§11#3noli, inquit, frustra errare.
“‘不要,’他说,‘徒然执迷。
nos enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum.
因为我们是为了我们自己,因得罪了我们的上帝而遭受这些。
tu autem ne te existimes inpunitum futurum adgressus pugnare cum Deo.
但你不要以为,在企图与上帝争战之后,你能够免受惩罚。
admirabilis quoque mater quae nec sexus infirmitate fracta nec multiplici orbitate commota morientes liberos spectauit libenter nec poenas illas pignerum sed glorias computauit.
’那母亲也是令人赞叹的,她既没有因女性的软弱而崩溃,也没有因接二连三的丧子之痛而动摇,而是欣然看着自己的孩子们死去,并不把那些骨肉的惩罚看作损失,而是看作荣耀。
tam grande martyrium Deo praebens uirtute oculorum suorum quam praebuerant filii eius tormentis et passione membrorum.
她凭借自己双眼的力量向上帝奉献了如此伟大的殉道,正如同她的儿子们以他们的酷刑和肉体的受难所奉献的一样。
cum sex punitis et occisis superesset unus ex fratribus, cui rex diuitias et potentatus et multa pollicebatur ut crudelitas eius ac feritas uel unius subacti solacio foueretur, et peteret ut ad filium deiciendum secum deprecaretur et mater, deprecata est illa, sed ut decebat martyrum matrem, ut decebat legis et Dei memorem, ut decebat filios suos non delicate sed fortiter diligentem.
当六人被惩罚和杀害、兄弟中仅剩下一人时,国王向他许诺财富、权势和许多东西,好使他自己的残暴和野蛮因一个被征服者的抚慰而得到缓解。 国王还要求母亲和他一起恳求,好让儿子堕落。 她确实恳求了,但是以一种配得上殉道者母亲的方式,配得上牢记律法和上帝之人的方式,配得上并非溺爱而是坚强地爱着自己儿子们的方式。
deprecata est enim, sed ut Deum confiteretur.
因为她确实恳求了,但是为了让他认信上帝。
deprecata est ne a fratribus suis frater in consortio laudis et gloriae separaretur, tunc se septem filiorum conputans matrem, si sibi contingeret filios septem Deo potius peperisse, non saeculo.
她恳求不让这个兄弟在赞美和荣耀的团契中与他的兄弟们分离。 如果她有幸为了上帝,而不是为了这个世界生下这七个儿子,那么她才会视自己为七个儿子的母亲。
armans itaque eum et corroborans et feliciore tunc partu filium generans, fili, inquit, miserere mei quae te in utero mensibus decem portaui et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam produxi.
因此,她武装他并坚固他,以那一次更幸福的生育在精神上生下了儿子,说:“儿子啊,怜悯我吧! 我曾在子宫里怀了你十个月,喂了你三年的奶,抚养了你,并把你带到了这个年纪。
oro, fili, aspicias in caelum et terram et omnibus quae in eis sunt aspectis intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus ita fit.
儿子啊,我求你仰望天地,并在看到其中的一切时,明白上帝是从无中创造了它们,人类的世代也是如此被创造的。
nec timeas carnificem istum, sed dignus fratribus effectus excipias mortem, ut in illa miseratione cum fratribus te recipiam.
不要害怕这个刽子手,而是要配得上你的兄弟们,接受死亡,好让我在那怜悯中,能与你的兄弟们一起重新接纳你。
magna laus matris in exhortatione uirtutis, sed maior in Dei timore et in fidei ueritate, quod nihil sibi aut filio de sex martyrum honore promisit nec fratrum precem profuturam credidit ad negantis salutem, persuasit potius participem passionis fieri, ut in iudicii die posset cum fratribus inueniri.
”母亲在劝勉美德方面的赞美是伟大的,但在对上帝的敬畏和信仰的真理上更为伟大,因为她没有因六位殉道者的荣誉而为自己或儿子期许任何东西,也不相信兄弟们的祈祷会给否认者带来救赎;她反而说服他成为受难的分享者,好在审判之日能与兄弟们在一起。
post haec liberis suis commoritur et mater: neque enim iam aliud decebat quam ut quae martyras et pepererat et effecerat in consortio illis gloriae iungeretur et quos ad Deum praemiserat ipsa quoque sequeretur.
