§24Eius est in mundo diu uelle remanere quem mundus oblectat, quem saeculum blandiens adque decipiens inlecebris terrenae uoluptatis inuitat.
那些为世俗所取悦的人,以及那通过地上快乐的诱惑来谄媚并欺骗、将人招引过去的现世,才想要在世上长久停留。
porro cum mundus oderit christianum, quid amas eum qui te odit et non magis sequeris Christum qui te et redemit et diligit? Iohannes in epistula sua clamat et loquitur et ne carnalia desideria sectantes mundum diligamus hortatur.
再者,既然世俗憎恨基督徒,你为什么还要爱那憎恨你的人,而不是更多地跟随那既赎回你又爱你的基督呢? 约翰在他的书信中高呼并宣讲,并劝勉我们不要因追求肉体的私欲而爱世界。
nolite, inquit, diligere mundum neque ea quae in mundo sunt.
他说:“不要爱世界,和世上的东西。
si qui dilexerit mundum, non est caritas patris in illo: quia omne quod in mundo est concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi quae non est a patre sed ex concupiscentia mundi.
人若爱世界,爱父的心就不在他里面了。 因为凡世界上的事,就像肉体的私欲,眼目的私欲,并今生的骄傲,都不是从父来的,乃是从世界的私欲来的。
et mundus transibit et concupiscentia eius: qui autem fecerit uoluntatem Dei manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum.
这世界和它的私欲都要过去,惟独遵行上帝旨意的,是永远常存,正如上帝也是永远常存一样。
potius, fratres dilectissimi, mente integra, fide firma, uirtute robusta parati ad omnem uoluntatem Dei simus, pauore mortis exclusi immortalitatem quae sequitur cogitemus.
”最爱弟兄们,我们更应当以纯洁的心志、坚固的信心、强健的美德,随时准备顺从上帝的一切旨意,排除对死亡的恐惧,思念那随之而来的永生。
hoc nos ostendamus esse quod credimus, ut nec carorum lugeamus excidium et cum arcessitionis propriae dies uenerit incunctanter et libenter ad Dominum ipso uocante ueniamus.
让我们表明自己就是我们所信的人,好使我们既不为亲人的灭亡而哀悼,又在自己被召唤的日子到来时,能毫无迟疑、心甘情愿地在主亲自召唤下走向祂。
§25Quod cum semper faciendum fuerit Dei semis, nunc fieri multo magis debet corruente iam mundo et malorum infestantium turbinibus obsesso, ut qui cernimus coepisse iam grauia et scimus inminere grauiora lucrum maximum conputemus, si istinc uelociter recedamus.
既然这本是上帝的仆人们应该随时做的事,那么在世界已经崩塌、并被侵袭的灾祸风暴所罩的现在,就更应该这样做了。 我们这些看见艰难之事已经开始、并知道更艰难之事即将来临的人,若能从这里迅速离去,就应当算作最大的利益。
si in habitaculo tuo parietes uetustate nutarent, tecta desuper tremerent, domus iam fatigata, iam lassa aedificiis senectute labentibus ruinam proximam minaretur, nonne omni celeritate migrares? si nauigante te turbida et procellosa tempestas fluctibus uiolentius excitatis praenuntiaret futura naufragia, nonne portum uelocius peteres? mundus ecce nutat et labitur et ruinam sui non iam senectute rerum sed fine testatur: et tu non Deo gratias agis, non tibi gratularis quod exitu maturiore subtractus ruinis et naufragiis et plagis imminentibus exuaris?
如果在你的住所里,墙壁因古老而摇晃,屋顶在上面颤抖,已经破败不堪、因建筑物在暮年下倾颓而疲惫的房屋,正威胁着即将来临的毁灭,难道你不会以最快的速度搬迁吗? 如果在你航行时,狂风暴雨猛烈激起波涛,预示着未来的海难,难道你不会更快地寻求港口吗? 看哪,世界正在摇晃和倾颓,并以此证明自己的毁灭——不再是因为事物的衰老,而是因为终结。 而你难道不感谢上帝,不为自己感到庆幸,因为通过更及时的离去而被带走,你得以脱离这些废墟、海难和即将来临的灾祸吗?
