Humanitext Reader

居普良 · 论偶像非神 §1-4

异教诸神的凡人起源与神格化批判

第 1 段,共 4 段 · 拉丁语

内容简介

本段从历史唯物主义(优赫米拉主义)的角度出发,论证了大众崇拜的神明其实是死后被神格化的凡人君王,并批判性地指出了希腊与罗马诸神的凡俗起源和无能。

§1Deos non esse, quos colit uulgus, hinc notum est.
大众所崇拜的并非神明,这一点由此便可知晓。
reges olim fuerunt, qu ob regalem memoriam coli apud suos postmodum etiam in morte coeperant.
他们曾是君王,因其王室的记忆,后来甚至在死后也开始在臣民中受到崇拜。
inde illis instituta templa, inde ad defunctorum uultus per imaginem detinendos expressa simulacra et immolabant hostias et dies festos dando honore celebrabant.
因此为他们建立了神庙,因此为了通过肖像留存逝者面容而塑造了神像并且他们献祭牺牲,通过授予荣耀来庆祝节日。
inde posteris facta sunt sacra, quae primis fuerant adsumpta solacia.
因此,起初作为安慰而采纳的事物,对后世而言便成了神圣的仪式。
et uideamus, an sit et haec apud singulos ueritas.
让我们来看看,在每一个具体的案例中,这是否也是事实。
§2Melicertes et Leucothea praecipitantur in maria et fiunt postmodum maris numina, Castores alternis moriuntur ut uiuant, Aesculapius ut in deum surgat, fulminatur, Hercules ut hominem exuat, Oetaeis ignibus concrematur.
梅利凯尔特斯和留科忒亚被投入大海,随后成为海洋的神灵;卡斯托尔兄弟轮流死去以便能活着,埃斯库拉皮乌斯为了升格为神而被雷电击中,赫拉克勒斯为了蜕去凡人之躯,在俄伊塔山的火焰中被焚烧。
Apollo Admeto pecus pauit, Laomedonti muros Neptunus instituit nec mercedem operis infelix instructor accepit.
阿波罗曾为阿德墨托斯放牧,涅普顿为拉俄墨冬筑起城墙,而这位不幸的建造者却未曾得到劳作的报酬。
antrum Iouis in Creta uisitur et sepulcrum eius ostenditur, et ab eo Saturnum fugatum manifestum est: inde Latium de latebra eius nomen accepit.
人们在克里特岛参观朱庇特的洞穴,他的坟墓也被展示出来,并且萨图尔努斯被他驱逐是显而易见的事实:因此拉提乌姆因其“藏身处”(latebra)而得名。
hic literas inprimere, hic signare nummos in Italia primus instituit: inde aerarium Saturni uocitatur.
是他最早在意大利引入了刻印文字、铸造钱币:因此国库被称为萨图尔努斯国库。
et rusticitatis hic cultor fuit: inde ferens falcem pingitur.
他也是农耕的倡导者:因此画像中的他手持镰刀。
hunc fugatum hospitio Ianus exceperat, de cuius nomine Ianiculum dictum est et mensis Ianuarius institutus est.
雅努斯曾热情款待被驱逐的他,雅尼库伦山因其名而得名,一月(Ianuarius)也因此设立。
ipse bifrons exprimitur, quod in medio constitutus annum incipientem pariter et recedentem sectari uideatur.
他本人被塑造成双面形象,因为置于中间,似乎同时注视着新一年的开始与旧一年的离去。
Mauri uero manifeste reges colunt nec ullo uelamento hoc nomen obtexunt.
然而,毛里人显然崇拜君王,并且不加任何掩饰地使用这个称号。
§3Inde per gentes et prouincias singulas uaria deorum religio mutatur, dum non unus ab omnibus Deus colitur, sed propria cuique maiorum suorum cultura seruatur.
因此,在各个民族和省份中,对神明的不同宗教信仰千差万别,因为并非只有一位神明受到所有人的崇拜,而是各自保持着对自己祖先的固有崇拜。
hoc ita esse Alexander magnus insigni uolumine ad matrem suam scripsit, metu suae potestatis proditum sibi de diis hominibus a sacerdote secretum, quod maiorum et regum memoria seruata sit.
亚历山大大帝在一封给母亲的著名书信中写道,事实确是如此:由于畏惧他的权力,一位祭司向他透露了一个秘密,即神明原本是人,而对他们的崇拜是因为保留了对祖先和君王的记忆。
inde colendi et sacrificandi ritus inoleuit.
因此,崇拜与献祭的仪式便流传开来。
si autem aliquando dii nati sunt, cur non hodieque nascuntur? nisi forte Iuppiter senuit aut partus in Iunone defecit?
但是,如果神明曾经出生,为什么今天不再出生了呢? 除非是朱庇特已经衰老,或者朱诺失去了生育能力?
§4Cur uero deos putas pro Romanis posse, quos uideas nihil pro suis aduersus eorum arma ualuisse? Romanorum enim uernaculos deos nouimus.
然而,你为什么认为神明能为罗马人出力,而你明明看到他们面对罗马人的武器时,甚至无法为自己的子民提供任何保护? 因为我们知道罗马人本土的神明。
est Romulus perierante Proculo deus factus, et Picus et Tiberinus et Pilumnus et Consus, quem deum fraudis uelut consiliorum deum coli Romulus uoluit, postquam in raptum Sabinarum perfidia prouenit.
有因普罗库鲁斯发假誓而成为神明的罗穆路斯,还有皮库斯、蒂贝里努斯、皮鲁姆努斯和孔苏斯——在拐劫萨宾妇女的背叛行径得逞后,罗穆路斯希望将孔苏斯作为欺骗之神来崇拜,仿佛他是谋略之神。
deam quoque Cloacinam Tatius inuenit et coluit, Pauorem Hostilius adque Pallorem.
塔提乌斯也发现并崇拜了克罗阿基纳女神,霍斯蒂里乌斯则崇拜了“恐惧”(Pavor)和“苍白”(Pallor)。
mox a nescio quo Febris dedicata et Acca et Flora meretrices.
不久被某个不知名的人奉献了“热病”(Febris),以及妓女阿卡和弗洛拉。
hi dii Romani.
这些就是罗马的神明。
ceterum Mars Thracius et Iuppiter Creticus et Iuno uel Argiua uel Samia uel Poena et Diana Taurica et deum mater Idaea et Aegyptia portenta, non numina: quae utique si quid potestatis habuissent, sua ac suorum regna seruassent.
至于色雷斯的马尔斯、克里特的朱庇特、阿耳戈斯或萨摩斯或迦太基的朱诺、陶里卡的狄安娜、众神之母伊代亚以及埃及的怪物——它们是怪物,而非神灵:这些东西如果真的拥有任何力量,它们必定已经保全了自己和臣民的王国。
plane sunt apud Romanos et uicti penates, quos Aeneas profugus aduexit: est et Venus calua, multo hic turpius calua, quam apud Homerum uulnerata.
显然,在罗马人那里也有被打败的家神(Penates),那是逃亡者埃涅阿斯带来的;还有“秃头维纳斯”,这里的秃头比荷马史诗中受伤的维纳斯还要丑陋得多。

