§12Nisi si putas quia qui Christum pascit a Christo ipse non pascitur aut eis terrena deerunt quibus caelestia et diuina tribuuntur.
除非你认为,那喂养基督的人,自己不会被基督喂养,或者,那些被赐予天国与神圣之物的人,会缺乏世俗之物。
unde haec incredula cogitatio, unde impia et sacrilega ista meditatio? quid facit in domo fidei perfidum pectus? quid qui Christo omnino non credit appellatur et dicitur Christianus? Pharisaei tibi magis congruit nomen.
这不信的思想源自何处? 这不敬且亵渎的默想源自何处? 不信的心在信仰之家中做什么? 那根本不信基督的人,为何被称为且自称为基督徒? 法利赛人这个名字更适合你。
nam cum Dominus in euangelio de eleemosynis disputaret et ut nobis amicos de terrestribus lucris prouida operatione faceremus qui nos postmodum in tabernacula aeterna susciperent fideliter ac salubriter praemoneret, addidit post haec scriptura dicens: audiebant autem haec omnia Pharisaei qui erant cupidissimi et inridebant.
因为当主在福音书中论及施舍,并忠实且有益地预先劝诫我们,要用先见之明的善行,从世俗的财富中为自己结交朋友,使他们随后能将我们接进永远的帐幕时,经文在这之后接着说:“然而,那些极贪财的法利赛人听见这一切话,就嘲笑祂。
quales nunc in ecclesia quosdam uidemus quorum praeclusae aures et corda caecata nullum de spiritalibus ac salutaribus monitis lumen admittunt, de quibus mirari non oportet quod contemnant in tractatibus seruum, quando a talibus ipsum Dominum uideamus esse contemptum.
”如今我们在教会中也看到某些这样的人,他们闭塞的耳朵和瞎了的心,不容任何来自属灵与救恩劝诫的光照入。 对于他们,我们在讲道中身为仆人被其藐视,并不足为奇,因为我们看到,主自己也是被这样的人所藐视。
§13Quid tibi cum istis ineptis et stultis cogitationibus plaudis, quasi metu et sollicitudine futurorum ab operibus retarderis? quid umbras et praestigias quasdam uanae excusationis obtendis? confitere immo quae uera sunt et quia scientes non potes fallere, secreta et abdita mentis exprome.
你为何用那些荒谬和愚蠢的想法自我安慰,仿佛你因对未来的恐惧和担忧而迟延行善? 你为何用虚无借口的阴影和幻影来遮掩? 倒不如承认那真实的事;既然你无法欺骗那洞悉一切者,就吐露你心中秘密和隐藏的事吧。
obsederunt animum tuum sterilitatis tenebrae et recedente inde lumine ueritatis carnale pectus alta et profunda auaritiae caligo caecauit.
不育的黑暗已经包围了你的心灵,随着真理之光的离去,贪婪的深重迷雾已经使你属肉体的心眼失明。
pecuniae tuae captiuus et seruus es, catenis cupiditatis et uinculis alligatus es et quem iam soluerat Christus denuo uinctus es.
你是你金钱的囚犯和奴隶,你被贪欲的锁链和纽带所束缚;基督已经释放了你,你却重新被绑。
seruas pecuniam quae te seruata non seruat, patrimonium cumulas quod te, pondere suo onerat, nec meministi quid Deus responderit diuiti exuberantium fructuum copiam stulta exultatione iactanti stulte, inquit, hac nocte expostulatur anima tua.
你保存着那被保存却不能救你的金钱,你积蓄着那用自身重量压迫你的家产;你难道不记得,对于那用愚蠢的狂喜夸耀自己丰盛收成之富人,神是如何回答的吗? 祂说:“愚昧的人哪,今夜就要索回你的灵魂。
quae ergo parasti cuius erunt? quid diuitiis tuis solus incubas, quid in poenam tuam patrimonii pondus exaggeras, ut quo locupletior saeculo fueris pauperior Deo fias? reditus tuos diuide cum Deo tuo, fructus tuos partire cum Christo, fac tibi possessionum terrestrium Christum participem, ut et ille te sibi faciat regnorum caelestium coheredem.
你所预备的要归谁呢? ”你为何独自守着你的财富? 你为何为了惩罚自己而加重家产的负担,以至于你在世上越富足,在神面前就越贫穷? 将你的收入与你的神分享,将你的果子与基督分担,使基督成为你地上产业的合伙人,好让祂也使你成为祂天国基业的同等继承人。
§14Erras et falleris quisque te in saecnlo diuitem credis.
每一个相信自己在世上富足的人,你都错了,也被欺骗了。
audi in Apocalypsi Domini tui uocem eiusmodi homines iustis obiurgationibus increpantem.
听听你主在《启示录》中的声音,祂用公义的指责训斥这样的人。
dicis, inquit, diues sum et ditatus sum et nullius rei egeo: et nescis quoniam tu es miser et pauper et caecus et nudus.
祂说:“你说,我是富足的,已经发了财,一样都不缺;却不知道你是那困苦、可怜、贫穷、瞎眼、赤身的。
suadeo tibi emere a me. au rum ignitum de igni ut sis diues, et uestem albam ut uestiaris et non appareat in te foeditas nuditatis tuae, et collyrio inungue oculos tuos ut uideas.
我劝你向我买火炼的金子,叫你富足;又买白衣穿上,叫你赤身的羞耻不露出来;又用眼药擦你的眼睛,使你能看见。
qui ergo locuples et diues es eme tibi a Christo aurum ignitum, ut sordibus tuis tamquam igne decoctis esse aurum mundum possis, si eleemosynis et iusta operatione purgeris.
”因此,你这富足且发财的人,要向基督买火炼的金子,好让你的污秽仿佛被火炼尽,只要你借着施舍和公义的行善得以洁净,就能成为精金。
eme tibi albam uestem, ut qui secundum Adam nudus fueras et horrebas ante deformis, indumento Christi candido uestiaris.
要为自己买白衣,好让你这顺从阿当而赤身、此前因丑陋而战栗的人,穿上基督洁白的衣裳。
et quae matrona locuples et diues es ungue oculos tuos non stibio diaboli sed collyrio Christi, ut peruenire ad uidendum Deum possis, dum Deum et moribus et operibus promereris.
你这富足且发财的妇人,要用基督的眼药,而不是魔鬼的眼药擦你的眼睛,好使你能够达到看见神的境地,因为你正以你的品行和善行赢得神的喜悦。