§5Regna autem non merito accidunt, sed sorte uariantur.
然而,王国的兴衰并非凭功绩而定,而是由命运轮转。
ceterum imperium ante tenuerunt Syri et Persae: et Graecos et Aegyptios regnasse cognouimus.
此外,叙利亚人和波斯人曾先占统治地位,我们也知道希腊人和埃及人也曾统治过。
ita uicibus potestatum Romanis quoque ut et ceteris imperandi tempus obuenit.
因此,随着权力的更替,罗马人也像其他人一样,迎来了他们的统治时代。
ceterum si ad originem redeas, erubescas.
然而,如果你回到其源头,你将会感到羞愧。
populus de sceleratis et nocentibus congregatur et asylo constituto facit numerum inpunitas criminum: nunc ut rex ipse principatum habeat ad crimina, fit Romulus parricida, adque ut matrimonium faciat, rem concordiae per discordias auspicatur.
这个民族是由罪犯和恶人聚集而成的,当庇护所建立后,罪行不受惩罚使得人口增加。 如今,为了让国王自己能在罪行中掌握主导权,罗穆路斯成了弑亲者;并且为了建立婚姻,他通过不和来开启和睦之事。
rapiunt, ferociunt, fallunt ad copiam ciuitatis augendam: nuptiae sunt illis rupta hospitii foedera et cum soceris bella crudelia.
他们通过掠夺、暴行、欺诈来增加城邦的人口;对他们而言,婚礼就是被撕毁的款待契约,以及与岳父们之间残酷的战争。
est et gradus. summus in Romanis honoribus consulatus.
在罗马的官职中,最高的等级是执政官职。
sic consulatum coepisse uidemus at regnum: filios interficit Brutus, ut crescat de suffragio sceleris commendatio dignitatis.
我们看到,执政官职也像王政一样如此开始:布鲁图斯杀死了自己的儿子,好让他的尊严通过对罪行的赞同而增加。
non ergo de religionibus sanctis nec de auspiciis aut auguriis Romana regna creuerunt, sed acceptum tempus certo fine custodiunt.
因此,罗马的统治并非因神圣的宗教或鸟占和预言而壮大,而是他们在特定期限内维持着所获得的时光。
ceterum et Regulus auspicia seruauit et captus est, et Mancinus religionem tenuit et sub iugum missus est: pullos edaces habuit Paulus et apud Cannas tamen caesus est, Gaius Caesar, ne ante brumam in Africam nauigia transmitteret, auguriis et auspiciis retinentibus spreuit: eo facilius et nauigauit et uicit.
此外,雷古路斯遵守了鸟占却被俘虏,曼基努斯保持了宗教虔敬却被送至轭下。 保卢斯拥有贪食的雏鸡,却仍在坎尼战死。 盖乌斯·恺撒无视了那些试图阻止他在冬至前乘船前往非洲的预言和鸟占,因此他反而更容易地航行并取得了胜利。
§6Horam autem omnium ratio est illa, quae fallit et decipit et praestigiis caecantibus ueritatem stultum et prodigum uulgus inducit.
然而,这一切的原因在于那使人迷惑和欺骗的障眼法,它蒙蔽了真理,诱惑了愚蠢且易受骗的大众。
spiritus sunt insinceri et uagi, qui posteaquam terrenis uitiis inmersi sunt et a uigore caelesti terreno contagio recesserunt, non desinunt perditi perdere et deprauati errorem prauitatis infundere.
他们是不纯洁且游荡的灵。 在沉溺于地上的恶德并因尘世的污染而脱离天上的活力之后,他们自己堕落了,也不停地毁灭他人,并注入邪恶的谬误。
hos et poetae daemonas norunt et Socrates instrui se et regi ad arbitrium daemonii praedicabat, et magis inde est ad perniciosa uel ludicra potentatus: quorum tamen praecipuus Ostanes et formam ueri Dei negat conspici posse et angelos ueros sedi eius dicit adsistere.