在这些事之后,母亲也与她的孩子们一同死去了。 因为既然她孕育并成就了这些殉道者,那么她与他们在荣耀的团契中结合,并且她自己也追随那些她先送往上帝那里的人,就没有比这更合宜的了。
Ac ne qui uel libelli uel alicuius rei oblata sibi occasione qua fallat amplectatur decipientium malum munus, nec Eleazar tacendus est. qui cum sibi a ministris regis offerretur facultas, ut accepta carne qua liceret ei uesci ad circumueniendum regem simularet se illa edere quae de sacrificiis adque inlicitis cibis ingerebantur, consentire ad hanc fallaciam noluit dicens nec aetati suae nec nobilitati conuenire id fingere, quo ceteri scandalizarentur et in errorem inducerentur existimantes Eleazarum nonaginta annos natum ad alienigenarum morem relicta et prodita Dei lege transisse, nec tanti esse lucrari breuia uitae tormenta, ut offenso Deo incurreret aeterna supplicia. adque ille excruciatus diu et in extremo iam constitutus, cum inter uerbera et tormenta moreretur, ingemescens ait: Domine, qui sanctam habes scientiam, manifestum est quia cum possim morte liberari durissimos dolores corporis tolero flagellis uapulans, animo autem propter ipsius metum libenter haec patior. sincera prorsus fides et uirtus integra ac satis pura non regem Antiochum cogitasse sed Deum iudicem et scisse proficere sibi ad salutem non posse, si hominem derideret ac falleret, quando Deus qui conscientiae nostrae iudex est et solus timendus nec derideri possit omnino nec falli.
为了不让任何人因获得证书或其他机会而接受欺骗者的邪恶礼物,我们绝不能对以利亚撒保持沉默。当国王的臣仆向他提供机会,让他接受他可以食用的肉,并假装吃那些从祭祀和非法食物中强加给他的东西以蒙蔽国王时,他拒绝同意这种欺骗,说这种虚假既不符合他的年纪,也不符合他的高贵身份,否则其他人会因此跌倒并陷入迷途,以为九十岁的以利亚撒已经背弃并背叛了上帝的律法,转而皈依外邦人的习俗;而且,为了免受短暂生命的痛苦而触怒上帝并遭受永远的刑罚,是得不偿失的。他被折磨了许久,已处于奄奄一息的状态,在鞭打和酷刑中即将死去时,他叹息着说:“主啊,您拥有神圣的知识,显然,虽然我本可以免于死亡,但我正承受着鞭笞带来的肉体上极度痛苦,但在心灵上,因着对您的敬畏,我乐意忍受这些。”这完全真诚的信仰和完整且足够纯洁的美德,表明他所想的不是安条克国王,而是审判者上帝,并且知道如果他嘲弄并欺骗人,对他自己的救赎是毫无益处的,因为上帝作为我们良心的审判者且是唯一该受敬畏的,是既绝不可能被嘲弄,也绝不可能被欺骗的。
Si igitur et nos dicati ac deuoti Deo uiuimus, si supra ipsa iustorum antiqua et sancta uestigia iter facimus, per eadem documenta poenarum, per eadem passionum martyria pergamus, hoc ampliorem gloriam conputantes temporis nostri, quod cum uetera exempla numerentur, exuberante postmodum copia uirtutis ac fidei numerari non possunt martyres christiani testante Apocalypsi et dicente: post haec uidi turbam multam quam dinumerare nemo poterat ex omni gente et ex omni tribu et populo et lingua stantes in conspectu throni et agni: et erant amicti stolas albas et palmae fuerunt in manibus eorum et magno clamore dicebant: salus Deo nostro sedenti super thronum et agno.
因此,如果我们也献身于上帝并为祂而活,如果我们是在那些义人古老而神圣的足迹上前行,那么就让我们通过同样的惩罚见证、同样的受难殉道前进吧。 我们将我们时代的更丰盛的荣耀看作是:虽然古老的例子可被计数,但随后由于美德和信仰的洋溢丰盛,基督徒殉道者已经无法被计数了。 这正如《启示录》见证并说道:“此后,我观看,见有许多的人,没有人能数过来,是从各国、各族、各民、各方来的,站在宝座和羔羊面前。 他们穿白衣,手拿棕树枝。 大声喊着说:‘愿救恩归与坐在宝座上我们的上帝,也归与羔羊。
et respondens unus ex senioribus dicit mihi: qui amicti sunt stolas albas qui sunt et unde uenerunt? et dixi ei: Domine, tu scis.
’』」长老中的一位回答我说:「这些穿白衣的是谁? 是从哪里来的? 」我对他说:「主啊,您知道。
et ait mihi: hi sunt qui uenerunt ex magna tribulatione et lauerunt stolas suas et candidas eas fecerunt in sanguine agni.
」他向我说:「这些人是从大患难中出来的,曾用羔羊的血把衣裳洗净白了。
propter hoc sunt in conspectu honoris Dei [et seruiunt ei in templo eius].
所以,他们在上帝荣耀的宝座前,[在祂的殿中侍奉祂]。
quodsi tantus ostenditur et probatur christianorum martyrum populus, nemo difficile uel arduum putet esse martyrem fieri, quando uideat martyrum populum non posse numerari.
」如果基督徒殉道者的民被表明并证明是如此之多,那么当任何人看到殉道者的民无法被计数时,就不该认为成为殉道者是困难或艰巨的。 ”