§pr#2Nec non et illud consilium, frater carissime, utile et salubre prospexi in exhortatione tam necessaria quae martyras faciat amputandas esse uerborum nostrorum moras et tardidates adque ambages sermonis humani subtrahendas, ponenda illa sola quae Deus loquitur, quibus seruos suos ad martyrium Christus hortatur.
此外,最亲爱的兄弟啊,我发现在如此必要、旨在造就殉道者的劝勉中,有一项方针既有用又有益:即我们应当剪除言语的拖沓与迟延,并消除人类言论的迂回,仅陈列上帝所说的话语,即基督以此劝勉其仆人走向殉道的那些话。
praecepta ipsa diuina uelut arma pugnantibus suggerenda sunt.
神圣的诫命本身应当作为武器提供给战斗者。
illa sint militaris tubae hortamenta, illa pugnantibus classica.
让那些成为军号的鼓励,成为战斗者的进进军号角。
inde aures erigantur, inde instruantur mentes, inde et animi et corporis uires ad omnem passionis tolerantiam roborentur.
愿众人的耳朵由此竖起,心灵由此得到装备,灵魂与肉体的力量也由此在忍受一切受难时得到加强。
nos tantum qui Domino permittente primum baptisma credentibus dedimus ad aliud quoque singulos praeparemus insinuantes et docentes hoc esse baptisma in gratia maius, in potestate sublimius, in honore pretiosius, baptisma in quo angeli baptizant, baptisma in quo Deus et Christus eius exultant, baptisma post quod nemo iam peccat, baptisma quod fidei nostrae incrementa consummat, baptisma quod nos de mundo recedentes statim Deo copulat.
我们这些在主许准下向信徒施行第一次洗礼的人,让我们也为另一次洗礼准备每个人,启发并教导他们:这是在恩典中更大、在权柄中更崇高、在荣耀中更尊贵的洗礼,是天使施洗的洗礼,是上帝及其基督为之欢欣的洗礼,是此后再无人犯罪的洗礼,是使我们信仰的增长得以圆满的洗礼,是在我们离开尘世时立即将我们与上帝结合的洗礼。
in aquae baptismo accipiuntur peccatorum remissa, in sanguinis corona uirtutum.
在水的洗礼中获得罪的赦免,在血的冠冕中获得美德。
amplectenda res est et optanda et omnibus postulationum nostrarum precibus expetenda, ut qui serui Dei fuimus simus et amici.
这是应当拥抱、期盼并用我们一切祈求的祷告去恳求的事,好使我们这些曾为上帝之仆的人,也能成为祂的朋友。
In exhortandis itaque ac parandis fratribus nostris et uirtutis ac fidei firmitate ad praeconium dominicae confessionis adque ad proelium persecutionis et passionis armandis primo in loco dicendum est:
I. Idola deos non esse quae homo sibi faciat — neque enim quae fiunt factore suo et fabricatore maiora sunt, aut protegere et seruare quemquam possunt quae ipsa de templis suis pereunt, nisi ab homine seruentur — sed nec elementa colenda esse quae homini secundum dispositionem et praeceptum Dei seruiunt.
因此,在劝勉和预备我们的兄弟,并用美德和信仰的坚固武装他们以宣示主的承认,以及迎接迫害和受难的战斗时,首先应当宣讲: I. 人为自己制造的偶像并非神明——因为被制造之物绝不大于其制造者和创作者,而且那些若不靠人保护就会在自己的庙宇中毁灭的东西,也不可能保护和拯救任何人——此外,也不可崇拜那些按照上帝的部署和诫命服务于人类的诸元素。
II. Destructis idolis et elementorum ratione monstrata ostendendum Deum solum colendum esse.
II. 偶像已被摧毁且诸元素的道理已被阐明之后,应当表明唯有上帝是应当崇拜的。
\'
III. Tunc addendum quae comminatio Dei sit aduersus eos qui idolis sacrificant.
III. 届时应当补充上帝对那些向偶像献祭之人的惩罚威胁是怎样的。
IIII. Praeterea docendum non facile ignoscere Deum idololatris.
IIII. 此外应当教导,上帝不会轻易宽恕偶像崇拜者。
V. Et quod sic idololatriae indignetur Deus, ut praeceperit etiam eos interfici qui sacrificare et seruire idolis suaserint.
