§15Ceterum quae talis es nec operari in ecclesia potes: egentem [enim] et pauperem non uident oculi superfusi nigrore, tenebris et nocte contecti.
然而,像你这样的人,在教会中是无法行善的:因为那涂抹了黑色、被黑暗和黑夜遮蔽的眼睛,是看不见缺乏者和贫穷者的。
locuples et diues dominicum celebrare te credis quae corban omnino non respicis, quae in dominicum sine sacrificio uenis, quae partem de sacrificio quod pauper obtulit sumis? intuere in euangelio uiduam praeceptorum caelestium memorem, inter ipsas pressuras et angustias egestatis operantem, in gazophylacium duo quae sola sibi erant minuta mittentem, quam cum animaduerteret Dominus et uideret, non de patrimonio sed de animo opus eius examinans et considerans, non quantum sed ex quanto dedisset, respondit et dixit: amen dico uobis quoniam uidua ista omnibus plus misit in dona Dei.
你这富足且发财的妇人,难道相信自己是在庆祝主的祭仪吗? 你这完全不顾及奉献箱、不带祭物就来到主殿、甚至分占贫穷人所献祭物之分的人。 请看福音书中的那位心怀天国诫命的寡妇,她在极度的贫困与困苦中依然行善,将她仅有的两个小钱投入奉献箱中。 当主注意到并看见她时,祂不是根据她的财产,而是根据她的心意来检验和考量她的行为,不仅看她给了多少,而是看她是从怎样的心意与存留中给予的,于是回答并说道:“我实在告诉你们,这寡妇向神的献礼中投入的比众人都多。
omnes enim isti ex eo quod abundauit illis miserunt in dona Dei. haec autem de inopia sua omnem quemcumque habuit uictum misit.
因为众人都是在他们富余之中投进神的献礼;她却是从自己的不足中,把她一切养生的都投进去了。
multum beata mulier et gloriosa quae etiam ante diem iudicii meruit iudicis uoce laudari.
”这是多么福气而光荣的女人,竟然在审判之日前,就配得审判者亲口赞许!
pudeat diuites sterilitatis adque infelicitatis suae.
让富人们为自己的不育与不幸感到羞耻吧。
uidua et inops [uidua] in opere inuenitur, cumque uniuersa quae dantur pupillis et uiduis conferantur, dat illa quam oportebat accipere, ut sciamus quae poena sterilem diuitem maneat, quando hoc documento operari etiam pauperes debeant.
一个贫寒的寡妇被发现正在行善,而且当所赐予的一切都是为了分给孤儿和寡妇时,那本该接受施舍的她却在施予。 这使我们明白,既然通过这个实例,连穷人都应该行善,那么不育的富人将面临怎样的惩罚。
adque ut intellegamus haec opera Deo dari et eum quisque haec faciat Deum promereri, Christus illud dona Dei appellat et in dona Dei uiduam duos quadrantes misisse significat, ut magis ac magis possit esse manifestum quia qui miseretur pauperis Deo faenerat.
并且为了让我们理解这些善行是献给神的,且行这些事的人都能赢得神的喜悦,基督将那称为神的礼物,并指明寡妇将两个小钱投进了神的礼物中,好让“怜悯贫穷人就是借给神”这一道理变得越来越明显。
§16Sed nec illa res, fratres carissimi, a bonis operibus et iustis refrenet et reuocet christianum quod excusari se posse aliquis existimet beneficio filiorum, quando in inpensis spiritalibus Christum cogitare qui accipere se professus est debeamus nec conseruos liberis nostris, sed Dominum praeferamus ipso instruente et monente: qui diligit, inquit, patrem aut matrem super me non est me dignus, et qui diligit filium aut filiam super me non est me dignus.
但是,最亲爱的兄弟们,也不要让这样一件事阻碍和召回基督徒远离善良和公义的行善,即某人认为自己可以凭借对子女的顾虑而得到免责。 因为在属灵的支出中,我们应当想到那自称接受了这一切的基督;我们不应把同仆置于我们子女之上,而应优先选择主,正如主自己教导并劝诫的那样。 祂说:“爱父亲或母亲过于我的,不配作我的门徒;爱儿子或女儿过于我的,不配作我的门徒。
item in Deuteronomio ad corroborationem fidei et dilectionem Dei paria conscripta sunt.
”同样,在《申命记》中,为了坚固信心和对神的爱,也写下了类似的话。
qui dicunt, inquit, patri et matri: non noui te, et filios suos non agnouerunt, hi custodierunt praecepta tua et testamentum tuum seruauerunt.
祂说:“那些对父母说:‘我不认识你们’,也不承认自己子女的人,他们遵守了你的诫命,守住了你的约。
nam si Deum toto corde diligimus, nec parentes nec filios Deo praeferre debemus.
”因为,如果我们全心爱神,我们就不应当将父母或子女置于神之上。
quod et Iohannes in epistula sua ponit caritatem Dei aput eos non esse quos uideamus operari in pauperem nolle.
约翰也在他的书信中指明了这一点:在那些我们看到不愿对穷人行善的人身上,没有神的爱。
qui habuerit, inquit, substantiam mundi et uiderit fratrem suum desiderantem et cluserit uiscera sua, quomodo caritas Dei manet in illo? si enim Deus eleemosynis pauperum faeneratur et cum datur minimis Christo datur, non est quod quis terrena caelestibus praeferat nec diuinis humana praeponat.
他说:“凡有世上财物的,看见弟兄穷乏,却塞住怜恤的心,神的爱怎能存在他里面呢? ” 因为,如果神是通过穷人的施舍而被借贷的,且当施予最小的弟兄时就是施予基督,那么谁也没有理由将世俗之物置于天国之物之上,也不应将人的事物置于神的事物之前。