§12Sciebant et Iudaei Christum esse uenturum: nam hic illis semper prophetis monentibus adnuntiabatur.
犹太人也知道基督将要来临;因为在预言家们的不断告诫中,这一位一直向他们宣示。
sed significato duplici eius aduentu, uno qui exercitio et exemplo hominis fungeretur, altero qui Deum fateretur, non intellegendo primum aduentum, quod in passione praecessit occultus, unum tantum credunt qui erit in potestate manifestus.
但是,尽管祂的来临以双重的方式被指明(一种是履行人的职责和榜样,另一种是宣告为神),因为他们未能理解那在受难中隐秘地先行的第一次来临,所以他们只相信那将在权能中显现的独一的来临。
quod autem hoc Iudaeorum populus intellegere non potuit, delictorum meritum fuit: sic erant sapientiae et intellegentiae caecitate multati, ut qui uita indigni essent, haberent uitam ante oculos nec uiderent.
然而,犹太会众不能理解这一点,是其罪有应得的结果:他们受到了智慧和理解力失明的惩罚,以至于作为不配得到生命的人,他们虽然把生命呈现在眼前,却看不见。
§13Itaque cum Christns lesus secundum a prophetis ante praedicta uerbo et uocis imperio daemonia de hominibus excuteret, paralyticos restringeret, leprosos purgaret, inluminaret caecos, clodis gressum daret, mortuos rursus animaret, cogeret sibi elementa famulari, seruire uentos, maria oboedire, inferos cedere, Iudaei, qui illum crediderant hominem tantum de humilitate carnis et corporis, existimabant magum de licentia potestatis.
因此,当耶稣基督按照预言家们先前所作的预言,以言语和声音的命令将恶魔从人身上驱逐出去、使瘫痪者康复、使麻风病人洁净、使盲人复明、使瘸子行走、使死人复活、强迫元素服侍祂、风顺从、海听话、阴间屈服时,那些因祂肉体和身体的卑微而仅相信祂是普通人的犹太人,却因祂权能的任意施展而认为祂是魔术师。
hinc magistri eorum adque primores, hoc est quos et doctrina ille et sapientia reuincebat, accensa ira et indignatione prouocati, ut postremo detentum Pontio Pilato, qui tunc ex parte Romana Syriam procurabat, traderent, crucem eius et mortem suffragiis [uiolentis ac pertinacibus flagitarent.
由此,他们的教师和首领们,也就是那些被祂的教义和智慧所折服的人,在燃起的怒火和愤恨中被激怒,以至于最终将当时代表罗马统治叙利亚的本丢·彼拉多所逮捕的祂移交过去,并以暴力和执拗的呼声要求对祂处以十字架和死刑。
§14Hoc facturos et ipse praedixerat et prophetarum omnium testimonium sic ante praecesserat, oportere illum pati, non ut sentiret mortem sed ut uinceret, et cum passus esset, ad superos denuo regredi, ut uim diuinae maiestatis ostenderet.
祂自己也曾预言他们会这样做,所有预言家们的见证也早已在此之前指明,祂必须受难,不是为了感受死亡,而是为了战胜死亡,并且在受难之后,祂必须再次回到天上,以彰显神圣威严的力量。
fidem itaque rerum cursus inpleuit.
因此,事态的发展实证了其真实性。
nam et crucifixus praeuento carnificis officio spiritum sponte dimisit et die tertio rursus a mortuis sponte surrexit.
因为即使被钉在十字架上,祂也抢在处刑人履行职务之前,自愿地献出了生命(灵魂),并在第三天再次自愿从死里复活。
apparuit discipulis suis talis ut fuerat, agnoscendum se uidentibus praebuit simul iunctis et substantiae corporalis firmitate conspicuus ad dies quadraginta remoratus est, ut de eo ad praecepta uitalia instrui possent et discerent, quae docerent.
祂向弟子们显现为祂原先的样子,让聚集在一起的看见祂的人认出祂来,并且凭借祂肉身实体的坚实性清晰可见地留存了四十天,以便他们能从祂那里接受关于生命戒律的指导,并学习他们将要传授的内容。
tunc in caelum circumfusa nube sublatus est, ut hominem, quem dilexit, quem induit, quem a morte protexit, ad patrem uictor inponeret, iam uenturus e caelo ad poenam diaboli et ad censuram generis humani ultoris uigore et iudicis potestate: per orbem uero discipuli magistro et Deo monente diffusi praecepta in salutem dare, ab errore tenebrarum ad uiam lucis adducere, caecos et ignaros ad agnitionem ueritatis oculare.
随后,祂在环绕的云彩中被提升天,好使祂作为胜利者,将祂所爱、所穿戴、并从死亡中保护的人呈献给父。 祂现在正要从天降临,以复仇者的活力和审判者的权能来惩罚魔鬼并审判人类。 而弟子们则在他们的教师和神的告诫下分散到世界各地,传授得救的诫命,将人们从黑暗的迷误中引向光明之路,使盲人和无知者睁开眼睛去认识真理。
§15Ac ne esset probatio minus solida et de Christo delicata confessio, per tormenta, per cruces, per multa poenarum genera temptantur.
为了不使证据不够坚实,也不使对基督的承认流于轻率,他们经历着折磨、十字架以及许多种刑罚的考验。
dolor, qui ueritatis testis est, admonetur, ut Christus Dei filius, qui hominibus ad uitam datus creditur, non tantum praeconio uocis sed et passionis testimonio praedicaretur.
痛苦作为真理的见证被唤起,使得被信仰为给人类带来生命的上帝之子基督,不仅通过声音的宣示,也通过受难的见证而被宣扬。
hunc igitur comitamur, hunc sequimur, hunc habemus itineris ducem, lucis principem, salutis auctorem, caelum pariter et patrem quaerentibus et credentibus pollicentem.
因此,我们陪伴祂,我们追随祂,我们以祂为旅途的向导、光明之主、救赎的创始者,祂向寻找并信仰的人同样承诺了天堂与圣父。
quod est Christus, erimus [christiani], si Christum fuerimus secuti.
只要我们追随基督,基督所是的,我们也将成为。