§26Considerandum est, fratres dilectissimi, et identidem cogitandum renuntiasse nos mundo et tamquam hospites et peregrinos hic interim degere.
最爱的弟兄们,我们必须考虑并反复思考,我们已经摒弃了世界,在此期间只是作为客人和寄居者暂时居住。
amplectamur diem qui adsignat singulos domicilio suo, qui nos istinc ereptos et laqueis saecularibus exsolutos paradiso restituit et regno.
让我们拥抱那为每个人分派住所的一天,那一天将我们从这里夺回,从世俗的网罗中解脱出来,使我们重返乐园和天国。
quis non peregre constitutus properet in patriam regredi? quis non ad suos nauigare festinans uentum prosperum cupidius optet, ut uelociter caros liceat amplecti? patriam nos nostram paradisum conputamus, parentes patriarchas habere iam coepimus: quid non properamus et currimus, ut patriam nostram uidere, ut parentes salutare possimus? magnus illic nos carorum numerus expectat, parentum, fratrum, filiorum frequens nos et copiosa turba desiderat iam de sua incolumitate secura, adhuc de nostra salute sollicita.
谁在异乡不急于返回祖国呢? 谁在急于乘船归航回到亲人身边时,不更加渴望顺风,以便能迅速拥抱所爱的人呢? 我们把乐园视为我们的祖国,已经开始以列祖为我们的父母。 为什么我们不急忙奔跑,好使我们能看见我们的祖国,并向我们的父母问安呢? 在那里有无数我们所爱的人在等待着我们,父母、兄弟、儿女那众多而丰富的群体在期盼着我们,他们已经对自己的平安感到放心,却仍在为我们的救恩感到焦虑。
ad horum conspectum et conplexum uenire quanta et illis et nobis in commune laetitia est, qualis illic caelestium regnorum uoluptas sine timore moriendi et cum aeternitate uiuendi quam summa et perpetua felicitas! illic apostolorum gloriosus chorus, illic prophetarum exultantium numerus, illic martyrum innumerabilis populus ob certaminis et passionis gloriam et uictoriam coronatus, triumphantes uirgines quae concupiscentiam carnis et corporis continentiae robore subegerunt, remunerati misericordes qui alimentis et largitionibus pauperum iustitiae opera fecerunt, qui dominica praecepta seruantes ad caelestes thesauros terrena patrimonia transtulerunt.
能见到他们并与他们拥抱,这对他们和我们共同而言是多么巨大的喜悦啊! 在那里,没有死亡的恐惧且拥有永恒生命的属天国度的快乐,是何等至高且永久的幸福啊! 在那里有使徒们荣耀的唱诗班,在那里有欢欣鼓舞的先知们的群体,在那里有因战斗和受难的荣耀与胜利而获得冠冕的无数殉教者,有通过节制的力量征服了肉体和身体私欲的凯旋的贞女们,有因周济和慷慨施舍穷人而行了公义之事的获得赏赐的慈悲者,他们遵守主的诫命,将地上的家产转移到了天上的宝库。
ad hos, fratres dilectissimi, auida cupiditate properemus, ut cum his cito esse, ut cito ad Christum uenire contingat optemus.
最爱的弟兄们,让我们怀着热切的渴望向着他们急奔,并期盼着能有幸迅速与他们同在,迅速来到基督面前。
hanc cogitationem nostram Deus uideat, hoc propositum mentis et fidei Christus aspiciat daturus eis caritatis suae ampliora praemia quorum circa se fuerint desideria maiora.
愿上帝看见我们的这一想法,愿基督瞩目我们心智和信仰的这一决意,祂将把祂更丰盛的爱的赏赐,赐给那些对祂怀有更深切渴望的人。