诗人也称这些灵为戴蒙(神灵),苏格拉底也宣称自己受到戴蒙意志的指引和统治。 而且,魔术师们进行那些有害或戏谑之事的法力也是源自于此。 然而,他们中最著名的奥斯塔内斯既否认真神的形象可以被看见,又说真正的天使侍立在祂的宝座旁。
in quo et Plato pari ratione consentit et unum Deum seruans ceteros angelos uel daemonas dicit.
对此,柏拉图也以类似的道理表示同意,他在保持唯一神的同时,称其余的为天使或戴蒙。
Hermes quoque Trismegistus unum Deum loquitur eumque inconprehensibilem adque inaestimabilem confitetur.
赫耳墨斯·特里斯墨吉斯托斯也谈到唯一的神,并承认祂是无法理解且无法估量的。
§7Hi ergo spiritus sub statuis adque imaginibus consecratis delitescunt, hi adflatu suo uatum pectora inspirant, extorum fibras animant, auium uolatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsa ueris semper inuoluunt, nam et falluntur et fallunt, uitam turbant, somnos inquietant, inrepentes etiam spiritus in corporibus occulte mentes terrent, membra distorquent, ualitudinem frangunt, morbos lacessunt, ut ad cultum sui cogant, ut nidore altarium et rogis pecorum saginati remissis, quae constrinxerant, curasse uideantur.
因此,这些邪灵潜藏在受奉献的神像和画像之下,他们以自己的气息吹入预言者的胸怀,赋予内脏纤维以生机,操控鸟类的飞行,主宰抽签,制造神托,始终将虚假与真实混杂在一起,因为他们自己既被欺骗,也在欺骗他人。 他们扰乱生活,使睡眠不安,作为悄悄潜入肉体的邪灵,暗中恐吓心灵、扭曲肢体、摧毁健康、诱发疾病,以此强迫人们崇拜他们;以便在因祭坛的烟气和牲畜的祭火而肥大之后,通过释放他们曾束缚的身体,显得好像是他们治愈了病人一样。
haec est de illis medella, cultorum cessat iniuria: nec aliud studium est quam a Deo homines auocare et ad superstitionem sui ab intellectu uerae religionis auertere, cum sint ipsi poenales, quaerere sibi ad poenam comites, quos ad crimen suum fecerint errore participes.
这就是对他们而言的“治疗”,崇拜者所受的伤害因而停止。 他们没有别的目的,唯独要将人类从神身边唤开,使他们从对真宗教的理解转向对他们自身的迷信。 因为他们自己也是受惩罚者,便寻找惩罚的同伴,即那些他们通过谬误使其共同犯罪的人。
hi tamen adiurati per Deum uerum nobis statim cedunt et fatentur et de obsessis corporibus exire coguntur: uideas illos nostra uoce et oratione maiestatis occultae flagris caedi, igne torreri, incremento poenae progagantis extendi, eiulare, gemere, deprecari, unde ueniant et quando discedant ipsis etiam, qui se colunt, audientibus confiteri, ut uel exiliant statim uel euanescant gradatim, prout fides patientis adiuuat aut gratia curantis adspirat.
然而,这些邪灵一旦被真神之名驱策,便会立刻向我们屈服并承认,且被强迫离开被附身的肉体。 你将会看到,在我们的声音和隐秘威严的祈祷下,他们如同受到鞭笞、被火灼烧,随着惩罚的不断加重而被拉伸,他们嚎叫、叹息、哀求,在崇拜他们的人面前亲自坦白他们从何处来、何时离去,以至于他们要么立刻逃离,要么逐步消逝,这取决于受害者的信心之助或是施治者的恩宠之光。
hinc uulgus in odium nostri nominis cogunt, ut nos odisse incipiant homines antequam nosse, ne cognitos aut imitari possint aut damnare non possint.
因此,他们逼迫大众憎恨我们的名字,以至于人们在了解我们之前就开始憎恨我们,以免一旦了解了我们,他们要么能够模仿我们,要么无法谴责我们。