§11Hanc tolerantiam iusti semper habuerunt, hanc apostoli disciplinam de Domini lege tenuerunt non mussitare in aduersis sed quaecumque in saeculo accidunt fortiter et patienter excipere, cum Iudaeorum populus hinc semper offenderit, quod aduersus Deum frequentius murmuraret, sicut testatur in Numeris Dominus Deus dicens: desinat murmuratio eorum a me, et non morientur.
この耐え忍びを義人たちは常に持ち、この規律を使徒たちは主の掟から保ち、逆境において呟くことなく、この世で起こることは何であれ勇敢に、かつ忍耐強く受け入れた。 これに対し、ユダヤ人の民は、神に対してあまりに頻繁に呟いたがゆえに、この点において常に躓いた。 それは民数記において主なる神が証言してこう言われる通りである。 「彼らの不満を私から消し去れ、そうすれば彼らは死なないであろう。
murmurandum non est in aduersis, fratres dilectissimi, sed patienter et fortiter quidquid acciderit sustinendum, cum scriptum sit: sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non despicit.
」愛する兄弟たちよ、逆境において呟くべきではなく、何が起ころうとも忍耐強く、かつ勇敢に耐え忍ばねばならない。 こう書かれているからである。 「神への生け贄は打ち砕かれた霊である。 打ち砕かれ、へりくだった心を、神は軽んじられない。
in Deuteronomio quoque monet per Moysen Spiritus sanctus et dicit: Dominus Deus tuus uexabit te et famem iniciet tibi, et cognoscetur in corde tuo si bene custodieris praecepta eius siue non, et iterum: temptat Dominus Deus uester uos ut sciat si diligitis Dominum Deum uestrum ex toto corde uestro et ex tota anima uestra.
」また申命記においても、聖霊がモーセを通して警告してこう言われる。 「あなたの神なる主はあなたを苦しめ、あなたに飢えを臨ませるであろう。 それは、あなたが主の戒めをよく守るか否か、あなたの心の内が知られるためである。 」またこうもある。 「あなたがたの神なる主は、あなたがたが心を尽くし、魂を尽くして、あなたがたの神なる主を愛しているかを知るために、あなたがたを試されるのである。
§12Sic Abraham Deo placuit, quia ut placeret Deo nec amittere filium timuit nec gerere parricidium recusauit.
」このようにアブラハムは神に喜ばれた。 なぜなら、神に喜ばれるために、彼は息子を失うことを恐れず、親殺しを行うことを拒まなかったからである。
qui filium non potes lege et sortem ortalitatis amittere, quid faceres, si filium iubereris occidere? ad omnia te paratum facere timor Dei et fides debet.
死の掟と定めによって息子を失うことに耐えられないあなたが、もし息子を殺せと命じられたなら、どうするであろうか。 神への恐れと信仰は、あなたをあらゆることに備えさせるべきである。
sit licet rei familiaris amissio, sit de infestantibus morbis adsidua membrorum et cruenta uexatio, sit de uxore, de liberis, de excedentibus caris funebris et tristis auulsio: non sint tibi offendicula ista sed proelia, nec debilitent aut frangant christiani fidem, sed potius ostendant in conluctatione uirtutem, cum contemnenda sit omnis iniuria malorum praesentium fiducia futurorum bonorum.
たとえ財産の喪失があろうとも、絶え間なく襲いかかる病による、手足の血を流すほどの苦痛があろうとも、妻や子供たち、あるいは去りゆく愛する者たちとの、葬送の悲しい引き裂きがあろうとも、それらがあなたにとって躓きの石ではなく、戦いとなるようにせよ。 またそれらがキリスト者の信仰を弱めたり挫いたりするのではなく、むしろ格闘の中で徳を示すようにせよ。 将来の善きものへの信頼によって、現在の悪しきもののいかなる害悪も軽蔑されるべきだからである。
nisi praecesserit pugna, non potest esse uictoria, cum fuerit in pugnae congressione uictoria, tunc datur uincentibus et corona.
戦いが先行しなければ勝利はあり得ず、戦いの衝突において勝利があったとき、そのとき勝利する者たちに冠も与えられる。
gubernator in tempestate dinoscitur, in acie miles probatur.
舵手は嵐の中で見分けられ、兵士は戦列において試される。
delicata iactatio est, cum periculum non est: cum est conflictatio in aduersis, probatio est ueritatis.
危険がないときの自慢は安易なものである。 逆境における格闘があるときこそ、真理の証明がなされる。
arbor quae alta radice fundata est uentis incumbentibus non mouetur et nauis quae forti conpage solidata est pulsatur fluctibus nec foratur, et quando area fruges terit, uentos grana fortia et robusta contemnunt inanes paleae flatu portante rapiuntur.
深い根で支えられた木は、風が吹きつけても動かされず、頑丈な継ぎ目で固められた船は、波に打たれても穴があくことはない。 そして、脱穀場が作物を脱穀するとき、強くて頑丈な穀粒は風を軽んじ、中身のない籾殻は運んでいく風の息吹によって奪い去られる。
§13Sic et apostolus Paulus post naufragia, post flagella, post carnis et corporis multa et grauia tormenta non uexari sed emendari se dicit aduersis, ut dum grauius adfligitur uerius probaretur.
このように、使徒パウロもまた、難破の後、鞭打ちの後、肉体と身体の多くの重い拷問の後、逆境によって悩まされているのではなく、矯正されているのだと自ら語っている。 それは、彼がより重く苦しめられている間に、より真に試されるためであった。
datus est mihi, inquit, stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colafizet ut non extollar.
「高ぶることがないように、私の肉体に一つの棘、私を殴りつけるサタンの使いが与えられた」と彼は言う。
propter quod ter Dominum rogaui ut discederet a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea.
「このことについて、私はそれが私から離れるように三度主に願った。 すると主は私に言された。 『私の恵みはあなたに十分である。
uirtus enim in infirmitate perficitur.
力は弱さの中で完成されるからである。
quando ergo infirmitas et inbecillitas et uastitas aliqua grassatur, tunc uirtus nostra perficitur, tunc fides si temptata perstiterit coronatur, sicut scriptum est: uasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis.
』」それゆえ、弱さや脆弱さ、あるいは何らかの荒廃がはびこるとき、そのとき私たちの徳は完成され、そのとき信仰は、試練に耐えて留まるならば、冠を受けるのである。 こう書かれている通りである。 「陶工の器は炉が試し、正しい人々は苦難の試練が試す。
hoc denique inter nos et ceteros interest qui Deum nesciunt, quod illi in aduersis queruntur et murmurant, nos aduersa non auocant a uirtutis et fidei ueritate, sed conprobant in dolore.
」最後に、神を知らない他の人々と私たちの間には、次のような違いがある。 すなわち、彼らは逆境において不満を抱き呟くが、私たちは逆境によって徳と信仰の真理から遠ざけられることなく、かえって苦痛の中でそれらを証明するのである。