§7Sed sunt aliquae diuites et facultatum ubertate locupletes, quae opes suas praeferant et se bonis suis uti debere contendant.
然而,有一些富有且资产充裕的妇女,她们炫耀自己的财富,并声称自己应当使用自己的财产。
sciant primo illam diuitem esse quae Deo diues est, illam esse locupletem quae locuples in Christo est, bona esse illa quae sint spiritalia, diuina, caelestia, quae nos ad Deum ducant, quae nobiscum aput Deum perpetua possessione permaneant.
她们首先应当知道,只有在神面前富足的人才是富有的,在基督里富足的人才是充裕的,只有那些属灵的、属神的、属天的财产才是真正的财富,它们引导我们走向神,并在神面前作为永远的产业与我们同在。
ceterum quaecumque terrena sunt in saeculo accepta et hic cum saeculo remansura, tam contemni debent, quam mundus ipse contemnitur, cuius pompis et deliciis iam tum renuntiauimus, cum meliore transgressu ad Deum uenimus.
至于那些在世俗中被接受、并注定与世俗一起留在这里的尘世之物,应该像世俗本身被轻视一样被轻视;当我们通过更美好的转变来到神面前时,我们就已经放弃了世俗的虚荣与享乐。
Iohannes nos excitat et hortatur spiritali et caelesti uoce contestans: nolite, ait, diligere mundum neque ea quae in mundo sunt.
约翰以属灵和属天的声音激励并劝诫我们,见证说:“不要,”他说,“爱世界和世界上的事。
si qui dilexerit mundum, non est caritas patris in illo: quoniam omne quod in mundo est concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi quae non sunt a patre sed ex concupiscentia saeculi.
人若爱世界,爱父的心就不在他里面了。 因为凡世界上的事,就像肉体的私欲、眼目的私欲并今生的骄傲,都不是从父来的,乃是从世界的私欲来的。
et mundus transibit et concupiscentia eius, qui autem fecerit uoluntatem Dei, manebit in aeternum, quomodo et Deus manebit in aeternum.
这世界和其上的私欲都要过去,唯独遵行神旨意的,是永远常存,正如神也永远常存一样。
aeterna igitur et diuina sectanda sunt et omnia de Dei uoluntate facienda sunt, ut Domini nostri uestigia et magisteria sectemur qui monuit et dixit: non descendi de caelo, ut faciam uoluntatem meam sed uoluntatem eius qui me misit.
”因此,必须追求永恒和属神的事物,必须按照神的旨意行一切事,好使我们能追随我们主的足迹和教导,祂曾训诫并说:“我从天上降下来,不是要按自己的意思行,乃是要按那差我来者的意思行。
quodsi non est maior domino suo seruus et liberatori debet obsequium liberatus, qui esse cupimus christiani debemus quod Christus dixit imitari.
”然而,如果仆人不能大于主人,被释放的人应当顺从释放他的人,那么我们这些渴望成为基督徒的人,就应当效法基督所说的话。
scriptum est et legitur et auditur et in exemplum nostri ecclesiae ore celebratur: qui dicit se in Christo manere debet quomodo ille ambulauit et ipse ambulare.
经上记着,我们也读到、听到,并在教会的口中作为我们的榜样被颂扬:“人若说他住在基督里面,就该自己照主所行的去行。
ambulandum est uestigiis paribus, aemula ingressione nitendum.
”我们必须以平等的足迹行走,以竞相效仿的步伐努力。
tunc respondebit ad fidem nominis sectatio ueritatis et credenti praemium datur, si quod creditur et geratur.
那时,对真理的追求才会符合对主名的信仰,并且如果所信的付诸实行,信者就会获得赏赐。
§8Locupletem te dicis et diuitem.
你说你是充裕和富有的。
sed diuitiis tuis Paulus occurrit et ad cultum adque ornatum tuum iusto fine moderandum sua uoce praescribit.
但保罗反对你的财富,并用他自己的声音规定,你的衣着和装饰应被限制在合理的限度内。
sint, inquit, mulieres cum verecundia et pudicitia conponentes se, non in tortis crinibus neque auro neque margaritis aut ueste pretiosa, sed ut decet mulieres promittentes castitatem per bonam conuersationem.
他说:“愿女人廉耻、自守,以正派衣裳为妆饰,不以编发、黄金、珍珠或贵价的衣裳为妆饰,只要有善行,这才与自称是许诺贞洁的女人相宜。
item Petrus ad haec eadem praecepta consentit et dicit: sit in muliere non exterior ornamenti aut auri aut uestis cultus sed cultus cordis.
”同样,彼得也赞同这些相同的诫命并说:“女人的妆饰,不应当是外表的发型、黄金或穿美衣的妆饰,而应当是内心的妆饰。
quodsi ille mulieres quoque admonet coercendas at ad ecclesiasticam disciplinam religiosa obseruatione moderandas quae excusare cultus suos soleant per maritum, quanto id magis obseruare uirginem fas est, cui nulla ornatus sui conpetat uenia nec deriuari in alterum possit mendacium culpae, sed sola ipsa remaneat in crimine.
”但是,如果他警告那些习惯于通过丈夫来为自己的打扮辩解的妇女也应该受到约束,并以虔诚的遵守来顺从教会的纪律,那么对于处女来说,遵守这一点该是多么更加理所当然,因为她的装饰没有任何借口可言,罪过的欺骗也不能转嫁给别人,而只有她自己独自承担罪名。
§9Locupletem te dicis et diuitem.
你说你是充裕和富有的。
sed non omne quod potest debet et fieri nec desideria prolixa et de saeculi ambitione nascentia ultra honorem ac pudorem uirginitatis extendi, cum scriptum sit: omnia licent, sed non omnia expediunt.
但并非所有能做的事都应当做,由于世俗虚荣而产生的过度欲望也不应延伸到超出处女身份的荣耀与贞守之外,因为经上记着:“凡事都可行,但不都有益处。
omnia licent, sed non omnia aedificant.
凡事都可行,但不都造就人。
ceterum si tu te sumptuosius comas et per publicum notabiliter incedas, oculos in te iuuentutis inlicias, suspiria adulescentium post te trahas, concupiscendi libidinem nutrias, sperandi fomenta succendas, ut etsi ipsa non pereas, alios tamen perdas et uelut gladium te et uenenum uidentibus praebeas, excusari non potes, quasi mente casta sis et pudica.
”然而,如果你打扮得过于奢侈,在公共场所引人注目地行走,将年轻人的目光吸引到自己身上,吸引青年人在你身后叹息,滋养他们的私欲,点燃他们希望的火种,以至于即使你本人没有沉沦,却毁灭了他人,并向看见你的人提供如刀剑和毒药般的自己,你就不能辩解说自己在心灵上是贞洁和端庄的。
redarguit te cultus inprobus et inpudicus ornatus, nec conputari iam potes inter puellas et uirgines Christi quae sic uiuis, ut possis adamari.
你那不正派的打扮和不端庄的装饰反驳了你,你如此生活,以至于能被他人所爱,如今你已不能被列入基督的少女和处女之中。