V. 并且上帝对偶像崇拜如此愤恨,以至于祂甚至命令处死那些劝诱他人献祭和侍奉偶像的人。
VI. Subiungendum post haec quod redempti et uiuificati Christi sanguine nihil Christo praeponere debeamus, quia nec ille quicquam nobis praeposuerit et ille propter nos mala bonis praetulerit, paupertatem diuitiis, seruitutem dominationi, mortem inmortalitati, nos contra in passionibus nostris paupertati saeculari paradisi diuitias et delicias praeferamus, dominatum et regnum aeternum temporariae seruituti, immortalitatem morti, Deum et Christum diabolo et antichristo.
VI. 在此之后应当附带说明,我们这些被基督之血赎买并赋予生命的人,不应当将任何事物置于基督之上,因为祂也未将任何事物置于我们之上,且祂为了我们的缘故,宁愿以坏事替代好事,以贫穷替代富有,以奴役替代主宰,以死亡替代永生;相反,我们在自己的受难中,应当将乐园的富有与甘美置于世俗的贫穷之上,将永远的主宰与王国置于暂时的奴役之上,将永生置于死亡之上,将上帝与基督置于魔鬼与反基督之上。
VII. Insinuandum quoque ne erepti de faucibus diaboli et laqueis saeculi liberati, si in angustiis et pressuris esse coeperint, regredi denuo ad saeculum uelint et perdant quod euaserint.
VII. 还应当启发说明,那些从魔鬼的口中被夺回并从尘世的网罗中获得释放的人,如果开始处于困境和压迫之中,不可再度渴望回到尘世,以致失去他们所逃脱的一切。
VIII. Insistendum potius esse et perseuerandum in fide et uirtute et caelestis ac spiritalis gratiae consummatione, ut ad palmam et coronam possit perueniri.
VIII. 而是应当更加坚持并在信仰、美德以及天国与属灵恩典的圆满中忍耐到底,好使能够获得胜利的棕榈枝与冠冕。
VIIII. Ad hoc enim pressuras et persecutiones fieri ut probemur.
VIIII. 因为,压迫和迫害之所以发生,是为了让我们受到考验。
X. Nec timendas esse iniurias et poenas persecutionum, quia maior est Dominus ad protegendum quam diabolus ad inpugnandum.
X. 也不可畏惧迫害的侵害和刑罚,因为主在保护方面大于魔鬼在攻击方面。
XI. Ac ne expauescat quis et conturbetur ad pressuras et persecutiones quas patimur in isto mundo, probandum \'ante praedictum esse quod nos mundus odio habiturus esset et quod persecutiones aduersum nos excitaret, ut ex hoc ipso quod haec fiant manifesta sit fides diuinae pollicitationis in mercedibus et praemiis postmodum secuturis, nec nouum quid accidat christians, quando ab initio mundi boni laborauerint et oppressi adque occisi sint iusti ab iniustis.
XI. 并且,为了使人不因我们在世上所遭受的压迫和迫害而惊恐和不安,应当证实先前已被预言过世界将仇视我们,并会对我们煽起迫害,从而正是从这些事情发生本身,可以彰显出神圣允诺在随后而来的赏赐与报偿中的信实,并且对于基督徒而言,并未发生任何新奇之事,因为自创世之初,善人就已劳苦,义人亦被不义之人压迫并杀害。
XII. In nouissima parte ponendum quae spes et quae merces maneat iustos et martyras post conflictationes huius temporis et passiones.
XII. 在最后部分应当阐明,在此时期的冲突和受难之后,义人和殉道者将有什么希望和赏赐在等待着他们。
XIII. Et quod plus accepturi simus in passionis remuneratione quam quod hic sustinemus in ipsa passione.
XIII. 以及我们在受难的报偿中所将要领受的,多于我们在此受难本身中所承受的。