§6Nec sic, fratres dilectissimi, ista proferimus, ut non quod Raphael angelus dixit ueritatis testimonio conprobemus.
最爱的弟兄们,我们以此呈献这些,绝非不用真理的见证来证实天使拉斐尔所说的话。
in Actis apostolorum facti fides posita est, et quod eleemosynis non tantum a secunda sed a prima morte animae liberentur, gestae et impletae rei probatione conpertum est.
在使徒行传中,这一事实的真实性已确立,并且通过已成就之事的证明得以确认:通过施舍,灵魂不仅免受第二次死亡,而且也免受第一次死亡。
Tabitha operationibus iustis et eleemosynis praestandis plurimum dedita cum infirmata esset et mortua, ad cadauer exanimae Petrus accitus est.
大比大曾极致力于行善和施舍,在她患病并去世时,彼得被请到了这具无生气的尸体旁。
qui cum inpigre pro apostolica humanitate uenisset, circumsteterunt eum uiduae flentes et rogantes, pallia et tunicas et omnia illa quae prius sumpserant indumenta monstrantes nec pro defuncta suis uocibus sed ipsius operibus deprecantes.
彼得因使徒的仁爱而毫不迟疑地赶来,寡妇们哭泣着围着他,向他展示她们先前得到的斗篷、内衣以及所有那些衣服,她们并非用自己的声音而是用死者生前的善行来为她祈求。
sensit Petrus impetrari posse quod sic petebatur nec defuturum Christi auxilium uiduis deprecantibus, quando esset in uiduis ipse uestitus.
彼得感到,以这种方式祈求的能够得到应允,并且在寡妇们祈求时,基督的帮助决不会缺席,因为基督自己就曾穿在这些寡妇身上。
cum itaque genibus nixus orasset et uiduarum ac pauperum idoneus aduocatus legatas sibi preces ad Dominum pertulisset, conuersus ad corpus quod in tabula iam lotum iacebat, Tabitha, inquit, exurge in nomine Iesu Christi.
因此,彼得屈膝祈祷,作为寡妇和穷人的合格倡导者,将托付给他的祈求带到主面前,他转身朝向那已在板上洗净并躺着的尸体说:“大比大,奉耶稣基督的名,起来吧。
nec defuit Petro quominus statim perferret auxilium qui in euangelio dari dixerat quicquid fuisset eius nomine postulatum.
”而那位曾在福音书中说过凡奉祂的名所求的都必赐予的主,也没有阻碍彼得立即带来帮助。
mors itaque suspenditur et spiritus redditur et mirantibus ac stupentibus cunctis ad hanc mundi denuo lucem rediuiuum corpus animatur.
于是,死亡被中止,灵魂被归还,在众人的惊异和目瞪口呆中,复活的身体在这世上的光芒中重新获得了生命。
tantum potuerunt misericordiae merita, tantum opera iusta ualuerunt.
慈悲的功绩竟有如此大的力量,公义的行为竟有如此大的功效。
quae laborantibus uiduis largita fuerat subsidia uiuendi meruit ad uitam uiduarum petitione reuocari.
她曾向贫困的寡妇们施予生活的援助,因而配得因寡妇们的恳求而重返生命。
§7Itaque in euangelio Dominus doctor uitae nostrae et magister salutis aeternae uiuificans credentium populum et uiuificatis consulens in aeternum inter sua mandata diuina et praecepta caelestia nihil crebrius mandat et praecipit quam ut insistamus eleemosynis dandis nec terrenis possessionibus incubemus sed caelestes thesauros potius recondamus.
因此,在福音书中,我们的生命之师和永远救恩之主,祂使信徒的子民获得生命,并为获得生命的人永远着想,在祂的神圣命令和天国诫命之中,祂最频繁地命令和吩咐的,莫过于让我们坚持施舍,不要执着于尘世的财产,而要积攒天上的财宝。
uendite, inquit, res uestras et date eleemosynam, et iterum: nolite uobis condere thesauros super terram, ubi tinea et comestura exterminat et ubi fures effodiunt et furantur.
