§pr#1Desiderasti, Fortunate carissime, ut quoniam pressurarum. et persecutionum pondus incumbit et in fine adque in consummatione mundi antichristi tempus infestum adpropinquare iam coepit, ad praeparandas et corroborandas fratrum mentes de diuinis scripturis hortamenta conponerem quibus milites Christi ad spiritale et caeleste certamen animarem.
最亲爱的福尔图纳图斯啊,你曾请求,既然压迫和迫害的重担压顶,且在世界的末日与终结中,反基督的敌对时代已经开始逼近,我当从神圣的圣书中撰写劝勉之辞,用以准备和坚固弟兄们的心灵,使我能以此激励基督的士兵去进行属灵和属天的战斗。
obtemperandum fuit desiderio tuo tam necessario, ut quantum sufficit mediocritas nostra auxilio diuinae inspirationis instructa quasi arma ac munimenta quaedam pugnaturis fratribus de praeceptis dominicis promerentur.
你这极其必要的请求必须得到顺从,以便在神圣启示之助所引导的我们微薄能力所及的范围内,能从主的诫命中为将要战斗的弟兄们引出如同武器和防御工事般的装备。
parum est enim quod Dei plebem classico nostrae uocis erigimus, nisi credentium fidem et dicatam Deo deuotamque uirtutem diuina lectione firmemus.
因为,如果我们仅用我们声音的号角来唤醒上帝的子民,而不用神圣的阅读来坚固信徒的信心以及奉献并忠于上帝的美德,那是远远不够的。
Quid autem potius aut maiae curae nostrae ac sollicitudini congruit quam commissum nobis diuinitus populum et exercitum in castris caelestibus constitutum aduersus diaboli tela et iacula exhortationibus adsiduis praeparare? neque enim idoneus potest esse miles ad bellum qui non exercitatus in campo prius fuerit, aut qui agonisticam coronam quaerit adipisci in stadio coronabitur, nisi usum et peritiam uirium ante meditetur.
然而,有什么比用不断的劝勉来装备神所托付给我们的子民,以及驻扎在天国军营中的军队,去抵御魔鬼的箭矢和标枪,更符合我们的关切和忧虑,或者更具重要性呢? 因为,一个未曾先在操场上训练过的士兵不可能适应战争,而一个力图在竞技场中获得竞技冠冕的人,除非事先操练力量的使用和熟练度,否则绝不会获得加冕。
aduersarius uetus est et hostis antiquus cum quo proelium gerimus.
我们与之交战的是一个古老的对手和昔日的仇敌。
sex milia annorum iam paene conplentur, ex quo hominem diabolus inpugnat.
自从魔鬼攻击人类以来,至今已近六千年。
omnia genera temptandi et artes adque insidias deiciendi usu ipso uetustatis edidicit.
凭借其古老(漫长时间)的经验,他已学会了所有诱惑的类型,以及击倒人的手段和阴谋。
si inparatum inuenerit Christi militem, si rudem, si non sollicito ac toto corde uigilantem, circumuenit nescium, fallit incautum, decipit inperitum.
如果他发现基督的士兵毫无准备、未受训练、没有以警惕和全心去守望,他就会围困无知者,欺骗不慎者,蒙蔽不熟练者。
si uero quis dominica praecepta custodiens et fortiter Christo adhaerens contra eum steterit, uincatur necesse est, quia Christus quem confitemur inuictus est.
但如果有人遵守主的诫命,并英勇地依附基督而对抗他,魔鬼就必然会被战胜,因为我们所宣认的基督是无敌的。
Ac ne in longum sermonem meum extenderem, frater carissime, et audientem uel legentem stili latioris copia fatigarem, conpendium feci, ut propositis titulis quos quis et nosse debeat et tenere capitula dominica subnecterem et id quod proposueram diuinae lectionis auctoritate solidarem, ut non tam tractatum meum uidear tibi misisse quam materiam tractantibus praebuisse.
最亲爱的兄弟啊,为了不让我的讲论拖得太长,也不用冗长文体的繁复来使听者或读者感到疲倦,我作了一个简编。 在列出每个人都应该知晓并持守的主题后,我附上了主的经文章节,并用神圣阅读的权威来巩固我所提出的论点,从而使我显得并非送给你我自己的论著,而是为论述者提供了素材。
quae res in usum singulis proficit utilitate maiore.
这件事在个人使用中会带来更大的益处。
nam si confectam et paratam iam uestem darem, uestis esset mea qua alius uteretur et forsitan non pro habitudine staturae et corporis res alteri facta minus congruens haberetur: nunc uero de agno per quem redempti ac uiuificati sumus lanam ipsam et purpuram misi, quam cum acceperis tunicam tibi pro uoluntate conficies et plus ut in domestica tua adque in propria ueste laetaberis et ceteris quoque, ut conficere et ipsi pro arbitrio suo possint, quod misimus exhibebis, ut uetere illa nuditate contecta perferant omnes indumenta Christi caelestis gratiae sanctificatione uestiti.
因为,如果我送出一件已经做好的现成衣服,那它就是我的衣服而由别人穿着,并且或许因不合身材和体型的比例,这件为别人制作的东西会被认为不太合适。 但现在,我们送去了那使我们得赎并得生之“羔羊”的羊毛本身与紫色布料,你收到后可以根据自己的意愿为自己制作一件外衣,并会更加喜爱它,视其为自己的、特有的衣服;你也会把我们所送去的展示给其他人,使他们也能根据自己的裁量去制作,从而让所有人都能遮盖那古老的赤身露体,并在天国恩典的圣化中穿上基督的衣裳。