§10Locupletem te dicis et dinitem.
你说你是充裕和富有的。
sed iactare diuitias suas uirginem non decet, cum dicat scriptura diuina: quid nobis profuit superbia aut quid diuitiarum iactatio contuli nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra, et apostolus rursum moneat et dicat: et qui emunt sic sint quasi non possidentes, et qui hoc mundo utuntur quasi non utantur.
但处女炫耀自己的财富是不相宜的,因为神圣的圣书说:“傲慢对我们有什么益处,或者财富的炫耀给我们带来了什么? 这一切都像影子一样过去了。 ”并且使徒再次警告并说:“买东西的,要像无有所得;用世物的,要像不用世物。
praeterit enim figura huius mundi.
因为这世界的样子正在过去。
Petrus etiam, cui oues suas Dominus pascendas tuendasque conmendat, super quem posuit et fundauit ecclesiam, aurum quidem sibi esse et argentum negat, sed esse se dicit Christi gratia diuitem, esse fide eius et uirtute locupletem, quibus multa magnalia cum miraculo faceret, quibus ad gratiam gloriae bonis spiritalibus abundaret.
”彼得也是如此,主将祂的羊群委托给他来牧养和保护,主在起身上建立并奠定了教会,他固然否认自己有金有银,却说自己因着基督的恩典而富有,因着祂的信仰和力量而充裕,他凭此行了许多伴随奇迹的伟大事迹,并凭此为了荣耀的恩典而充满属灵的善物。
has opes, has diuitias possidere non potest quae se diuitem saeculo mauult esse quam Christo.
那宁愿为世界富有而不愿为基督富有的女人,不能拥有这些资产和财富。
§11Locupletem te dicis et diuitem et utendum putas his quae possidere te Deus uoluit.
你说你是充裕和富有的,并认为应当使用神希望你拥有的东西。
utere sed ad res salutares et bonas artes: utere ad illa quae Deus praecepit, quae Dominus ostendit.
使用它们吧,但要用于有益的事和善行:使用它们于神所命令、主所展示的事情。
diuitem te sentiant pauperes, locupletem te sentiant indigentes, patrimonio tuo Deum faenera, Christum ciba: ut uirginitatis perferre gloriam liceat, ut ad Domini praemia uenire contingat, multorum precibus exora: commenda illic thesauros tuos, ubi fur nullus effodiat, quo nullus insidians grassator inrumpat: possessiones tibi sed caelestes magis conpara, ubi fructus tuos iuges ac perennes et ab omni contactu iniuriae saecularis inmunes nec rubigo adterat nec grando caedat nec sol urat nec pluuia corrumpat.
让穷人感受到你是富有的,让需要的人感受到你是充裕的,用你的家产借贷给神,供养基督:为了能够将处女身份的荣耀坚持到底,为了能够有幸获得主的奖赏,要通过众人的祈祷来恳求:把你的财宝存放在那里,就是盗贼不挖窟窿、没有埋伏的强盗闯入的地方:你要为自己置办产业,但更要是天上的产业,在那里,你那不断、永恒且免受世俗伤害的一切接触的成果,既没有铁锈的侵蚀,也没有冰雹的击打,没有太阳的曝晒,也没有雨水的损坏。
nam delinquis et hoc ipso in Deum, si ad hoc tibi ab illo diuitias datas credis, ut illis non salubriter perfruaris.
因为如果你相信神赐予你财富是为了让你不健康地享受它们,那么你仅凭这一点就对神犯了罪。
nam et uocem Deus homini dedit, et tamen non sunt amatoria cantanda nec turpia, et ferrum esse ad culturam terrae Deus uoluit, nec homicidia sunt idcirco facienda: aut quia tura et merum et ignem Dominus instituit, sacrificandum est inde idolis, uel quia abundant pecudum greges in agris tuis, uictimas et hostias inmolare debebis? adquin temptatio est patrimonium grande, nisi ad usus bonos census operetur, ut patrimonio suo unusquisque locupletior magis redimere debeat quam augere delicta.
因为神也把声音赐给了人,然而人不该唱情歌和下流的歌;神希望铁用于耕作土地,但不能因此而杀人:或者因为主设立了香、美酒和火,就必须以此向偶像献祭吗? 或者因为你的田野里畜群繁多,你就必须宰杀牲畜献祭吗? 相反,一份巨大的家产是一种诱惑,除非这笔财富用于善途,好让每个因家产而更富有的人,更应当以此赎罪,而不是增加罪过。
§12Ornamentorum ac uestium insignia et lenocinia formarum non nisi prostitutis et inpudicis feminis congruunt et nullarum fere pretiosior cultus est quam quarum pudor uilis est.
装饰和衣服的华丽标志以及容貌的诱惑,只适合娼妓和不端庄的妇女,而且几乎没有谁的装束比那些把羞耻看作廉价的女人更昂贵。
sic in scripturis sanctis, quibus nos instrui Dominus uoluit et moneri, describitur ciuitas meretrix compta pulchrius et ornata et cum ornamentis suis ac propter ipsa potius ornamenta peritura.
因此,在主希望我们以此受教和受警告的神圣圣书中,描绘了一个打扮得更加美丽、装饰得更加华丽的娼妓之城,她将与她的装饰品一起灭亡,而且更确切地说是由于这些装饰品而灭亡。
et uenit, inquit, unus ex septem angelis habentibus phialas et adgressus est me dicens: ueni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae.
“并且,”它说,“拿着碗的七位天使中有一位来,对我说:‘你来,我要将坐在众水之上的大淫妇所要受的刑罚指给你看。 地上的君王与她行淫。
et duxit me in spiritu et uidi mulierem sedentem super bestiam: et mulier illa amicta erat pallium purpureum et coccineum et adornata erat auro et lapidibus pretiosis et margaritis, tenens poculum aureum in manu sua plenum exsecrationum et inmunditiae et fornicationis totius terrae.
’”他便在灵里带我过去,我看见一个女人骑在兽上;那女人穿着紫色和朱红色的斗篷,用金子、宝石、真珠为妆饰,手里拿着金杯,装满了可憎之物和地上一切的污秽与淫行。
fugiant castae uirgines et pudicae incestarum cultus, habitus inpudicarum, lupanarum insignia, ornamenta meretricum.
贞洁端庄的处女应当逃避不贞女子的打扮、不端女子的衣着、妓院的标志和娼妓的装饰。