§19Nam et Moyses pro peccatis populi petit nec tamen peccantibus ueniam cum petisset accepit.
因为甚至摩西也为百姓的罪祈求,然而当他祈求时,却未曾为犯罪的人获得宽赦。
precor, ait, Domine, deliquit populus hic delictum grande: et nunc si dimittis eis delictum, dimitte: sin autem, dele me de libro quem scripsisti.
他说:“主啊,求求你,这百姓犯了滔天大罪;现在你若宽赦他们的罪过,就宽赦吧;否则,就把我从你所写的册上涂抹掉。
et dixit Dominus ad Moysen: si qui deliquit ante me, deleam eum de libro meo.
”主对摩西说:“谁若在我面前犯了罪,我就把谁从我的册上涂抹掉。
ille amicus Dei, ille facie ad faciem locutus saepe cum Domino quod petit inpetrare non potuit nec Dei indignantis offensam sua deprecatione placauit.
”那位神的朋友,那位经常与主面对面说话的人,却无法得到他所请求的事,也未能通过他自己的哀求来平息愤恨之主的怒气。
Hieremiam Deus laudat et praedicat dicens: priusquam te formarem in utero, noui te, et priusquam exires de uulua, sanctificaui te et prophetam in gentes posui te, et eidem pro peccatis populi deprecanti frequenter et oranti noli, inquit, orare pro populo hoc et noli postulare pro eis in prece et oratione, quia non exaudiam in tempore quo inuocabunt me, in tempore adflictationis suae.
神赞美并宣告耶利米说:“我未将你造在腹中,我已晓得你;你未出母胎,我已分别你为圣,并立你作万国的先知,”且对这位经常为百姓的罪哀求并祈祷的人,祂说:“不要为这百姓祈祷,也不要为他们在祈求和祷告中恳求,因为在他们向我呼求的时候,在他们遭难的时候,我必不听允。
quid uero iustius Noe, qui cum repleta esset terra peccatis, solus inuentus est iustus in terris? quid gloriosius Danihele? quid ad facienda martyria in fidei firmitate robustius, in Dei dignatione felicius, qui totiens et cum confligeret uicit et cum uinceret superuixit? quid Iob in operibus promptius, in temptationibus fortius, in dolore patientius, in timore summissius, in fide uerius? nec hi tamen si rogarent, concessurum se Deus dixit.
”的确,还有谁能比诺亚更公义呢? 当大地上充满了罪恶时,只有他在地上被显为义。 还有谁能比丹尼尔更荣耀呢? 在坚固的信仰中承受殉道之事,还有谁比他更强壮、在神的恩宠中更幸福呢? 他那么多次既在战斗中得胜,又在得胜中存活下来。 在善行上更热诚,在试炼中更坚强,在痛苦中更忍耐,在敬畏中更谦卑,在信仰中更真实,还有谁能比得上约伯呢? 然而神说过,即使是这些人祈求,祂也不会允准。
cum propheta Ezechiel pro delicto populi deprecaretur, terra, inquit, quaecumque peccauerit mihi ut delinquat delictum, extendam manum meam super eam et obteram stabilimentum panis et inmittam in eam famem et auferam ab ea hominem et pecora.
当预言家以西结为百姓的罪过哀求时,祂说:“无论哪一块土地,若得罪我,犯下背信之罪,我必向它伸手,折断它们的粮食支柱,使饥荒临到它,并从其中剪除人类和牲畜。
et si fuerint tres uiri hi in medio eius Noe et Danihel et Iob, non liberabunt filios neque filias, ipsi soli salui erunt.
纵然有这三个人,诺亚、丹尼尔和约伯在其中,他们也救不了儿女,唯独他们自己得救。
adeo non omne quod petitur in praeiudicio petentis sed in dantis arbitrio est, nec quicquam sibi usurpat et uindicat humana sententia, nisi adnuat et censura diuina.
”由此可见,并非所有被请求的事都取决于请求者的预先决定,而是在于给予者的意愿;人类的判决绝不能为自己篡夺或主张任何权利,除非神的裁决予以同意。
§20In euangelio Dominus loquitur dicens: qui confessus me fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram patre meo qui est in caelis: qui autem me negauerit, et ego negabo eum.
在福利书中,主发言说:“凡在人面前认我的,我在我天上的父面前也必认他;凡否认我的,我也必否认他。
si negantem non negat, nec confitentem confitetur.
”祂若不否认那否认祂的人,也就不会承认那承认祂的人。
non potest euangelium in parte consistere et in parte nutare.
福音不能一部分站立,而另一部分动摇。
aut utrumque oportet ualeat aut utrumque uim amittat amittat.
或者是两者都必须有效,或者是两者都失去效力。
si negantes rei criminis non erunt, nec confitentes praemium uirtutis accipiunt.
如果否认者不用承担罪魁之责,那么承认者也得不到德行的赏赐。
porro si fides quae uicerit coronatur, necesse est et uicta perfidia puniatur.
此外,如果得胜的信仰被戴上冠冕,那么战败的不虔敬也必须受到惩罚。
ita martyres aut nihil possunt, si euangelium solui potest, aut si euangelium solui non potest, contra euangelium facere non possunt qui de euangelio martyres fiunt.
因此,如果福音可以被废除,殉道者们就无能为力;或者,如果福音不能被废除,那些因福音而成为殉道者的人,就不能做出违背福音的事。
nemo, fratres dilectissimi, nemo infamet martyrum dignitatem, nemo eorum glorias destruat et coronas.
最亲爱的弟兄们,谁也别,谁也别玷污殉道者的尊严,谁也别摧毁他们的荣耀和冠冕。
manet incorruptae fidei robur incolume, nec dicere aliquid aut facere contra Christum potest cuius et spes et fides et uirtus et gloria omnis in Christo est: ut ab episcopis contra mandatum Dei fiat, auctores esse non possunt qui ipsi Dei mandata fecerunt.
未受玷污的信仰之力量依然完好无损,一个其盼望、信仰、力量和荣耀全部都在基督里的人,绝不能说出或做出任何违背基督的事。 那些自己遵守了神的诫命的人,决不能支持主教们做出违背神诫命的事。
an quisquam maior Deo aut diuina bonitate clementior qui aut infectum uelit quod passus est Deus fieri aut quasi illi minus potestatis ad protegendam ecclesiam suam fuerit, auxilio nos suo putet posse seruari?
难道有谁比神更大,或者比神的良善更仁慈,以至于他要么希望把神所容许发生的事视作未曾发生,要么仿佛觉得神在保护祂的教会时缺少了力量,从而认为我们可以凭借他自己的帮助而得救吗?