§20Nobis quoque ipsis minimis et extremis quotiens reuelatum est, quam frequenter adque manifeste de Dei dignatione praeceptum est, ut contestarer adsidue, ut publice praedicarem fratres nostros non esse lugendos arcessitione dominica de saeculo liberatos, cum sciamus non amitti sed praemitti, recedentes praecedere, ut proficiscentes, ut nauigantes solent, desiderari eos debere, non plangi nec accipiendas esse hic atras uestes, quando illi ibi indumenta alba iam sumpserint, occasionem dandam non esse gentilibus, ut nos merito ac iure reprehendant, quod quos uiuere aput Deum dicimus ut extinctos et perditos lugeamus et fidem quam sermone et uoce depromimus cordis et pectoris testimonio non probemus.
对于我们这些最微小、最卑下的人,也是何等频繁地得到启示,又是何等屡次且显然地因上帝的恩赐而受到诫命,要我不断地见证、公开地宣讲:那些因主的召唤而从世上解脱出来的我们的弟兄不应受到哀悼,因为我们知道他们并非失去,而是先行,那离去的人走在了前头;正像旅行者或航海者那样,他们应当被思念,而不应被哀恸,且既然他们在那里已经穿上了白衣,我们在这里就不应穿上黑色丧服;不应给异教徒以机会,使他们有理由且正当地指责我们,因为我们一方面说那些人与上帝同活,另一方面却像对待灭绝和迷失之人那样哀悼他们,并且未能用内心和胸怀的见证来证明我们用言辞和声音所表达的信仰。
spei nostrae et fidei praeuaricatores sumus, si simulata, si ficta, si fucata uidentur esse quae dicimus.
如果我们所说的话显得是虚假、捏造和伪饰的,我们就是我们希望和信仰的背叛者。
nihil prodest uerbis praeferre uirtutem et factis destruere ueritatem.
用言语宣示美德而在行为中毁灭真理,是毫无益处的。
§21Inprobat denique apostolus Paulus et obiurgat et culpat, si qui contristentur excessu suorum.
最后,使徒保罗否决、斥责并责备那些因亲人离世而悲伤的人。
nolumus, inquit, ignorare uos, fratres, de dormientibus, ne contristemini sicut et ceteri qui non habent spem.
他说:‘弟兄们,论到睡了的人,我们不愿意你们不知道,免得你们悲伤,像那些没有指望的旁人一样。
si enim credimus quia Iesus mortuus est et resurrexit, sic et Deus eos qui dormierunt in Iesu adducet cum eo.
我们若信耶稣死而复活了,上帝也必照样将那些在耶稣里睡了的人与祂一同带来。
eos contristari dicit in excessu suorum qui spem non habent.
’他说,只有那些没有指望的人才会因亲人的离世而悲伤。
qui autem spe uiuimus et in Deum credimus et Christum passum esse pro nobis et resurrexisse confidimus in Christo manentes et per ipsum adque in ipso resurgentes quid aut ipsi recedere istinc de saeculo nolumus aut nostros recedentes quasi perditos lugemus et dolemus? ipso Christo Domino et Deo nostro monente et dicente: ego sum resurrectio.
然而,我们这些靠指望活着、信仰上帝、并深信基督为我们受难且复活、常在基督里并通过祂且在祂里面复活的人,为什么既不愿自己从这世上离去,又把我们离去的亲人当作迷失之人来哀悼和痛心呢? 正如我们的主和上帝基督亲自告诫并说道: ‘我就是复活。
qui credit in me, licet moriatur, uiuet et omnis qui uiuit et credit in me non morietur in aeternum.
信我的人,虽然死了,也必复活;凡活着信我的人,必永远不死。
si in Christo credimus, fidem uerbis et promissis eius habeamus: ut non morituri in aeternum ad Christum, cum quo et uicturi et regnaturi semper sumus, laeta securitate ueniamus.
