,并羡慕比自己优秀的人,在某些人看来似乎是轻微而微不足道的罪过。 并且当它被认为是轻微和微不足道时,便不被惧怕;当它不被惧怕时,便被轻视;当它被轻视时,便不易被避开,从而成为盲目而隐秘的毁灭,这种毁灭由于未能被具有远见的人充分察觉以作防范,便在暗中折磨着毫无防备的心灵。
porro autem Dominus prudentes esse nos iussit et cauta sollicitudine uigilare praecepit, ne aduersarius uigilans semper ipse et semper insidians ubi in pectus obrepsit de scintillis conflet incendia, de paruis maxima exaggeret et dum remissis et incautis leniore aura et flatu molliore blanditur, procellis ac turbinibus excitatis ruinas fidei et salutis ac uitae naufragia moliatur.
然而,主命令我们要聪慧,并吩咐我们要以谨慎的忧虑保持警惕,免得那自身始终警惕且始终设伏的仇敌,一旦潜入心中,便从火花中燃起大火,从微小之事中扩大出极大的灾祸,并在用温和的微风和柔和的气息讨好那些懈怠与不设防的人时,激起暴风雨和旋风,企图造成信仰与救恩的毁灭以及生命的船难。
excubandum est itaque, fratres dilectissimi, adque omnibus uiribus elaborandum, ut inimico saeuienti et iacula sua in omnes corporis partes quibus percuti et uulnerari possumus dirigenti sollicita et plena uigilantia repugnemus secundum quod Petrus apostolus in epistula sua praemonet et docet dicens: sobrii estote, uigilate, quia aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens aliquid deuorare quaerens circuit.
因此,最爱的弟兄们,我们必须保持警惕,并全力以赴,以便我们能以细致而充分的警惕,来抵御那猖狂且正将飞矢射向我们可能被击中和受伤的身体各部分的仇敌,正如使徒彼得在他的书信中所预警和教导的,他说:“你们要谨守、警惕,因为你们的仇敌魔鬼,如同吼叫的狮子,巡回寻找可吞吃的人。
§2Circuit ille nos singulos et tamquam hostis clausos obsidens muros explorat et temptat an sit pars aliqua membrorum minus stabilis et minus fida, cuius aditu ad interiora penetretur.
” 他在我们每个人周围巡回,如同围攻封闭城墙的敌人,探测并尝试是否我们肢体的某个部分较不稳定且较不忠实,好通过其切入口渗透到内部。
offert oculis formas inlices et faciles uoluptates, ut uisu destruat castitatem.
他向眼睛呈现诱人的容貌和容易获得的享乐,以便通过视觉摧毁贞洁。
aures per canora musica temptat, ut soni dulcioris auditu soluat et molliat christianum uigorem.
他用悦耳的音乐诱惑耳朵,以便通过听觉那更甜美之音来松懈和软化基督徒的活力。
linguam conuicio prouocat, manum iniuriis lacessentibus ad petulantiam caedis instigat.
他以谩骂挑衅言语,以挑衅性的侮辱唆使双手去进行残杀的狂妄。
ut fraudatorem faciat lucra opponit iniusta: ut animam pecunia capiat ingerit perniciosa conpendia: honores terrenos promittit ut caelestes adimat: ostentat falsa ut uera subripiat, et cum latenter non potest fallere, exerte adque aperte minatur, terrorem turbidae persecutionis intentans, ad debellandos seruos Dei inquietus semper et semper infestus, in pace subdolus, in persecutione uiolentus.
为了制造欺诈者,他展现实属不义的利益;为了用金钱俘获灵魂,他强加有害的捷径;他许诺尘世的荣耀,以便夺走天上的荣耀;他展示虚假之物,以便窃取真实之物;并且当他无法在暗中欺骗时,他便公然且露骨地威胁,施加混乱迫害的恐怖,为了征服上帝的仆人而始终动荡且始终充满敌意,在和平时诡诈,在迫害时残暴。
§3Quamobrem, fratres dilectissimi, contra omnes diaboli uel fallaces insidias uel apertas minas stare debet instructus animus et armatus, tam paratus semper ad repugnandum quam est ad inpugnandum semper paratus inimicus.
因此,最爱的弟兄们,针对魔鬼的一切诡诈阴谋或公开威胁,那有所整备且全副武装的心灵应当屹立不摇,始终准备好去反击,正如敌人始终准备好去攻击一样。
et quoniam frequentiora sunt tela eius quae latenter obrepunt magisque occulta et clandestina iaculatio quo minus perspicitur hoc et grauius et crebrius in uulnera nostra grassatur, ad haec quoque intellegenda et depellenda uigilemus.
并且,既然他暗中潜入的武器更为频繁,且那隐秘而暗中的投射越是不被察觉,就越是严重且频繁地肆虐于我们的伤口,那么为了理解并驱逐这些,我们也当警醒。
ex quibus est zeli et liuoris malum.
在这些恶行中,便有嫉妒和羡慕的恶。
quod si qui penitus inspiciat, inueniet nihil magis christiano cauendum, nihil cautius prouidendum, quam ne quis inuidia et liuore capiatur, ne quis fallentis inimici caecis laqueis implicatus, dum zelo frater in fratris odia conuertitur, gladio suo nescius ipse perimatur.
倘若有人深入审视这一点,他会发现,对于基督徒而言,没有什么比谨防被嫉妒和羡慕所俘获更需防范,也没有什么比这更需加倍小心堤防的了;免得有人被欺骗之敌的盲目圈套所纠缠,当兄弟因嫉妒而转为对兄弟的恨意时,他自己却在不知不觉中被自己的剑所消灭。
quod ut colligere plenius et manifestius perspicere possimus, ad caput eius adque ad originem recurramus.
为了使我们能更充分地领悟并更清晰地看明这一点,让我们追溯其源头与起因。
uideamus unde zelus et quando et quomodo coeperit.
让我们看看嫉妒源自何处、于何时并以何种方式开始。
facilius enim a nobis malum tam perniciosum uitabitur, si eiusdem mali et origo et magnitudo noscatur.
因为如果该恶行的起因和严重程度都被了解,那么这种如此具有杀伤力的恶行将更容易被我们所避免。

词汇与语法注释

  1. §1quae dum minus perspicitur ut caueri a prouidentibus possit — 引导自关系代词 quae(修饰 pernicies)的从句。dum minus perspicitur(当未被充分察觉时)后接表示结果或目的的虚拟语气从句 ut ... possit(以便能被具有远见的人所防范)。caueri 是被动不定式,作无人称使用。
  2. §2cuius aditu ad interiora penetretur — 关系代词 cuius 的先行词是 pars(部位)。aditu 是名词 aditus(进入、通道)的单数夺格,表示手段或路径。动词 penetretur 是被动现在虚拟式,既可以理解为无人称被动(“被渗透”),也可以将 pars 视为其主语;在语境中,它作为具有特征或可能性意义的虚拟式起作用(“可以通过其切入口渗透到内部”)。
  3. ¦p.421¦nihil magis christiano cauendum, nihil cautius prouidendum, quam ne quis — 这是一个依附于动词 inueniet 的“对格加不定式”(间接引语)结构,其中表示义务/必要性的动形容词 cauendum [esse] 和 prouidendum [esse] 省略了 esse。与格 christiano 作为动形容词施动者(“对于基督徒而言应当防范”)。比较级 magis 和 cautius 之后接 quam 和由 ne 引导的虚拟式从句(capiatur、perimatur),具体说明需要防范的内容。

引用这一段

居普良, 论嫉妒与羡慕 §1-3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa011.humanitext-lat1:1-3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。