Humanitext Reader

居普良 · 论善行与施舍 §25-26

使徒时代教会的榜样与天上的永恒奖赏

第 10 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

回顾使徒时代初期教会财产共有与施舍的实践,呼吁信徒效法上帝公平创造的秩序,并展望主所应许的属天荣耀与永恒奖赏,勉励大家坚持不懈地行善。

§25Cogitemus, fratres dilectissimi, quid sub apostolis fecerit credentium populus, quando inter ipsa primordia maioribus uirtutibus mens uigebat, quando credentium fides nouo adhuc fidei calore feruebat.
最爱的弟兄们,让我们想一想,在使徒手下,信徒的群体做了些什么。 那时正值最初的起点,心灵因更伟大的美德而充满活力,信徒的信仰仍以新生的信仰热情在燃烧。
domicilia tunc et praedia uenundabant et dispensandam pauperibus quantitatem libenter ac largiter apostolis obferebant, terreno patrimonio uendito adque distracto fundos illuc transferentes ubi fructus caperent possessionis aeternae, illic comparantes domos ubi inciperent semper habitare.
当时他们卖掉房屋和庄稼,心甘情愿、慷慨大方地将要分给穷人的款项呈给使徒,卖掉并处置了尘世的家产,将田产转移到他们能收获永恒产业之果实的地方,在那里准备了他们将开始永远居住的房屋。
talis tunc fuit in operationibus cumulus qualis in dilectione consensus, sicut legimus in Actis apostolorum: turba autem eorum qui crediderant anima ac mente una agebant nec fuit inter illos discrimen ullum nec quicquam suum iudicabant ex bonis quae eis erant, sed fuerunt illis omnia communia.
当时,他们在善行上的丰硕积累就如他们在爱德上的一致,正如我们在《使徒行传》中所读到的:“信的人的人人,同心合意,没有任何人之间有分别,也不把他们所有的任何财物算作自己的,而是万物公用。
hoc est natiuitate spiritali uere Dei filium fieri, hoc est lege caelesti aequitatem Dei patris imitari.
”这就是通过属灵的诞生而真正成为上帝的儿子,这就是通过天国的法律来效法父上帝的公义。
quodcumque enim Dei est in nostra usurpatione commune est, nec quisquam a beneficiis eius et muneribus arcetur quominus omne humanum genus bonitate ac largitate diuina aequaliter perfruatur.
因为凡属于上帝的,在我们的享用中都是公用的,没有任何人被排除在祂的恩惠和恩赐之外,从而不妨碍全人类平等地享受属神的善良与慷慨。
sic aequaliter dies luminat, sol radiat, imber rigat, uentus adspirat, et dormientibus somnus unus est, et stellarum splendor ac lunae communis est.
因此,白日同样照耀,太阳同样辐射,雨水同样灌溉,微风同样吹拂,睡者之眠都是相同的,星辰与月亮的光辉也是共有的。
quo aequalitatis exemplo qui possessor in terris reditus ac fructus suos cum fraternitate partitur, dum largitionibus gratuitis communis ac iustus est. Dei patris imitator est.
通过这种平等的榜样,地上的所有者若与弟兄们分享其收入与果实,并在无偿的慷慨施舍中做到共有与公正,他就是父上帝的效法者。
§26Quae illa erit, fratres carissimi, operantium gloria, quam grandis et summa laetitia, cum populum suum Dominus coeperit recensere et meritis adque operibus nostris praemia promissa contribuens pro terrenis caelestia, pro temporalibus sempiterna, pro modicis magna praestare, obferre nos patri cui nos sua sanctificatione restituit, aeternitatem nobis inmortalitatemque largiri ad quam nos sanguinis sui uiuificatione reparauit, reduces ad paradisum denuo facere, regna caelorum fide et ueritate suae pollicitationis aperire.
