§25Praesente ac teste me ipso accipite quid euenerit.
请听我亲身在场并作为目击者所经历的事情。
parentes forte fugientes dum trepidi minus consulunt, sub nutricis alimento paruulam filiam reliquerunt.
父母在仓皇逃亡时,由于惊恐而未作周全考虑,将幼小的女儿留在了乳母的抚育下。
relictam nutrix detulit ad magistratus.
乳母将这名被遗弃的女孩带到了官吏那里。
illic ei aput idolum quo populus confluebat, quod carnem necdum posset edere per aetatem, panem mero mixtum, quod tamen et ipsum de immolatione pereuntium supererat, tradiderunt.
在众人聚集的偶像旁,由于女孩因年龄关系还不能吃肉,他们便给了她混有纯酒的面包,然而这面包本身也是从灭亡之人的祭祀中剩下来的。
recepit filiam postmodum mater.
后来,母亲领回了女儿。
sed facinus puella commissum tam loqui et indicare non potuit quam nec intellegere prius potuit nec arcere.
但女孩既无法像她先前不能理解和阻止那样,说出并表明所犯下的罪行。
ignoratione igitur obreptum est, ut sacrificantibus nobis eam secum mater inferret.
因此,因着无知,在女孩母亲把她带进来时,正值我们正在献祭。
sed enim puella mixta cum sanctis precis nostrae et orationis inpatiens nunc ploratu concuti, nunc mentis aestu fluctuabunda iactari, uelut tortore cogente quibus poterat indiciis conscientiam facti in simplicibus adhuc annis rudis anima fatebatur.
然而,这女孩混在圣徒中间,无法忍受我们的祈祷和恳求,时而因哭泣而震颤,时而因心神不宁而如潮水般起伏动荡,仿佛有施刑者在逼迫一般,她那处于纯真年纪的稚嫩心灵,正用她所能做出的迹象承认对所做之事的意识。
ubi uero sollemnibus adinpletis calicem diaconus offerre praesentibus coepit et accipientibus ceteris locus eius aduenit, faciem suam paruula instinctu diuinae maiestatis auertere, os labiis obdurantibus premere, calicem recusare.
而当仪式结束,执事开始向在场的人呈上杯,在其他人陆续领受而轮到她时,这幼小的孩子在神圣威严的感召下,转过脸去,紧闭双唇,拒绝领受这杯。
perstitit tamen diaconus et reluctanti licet de sacramento calicis infudit.
然而执事坚持不懈,尽管她极力抗拒,还是从圣杯中倒入了圣液。
tunc sequitur singultus et uomitus.
随后便是哽噎与呕吐。
in corpore adque ore uiolato eucharistia permanere non potuit, sanctificatus in Domini sanguine potus de pollutis uisceribus erupit.
在被亵渎的身体和口中,圣体无法存留,那在主的血中被祝圣的饮料从污秽的腹脏中喷涌而出。
tanta est potestas Domini, tanta maiestas: secreta tenebrarum sub eius luce detecta sunt, sacerdotem Dei nec occulta crimina fefellerunt.
主的权力是何等巨大,威严是何等崇高:黑暗的秘密在祂的光照下显露无遗,神圣的祭司未被任何隐藏的罪行所蒙蔽。
§26Hoc circa infantem quae ad loquendum alienum circa se crimen necdum habuit aetatem.
这事发生在一个还没有到能够说出施加在自己身上的他人罪行年龄的婴儿身上。
at uero ea quae aetate prouecta et in annis adultioribus constituta sacrificantibus latenter obrepsit non cibum sed gladium sibi sumens et uelut quaedam uenena letalia intra fauces et pectus admittens angi et anima exaestuante concludi postmodum coepit et pressuram non iam persecutionis sed delicti sui passa palpitans et tremens concidit.
然而,另一个年龄稍长、已处于成年之期的女子,在献祭时暗中潜入,她拿给自己的不是食物而是刀剑,将宛如某种致命的毒药吸入喉咙与胸膛,随后便开始痛苦不堪,并因气息激荡而窒息,她所承受的已不再是迫害的压力,而是自身罪过的惩罚,在战栗与发抖中倒了下去。
inpunitum diu non fuit nec occultum dissimulatae conscientiae crimen.
伪装良心的罪行绝非能长期免受惩罚或保持隐秘。
quae fefellerat hominem Deum sensit ultorem.
那欺骗了人的女子感受到了神作为复仇者的存在。
et cum quaedam arcam suam in quo Domini sanctum fuit manibus inmundis temptasset aperire, igne inde surgente deterrita est ne auderet adtingere.
