§23Quid ad haec respondemus, fratres carissimi? sacrilegas sterilitates et quadam tenebrarum nocte coopertas diuitum mentes qua ratione defendimus, qua excusatione purgamus? qui diaboli semis minores sumus, ut Christo pro pretio passionis et sanguinis uicem nec in modicis rependamus.
对于这些,我们该如何回答,最爱的弟兄们? 我们用什么理由来为富人那亵渎神圣的荒芜以及被某种黑暗之夜所蒙蔽的心智辩护,用什么借口来洗刷他们呢? 我们这些连魔鬼的手下都不如的人,以至于对于基督受难和鲜血的代价,我们甚至在微小的事上也不予以报答。
praecepta ille nobis dedit, quid facere seruos eius oporteret instruxit, operantibus praemium pollicitus et supplicium sterilibus comminatus sententiam suam protulit, quid iudicaturus sit ante praedixit.
祂向我们颁布了诫命,指示了祂的仆人们应当做什么,向行善者许诺了赏赐,并对荒芜者威胁以惩罚,宣告了祂的判决,预先说明了祂将如何审判。
quae potest excusatio esse cessanti, quae defensio sterili? nisi quod non faciente seruo quod praecipitur Dominus faciet quod minatur.
对于懈怠者能有什么借口,对于荒芜者能有什么辩护呢? 除非是,当仆人不履行所吩咐的事时,主必会履行祂所威胁的事。
qui et dicit: cum uenerit filius hominis in claritate sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit in throno claritatis suae et colligentur ante eum omnes gentes, et segregabit eos ab inuicem quemadmodum pastor segregat oues ab haedis, et statuet oues a dextera sua, haedos autem a sinistra.
祂也曾说:“当人子在祂的荣耀中同所有的天使降临时,祂要坐在祂荣耀的宝座上,万民都要聚集在祂面前,祂要把他们彼此分别,好像牧人分别绵羊和山羊一样,把绵羊安置在右边,山羊在左边。
tunc dicet rex eis qui a dextera sua sunt: uenite benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi.
那时,王要对右边的人说:‘来吧,蒙我父赐福的,承受那创世以来为你们所预备的国。
esuriui enim et dedistis mihi manducare, sitiui et potastis me, hospes fui et abduxistis me, nudus et texistis me, infirmatus sum et uisitastis me, in carcere fui et uenistis ad me.
因为我饿了,你们给我吃;渴了,你们给我喝;我作客旅,你们留我住;我赤身露体,你们给我穿;我病了,你们看顾我;我在监里,你们来看我。
tunc respondebunt ei iusti dicentes: Domine, quando te uidimus esurientem et pauimus, sitientem et potauimus? quando te uidimus hospitem et abduximus, nudum et uestiuimus? quando autem te uidimus infirmari aut in carcere et uenimus ad te? tunc respondens rex dicet eis: amen dico nobis, quamdiu fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, mihi fecistis.
’那时,义人要回答祂说:‘主啊,我们什么时候见你饿了给你吃,渴了给你喝? 什么时候见你作客旅留你住,或者赤身露体给你穿? 又什么时候见你病了或在监里来看你呢? ’王要回答他们说:‘我实在告诉你们,这些事你们既做在我这最小兄弟中的一个身上,就是做在我身上了。
tunc dicet illis qui a sinistra sunt: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum quem parauit pater meus diabolo et angelis eius.
’那时,祂又要对左边的人说:‘你们这被咒诅的人,离开我,进入那由我父为魔鬼和他的使者所预备的永火里去。
esuriui enim et non dedistis mihi manducare, sitiui et non potastis me, hospes fui et non abduxistis me, nudus et non uestistis me, infirmus et in carcere et non uenistis ad me.
因为我饿了,你们没有给我吃;渴了,你们没有给我喝;我作客旅,你们没有留我住;我赤身露体,你们没有给我穿;我病了,并在监里,你们没有看顾我。
tunc respondebunt et ipsi dicentes: Domine, quando te uidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum aut in carcere et non ministrauimus tibi? et respondebit illis: amen dico uobis, quamdiu non fecistis uni ex minimis his, neque mihi fecistis.
’那时,他们也要回答说:‘主啊,我们什么时候见你饿了、或渴了、或作客旅、或赤身露体、或病了、或在监里,没有伺候你呢? ’祂要回答他们说:‘我实在告诉你们,这些事你们既没有做在这些最小的一个身上,也就是没有做在我身上了。
et abibunt isti in ignem aeternum, iusti autem in uitam aeternam.
’这些人要往永刑里去,义人却要往永生里去。
quid potuit nobis maius Christus edicere? quomodo magis potuit iustitiae ac misericordiae nostrae opera prouocare? quam quod praestari dixit sibi quicquid egenti praestatur et pauperi, et se dixit offendi nisi egenti praestatur et pauperi, ut qui respectu fratris in ecclesia non mouetur uel Christi contemplatione moueatur et qui non cogitat in labore adque in egestate conseruum uel Dominum cogitet in ipso illo quem despicit constitutum.
” 基督还能向我们宣告什么更伟大的事呢? 祂还能如何更深地激发起我们的正义和仁慈之举呢? 除了祂说凡是施予匮乏者和穷人的,就是施予祂自己;并说如果不施予匮乏者和穷人,祂自己就会受到冒犯。 这是为了让那在教会中因对兄弟的顾念而无动于衷的人,至少能因对基督的观想而动心;让那不考虑在劳苦和匮乏中的同胞仆人的人,至少能想到主就存在于他所鄙视的那个人之中。
§24Etidcirco, fratres carissimi, quibus metus in Deum pronus est et spreto calcatoque iam mundo ad superna et diuina animus erectus est, fide plena, mente deuota, operatione continua promerendo Domino obsequium praebeamus.
因此,最爱的弟兄们,你们这些对神的敬畏是主动的、且已经鄙视并践踏了尘世、心灵向往着天国与神圣事物的人,让我们以充足的信心、虔敬的心志、不断的善行,在赢得主的喜悦中展现我们的顺服。
demus Christo uestimenta terrena indumenta caelestia recepturi.
让我们将尘世的衣物献给基督,以便领受天国的衣裳。
demus cibum et potum saecularem cum Abraham et Isaac et Iacob ad conuiuium caeleste uenturi.
让我们施予世俗的食物和饮料,以便与亚伯拉罕、以撒、雅各一同进入天国的宴席。
ne parum metamus plurimum seminemus.
不要少收,我们要多播种。
securitati ac saluti aeternae dum tempus est consulamus Paulo apostolo admonente et dicente: ergo dum tempus habemus, operemur quod bonum est ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
趁着还有时间,让我们为永恒的安全与救赎而谋划,正如使徒保罗所劝勉和说的:“所以,我们有了机会,就当向众人行善,每个信徒家庭更是如此。
bonum autem facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus.
我们行善,不可丧志;若不灰心,到了时候就要收割。 ”