祂说:“变卖你们的产业,行施舍。 ”又说:“不要为自己在地上积攒财宝,地上有虫子咬,能锈坏,也有贼挖窟窿来偷。
thesaurizate autem uobis thesauros in caelo, ubi neque tinea neque comestura exterminat et ubi fures non effodiunt.
只要积攒财宝在天上,天上没有虫子咬,不能锈坏,也没有贼挖窟窿。
ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum.
因为你的财宝在哪里,你的心也在哪里。
et cum obseruata lege perfectum et consummatum uellet ostendere, si uis, inquit, perfectus esse, uade et uende omnia tua et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me.
”当祂想向一个守了律法的人展示何为完全和圆满时,祂说:“你若愿意作完全人,去变卖你所有的,分给穷人,就必有财宝在天上;你还要来跟从我。
item alio loco negotiatorem caelestis gratiae et comparatorem salutis aeternae distractis omnibus rebus suis pretiosam margaritam hoc est uitam aeternam Christi cruore pretiosam de quantitate patrimonii sui dicit debere mercari.
”同样在另一个地方,祂说,天国恩典的商人和永远救恩的买主,在变卖了他所有的财产之后,应当用他全部的家产去购买那颗珍贵的珍珠,即因基督的血而显得珍贵的永生。
simile est, inquit, regnum caelorum homini negotianti quaerenti bonas margaritas.
祂说:“天国好像买卖人寻找好珍珠。
ubi autem inuenit pretiosam margaritam, abiit et uendidit omnia quae habuit et emit illam.
遇见一颗重价的珍珠,就去变卖了他一切所有的,买了这颗珍珠。
§8Eos denique et Abrahae filios dicit quos in iuuandis alendisque pauperibus operarios cernit.
” 最后,祂也将那些在帮助和供养穷人中劳作的人称为阿布拉罕的子孙。
nam cum Zachaeus dixisset: ecce dimidium ex substantia mea do egenis et si cui quid fraudaui quadruplum reddo, respondit Iesus: quia salus hodie domui huic facta est, quoniam et hic filius est Abrahae.
因为当撒该说:“看哪,我把所有的一半给穷人;我若讹诈了谁,就还他四倍,”耶稣回答说:“今天救恩到了这家,因为他也是阿布拉罕的子孙。
nam si Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam, utique qui secundum praeceptum Dei eleemosynas facit Deo credit: et qui habet fidei ueritatem seruat Dei timorem: qui autem Dei timorem seruat in miserationibus pauperum Deum cogitat.
”因为如果阿布拉罕信神,这就算为他的义,那么凡按照神的诫命行施舍的人,无疑是信神的;凡拥有真实信仰的人,便坚守对神的敬畏;而坚守对神敬畏的人,则在对穷人的怜悯中想念神。
operatur enim, in Deo quia credit, quia scit uera esse quae praedicta sunt uerbis Dei nec scripturam [sanctam] posse mentiri, arbores infructuosas id est steriles homines excidi et in ignem mitti, misericordes ad regnum uocari.
因为他信,所以他在神里面行事,因为他知道神的言语预先宣告的是真实的,圣经绝不能说谎:不结果子的树,即没有生育能力的人,必被砍下来丢在火里,而慈悲的人必被召入天国。
qui et alio in loco operarios et fructuosos fideles appellat, infructuosis uero et sterilibus fidem derogat dicens: si in iniusto mamona fideles non fuistis, quod est uerum quis credet uobis? et si in alieno fideles non fuistis, uestrum quis dabit uobis?
祂在另一个地方也将劳作和有成果的信徒称为“忠心的”,却剥夺了不结果子和荒芜之人的信仰,说:“倘若你们在不义的钱财上不忠心,谁还把真实的托付你们呢? 倘若你们在别人的东西上不忠心,谁还把你们自己的东西给你们呢? ”