词汇与语法注释

  1. §1Deos non esse, quos colit uulgus, hinc notum est. — Deos non esse 是“主格与不定式”(此处为“对格与不定式” AcI)结构,构成一个名词性从句,作为无人称句 notum est 的主语。关系从句 quos colit uulgus 修饰其主语 deos 作为先行词。
  2. §1ad defunctorum uultus per imaginem detinendos — 介词 ad 与动形容词(gerundive)的对格复数 detinendos 结合,用于表示目的。它在性、数、格上与被修饰的名词 uultus(对格复数)保持一致(动形容词结构)。
  3. §2Castores alternis moriuntur ut uiuant — Castores 是复数形式,指代卡斯托尔和波吕德乌克斯兄弟(迪奥斯库里)。alternis 是源自省略 alternis uicibus 的夺格,起副词作用,表示方式或手段,意为“交替地”或“轮流地”。
  4. §3metu suae potestatis proditum sibi de diis hominibus a sacerdote secretum — proditum [esse] secretum 是作 scripsit 宾语的对格与不定式从句。metu 是原因夺格,其中反身物主代词 suae 作为宾格性属格(对他的权力的畏惧)指向主句的主语(亚历山大)。de diis hominibus 意为“关于神明曾是人类”,此处名词呈同位语或谓语性并置关系。
  5. §4perierante Proculo — 使用现在分词 perierante(源自 perioro,“发假誓”)的独立夺格结构(当普罗库鲁斯发假誓时)。此处指代了罗穆路斯被神格化时,普罗库鲁斯·朱利乌斯发假誓的典故。

引用这一段

居普良, 论偶像非神 §1-4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa006.humanitext-lat1:1-4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。