最爱的弟兄们,行善之人的荣耀将会如何,那是多么巨大和至高的喜悦,当主开始点阅祂的子民,并将应许的赏赐分给我们的功绩和善行,以天上的代替地上的,以永恒的代替暂时的,以伟大的代替微小的,将我们呈献给祂通过自己的圣化使我们复归的父,赐予我们祂通过自己宝血的赐生命而恢复我们的永恒与不死,使我们重新回到乐园,并借着祂应许的信实和真理敞开天国。
haec haereant firmiter sensibus nostris, haec intellegantur plena fide, haec corde toto diligantur, haec indesinentium operum magnanimitate redimantur.
愿这些牢固地依附在我们的感官中,愿这些以充足的信心被理解,愿这些以全心被爱慕,愿这些以不懈善行的宽宏气魄被赎得。
praeclara et diuina res, fratres carissimi, salutaris operatio.
最爱的弟兄们,救赎的善行是杰出而神圣的事。
solacium grande credentium, securitatis nostrae salubre praesidium, munimentum spei, tutela fidei, medella peccati, res posita in potestate facientis, res et grandis et facilis, sine periculo persecutionis corona pacis, uerum Dei munus et maximum, infirmis necessarium, fortibus gloriosum, quo Christianus adiutus perfert gratiam spiritalem, promeretur Christum iudicem, Deum computat debitorem.
它是信徒的伟大安慰,是我们安全的健康保障,希望的堡垒,信仰的守护,罪恶的良药,是一件掌握在行者权力之中的事,既伟大又容易,是没有迫害危险的和平之冠,是上帝真实且最大的恩赐,对软弱者是必需的,对刚强者是荣耀的,基督徒借此得到帮助,承受属灵的恩典,赢得审判者基督的喜悦,并视上帝为债务人。
ad hanc operum salutarium palmam libenter ac prompte certemus, omnes in agone iustitiae Deo et Christo spectante curramus et qui saeculo et mundo maiores esse iam coepimus cursum nostrum nulla saeculi et mundi cupiditate tardemus.
让我们甘心乐意、迅速地去争取这救赎善行的桂冠,在上帝和基督的注视下,大家都在公义的竞技中奔跑,我们这些已经开始比世代和世界更伟大的人,不要因对世代和世界的任何渴望而延误我们的行程。
si expeditos, si celeres, si in hoc operis agone currentes dies nos uel redditionis uel persecutionis inuenerit, nusquam Dominus meritis nostris ad praemium deerit, in pace uincentibus coronam candidam pro operibus dabit, in persecutione purpuream pro passione geminabit.
如果当我们轻装、迅速、在这善行的竞技中奔跑时,无论是报偿之日还是迫害之日临到我们,主绝不会在任何地方让我们的功绩得不到赏赐:祂将给在和平中得胜的人一顶因善行而得的白冠,在迫害中则因受难而加倍赐予一顶紫冠。

词汇与语法注释

  1. §25quominus — 在表示阻碍或防止的动词(此处为被动语态的 'arcetur',意为“被排除、被阻碍”)之后,引导一个带有虚拟语气(perfruatur)的从句,表示“免得”或“以防”。
  2. §25Dei patris imitator est. — 整句的句法结构:由关系代词 'qui'(“地上作为所有者而……的人”)引导的关系从句(主要动词为 'partitur' 和 'est')整体作主语,而 'Dei patris imitator est' 构成主句的谓语部分。
  3. §26cum populum suum Dominus coeperit recensere et ... praestare ... — 在表示时间的 'cum' 从句中的结构:具有助动词性质的 'coeperit'(“当祂开始……时”)不仅支配第一个不定式 'recensere',还并列支配了其后由 'et' 连接的多个不定式(praestare, obferre, largiri, facere, aperire)。
  4. §26Deum computat debitorem — 双宾格(双对格)结构,其中 'Deum' 是直接宾语,'debitorem' 是宾语补足语(“视上帝为债务人”)。在基督教语境中,这生动地表达了上帝(基于其应许)将自己置于对人类善行进行奖赏的债务人地位。

引用这一段

居普良, 论善行与施舍 §25-26. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa009.humanitext-lat1:25-26

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。