而当某人试图用污秽的手打开她那装有主之圣物的箱子时,因其中升起的火焰而惊恐万分,不敢再行触碰。
et alius qui et ipse maculatus sacrificio a sacerdote celebrato partem cum ceteris ausus est latenter accipere, sanctum Domini edere et contrectare non potuit, cinerem ferre se apertis manibus inuenit.
还有另一个同样因祭祀而蒙污的人,在祭司主持完献祭后,竟敢暗中与他人一同领受一份,但他无法吃下也无法触摸主的圣物,当他张开双手时,发现自己手里捧着的竟是灰烬。
documento unius ostensum est Dominum recedere cum negatur nec inmerenti ad salutem prodesse quod sumitur, quando gratia salutaris in cinerem sancto fugiente mutetur.
通过一个人的实例表明:当主被否认时,祂便会离去;对于不配得的人,所领受的并不能带来拯救,因为当圣物离去时,拯救的恩宠便会化为灰烬。
quam multi cottidie inmundis spiritibus adinplentur, quam multi usque ad insaniam mentis excordes dementiae furore quatiuntur! nec necesse est ire per exitus singulorum, cum per orbis multiformes ruinas tam delictorum poena sit uaria quam delinquentium multitudo numerosa.
每日有多少人被污秽的邪灵所充满,有多少人丧失理智,在狂怒中颤抖,以致精神失常! 我们无需一一历数每个人的结局,因为在这尘世繁复的毁灭中,罪过的惩罚就如同犯罪者的数量一样多。
unusquisque consideret non quid alius passus sit sed quid pati et ipse mereatur, nec euasisse se credat, si eum interim poena distulerit, cum timere plus debeat quem sibi Dei iudicis ira seruauit.
每个人都应当考虑的,不是别人承受了什么,而是自己配受什么惩罚,也不要以为如果惩罚暂时推迟了,自己便已逃脱,因为他更应当畏惧那位由审判者上帝的愤怒为其保留的人。
§27Nec sibi quo minus agant paenitentiam blandiantur qui etsi nefandis sacrificiis manus non contaminauerunt, libellis tamen conscientiam miscuerunt.
那些虽然没有用邪恶的祭祀玷污双手,却用证书使自己的良心蒙尘的人,不要以此来宽慰自己,以为可以少作忏悔。
et illa professio est denegantis, contestatio est christiani quod fuerat abnuentis.
那份声明也是否认者的公言,是对基督徒身份的否认,表明他曾予以拒绝。
fecisse se dixit quidquid alius faciendo commisit, cumque scriptum sit:nonpotestis duobus dominis seruire, seruiuit saeculari domino, obtemperauit eius edicto, magis obaudiuit humano inperio quam Deo.
他宣称自己做了别人通过实际行动所犯下的一切罪行,而且,尽管经上记着说:“你们不能事奉两个主”,他却事奉了世俗之主,服从了他的法令,顺从人的命令过于顺从上帝。
uiderit an minore uel dedecore uel crimine aput homines publicauerit quod admisit: Deum tamen iudicem fugere et uitare non poterit, cum dicat Spiritus sanctus in psalmis: quod est inperfectum meum uiderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur, et iterum: homo uidet in faciem, Deus in cor, ipse quoque Dominus praemoneat et praestruat dicens: et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis.
他是否在人面前以较少的耻辱或较轻的罪行公布了他所承认的事,那由他自己去考虑。 然而,他终将无法逃避和躲闪作为审判者的上帝,因为圣灵在诗篇中说道:“我未成形的体质,你的眼早已看见了;你册上都写无遗。 ”又说:“人是看外貌,神是看内心。 ”主自己也预先警告并作好准备说道:“众教会都会知道,我是那察看人肺腑心肠的。
perspicit ille abdita et secreta adque occulta considerat, nec Dei oculos euadere potest aliquis dicentis: ego Deus adproximans et non Deus de longinquo.
”祂洞察隐秘与秘密,并审视幽微。 谁也无法逃脱那位说道:“我是近处的神,不是远处的神。
si absconditus fuerit homo in absconditis, ego ergo non uidebo eum P uidet ille corda et pectora singulorum, et iudicaturus non tantum de factis sed et de uerbis et de cogitationibus nostris omnium mentes uoluntatesque conceptas in ipsis adhuc clausi pectoris latebris intuetur.
人岂能在隐密处藏匿,使我看不见他吗? ”之神的眼睛。 祂鉴察每个人的心肠与胸怀,祂不仅要根据行为,而且要根据我们的言语和心思来进行审判,祂注视着所有人那孕育于依然紧闭的胸怀深处的思想和意愿。