’如果我们信基督,就让我们对祂的话语和承诺怀有信心,好使我们这些永远不死的人,能以快乐的安详去往基督那里,我们将与祂一同永远生活并作王。
§22Quod interim morimur, ad inmortalitatem morte transgredimur nec potest uita aeterna succedere, nisi hinc contigerit exire.
我们眼下的死亡,实际上是通过死亡过渡到不死,除非离开这里,否则永生便无法接续。
non est exitus iste sed transitus et temporali itinere decurso ad aeterna transgressus.
这不是一个终结,而是一个过渡,是在结束了暂时的旅程之后向永恒事物的跨越。
quis non ad meliora festinet? quis non mutari et reformari ad Christi speciem et ad caelestis gratiae dignitatem citius exoptet? Paulo apostolo praedicante, nostra autem conuersatio, inquit, in caelis est, unde et Dominum expectamus Iesum Christum qui transformabit corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae.
谁不向往更好的事物而行色匆匆呢? 谁不渴望能更迅速地被改变、被重塑为基督的形象并达到属天恩典的尊贵呢? 正如使徒保罗所宣讲的,他说:‘我们的国籍是在天上,并且我们等候救主,就是主耶稣基督,从那里降临。 祂要按着那能叫万有归服自己的大能,将我们这卑贱的身体改变形状,和祂自己荣耀的身体相似。
tales nos futuros et Christus Dominus pollicetur, quando ut cum illo simus et cum illo in aeternis sedibus adque in regnis caelestibus gaudeamus patrem pro nobis precatur dicens: pater, quos mihi dedisti uolo ut ubi ego sum et ipsi sint mecum et uideant claritatem quam mihi dedisti priusquam mundus fieret.
’主基督也承诺我们会成为那样,当时为了让我们能与祂同在,并在永恒的住所及天国中与祂一同欢乐,祂为我们向天父祈祷说:‘父啊,我在哪里,愿你所赐给我的人也同我在哪里,叫他们看见你在创世以前所赐给我的荣耀。
uenturus ad Christi sedem, ad regnorum caelestium claritatem lugere non debet et plangere sed potius secundum pollicitationem Domini, secundum fidem ueri in profectione hac sua et translatione gaudere.
’那即将前往基督的宝座、前往天国之荣耀的人,不应当哀哭和悲叹,而应当根据主的应许,根据真理的信仰,在他这番出发和迁移中感到喜悦。
§23Sic denique inuenimus et Enoch translatum esse qui Deo placuit, sicut in Genesi testatur et loquitur scriptura diuina: et placuit Enoch Deo et non est inuentus postmodum, quia Deus illum transtulit.
因此,我们发现那取悦了上帝的以诺也被移去了,正如在《创世记》中神圣的圣书见证并说道:‘以诺取悦了上帝,后来就不在了,因为上帝把他移去了。
hoc fuit placuisse in conspectu Dei de hoc contagio saeculi meruisse transferri.
’在上帝的眼前取悦祂,就是配得从这世上的污染中被移去。
sed et per Salomonem docet Spiritus sanctus eos qui Deo placeant maturius istinc eximi et citius liberari, ne dum in isto mundo diutius inmorantur mundi contactibus polluantur: raptus est [inquit] ne malitia mutaret intellectum illius.
而且圣灵也通过所罗门教导,那些取悦上帝的人会被更早地从这里带走,并更迅速地获得释放,免得他们在这个世界上停留更久时,被世俗的接触所污染。 他说:‘他被夺去,免得邪恶改变了他的理智。
placita enim erat Deo anima eius. propter hoc properauit educere eum de media iniquitate.
因为他的灵魂为上帝所喜悦,因此祂急忙将他从不义的中间领出来。
sic et in psalmis ad Deum properat spiritali fide Deo suo anima deuota, sicut scriptum est: quam dilectissimae habitationes tuae, Deus uirtutum.
’同样,在《诗篇》中,向其上帝奉献的灵魂也以属灵的信心向着祂的上帝奔去,正如经上所记:‘万军之上帝啊,你的居所何等可爱!
desiderat et properat anima mea ad atria Dei.
我的灵魂渴慕并急于进入上帝的院宇。 ’