← カルタゴのキュプリアヌス

処女の規律と服装について

§7-9

富の軽蔑と外見の贅沢に対する戒め

著者は、富を理由に贅沢な装いを肯定しようとする処女たちに対し、真の富は神とキリストの内にあり、地上の富は軽蔑されるべきであると説く。さらにパウロやペトロの教えを引用し、外見ではなく内面の貞淑を整え、他者を誘惑して滅びに至らせないよう強く戒める。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§7

​Sed sunt aliquae diuites et facultatum ubertate locupletes, quae opes suas praeferant et se bonis suis uti debere contendant. sciant primo illam diuitem esse quae Deo diues est, illam esse locupletem quae locuples in Christo est, bona esse illa quae sint spiritalia,1 diuina, caelestia, quae nos ad Deum ducant, quae nobiscum aput Deum perpetua possessione permaneant. ceterum quaecumque terrena sunt in saeculo accepta et hic cum saeculo remansura, tam contemni debent, quam mundus ipse contemnitur, cuius pompis et deliciis iam tum renuntiauimus, cum meliore transgressu ad Deum uenimus. Iohannes nos excitat et hortatur spiritali et caelesti uoce contestans: nolite, ait, diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. si qui dilexerit mundum, non est caritas patris in illo: quoniam omne quod in mundo est concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi quae non sunt a patre sed ex concupiscentia saeculi. et mundus transibit et concupiscentia eius, qui autem fecerit uoluntatem Dei, manebit in aeternum, quomodo et Deus manebit in aeternum. aeterna igitur et diuina sectanda sunt et omnia de Dei uoluntate facienda sunt, ut Domini nostri uestigia et magisteria sectemur qui monuit et dixit: non descendi de caelo, ut faciam uoluntatem meam sed uoluntatem eius qui me misit. quodsi non est maior domino suo seruus et liberatori debet obsequium liberatus, qui esse cupimus christiani debemus quod Christus dixit imitari. scriptum est et legitur et auditur et in exemplum nostri ecclesiae ore celebratur: qui dicit se in Christo manere debet quomodo ille ambulauit et ipse ambulare. ambulandum est uestigiis paribus, aemula ingressione nitendum. tunc respondebit ad fidem nominis sectatio ueritatis et credenti praemium datur, si quod creditur et geratur.

しかし、富んでおり、資産の豊かさに恵まれていて、自らの富をひけらかし、自分の財産を使うべきだと主張する女性たちがいる。彼女たちはまず、神において富んでいる者こそが富んでおり、キリストにおいて豊かな者こそが豊かなのであり、霊的で、神的で、天上のもの、すなわち私たちを神へと導き、神のもとで永遠の所有物として私たちとともに留まるものこそが、真の財産であることを知るべきである。それに対して、この世で受け入れられ、この世とともにここに留まることになる地上のすべてのものは、世そのものが軽蔑されるのと同様に軽蔑されなければならない。私たちは、より良き移行によって神のもとに来たその時にすでに、世の虚飾と歓楽を放棄したのである。ヨハネは霊的かつ天上の声で証言し、私たちを奮い立たせ、勧告している。彼は言う。「世と世にあるものを愛してはならない。もし世を愛する者がいるなら、父の愛はその人の内にはない。なぜなら、世にあるすべてのもの、肉の欲、目の欲、そして世の虚栄は、父から出たものではなく、世の欲から出たものだからである。そして世とその欲は過ぎ去るが、神の意志を行う者は、神が永遠に留まられるように、永遠に留まるのである。」それゆえ、永遠のものと神的なものが追求されるべきであり、私たちの主の足跡と教えに従うために、すべてのことが神の意志に従って行われなければならない。主は訓戒してこう言われた。「私は自分の意志を行うためではなく、私をお遣わしになった方の意志を行うために天から降ってきたのである。」しかし、もし僕がその主人より偉大ではなく、解放された者が解放者に対して従順の義務を負うのであれば、キリスト者であることを切望する私たちは、キリストが言われたことを模倣しなければならない。聖書に書かれており、読まれ、聞かれ、そして私たちの模範として教会の口によって称えられている。「キリストの内に留まると言う者は、主が歩まれたように、自らも歩まなければならない。」等しい足跡をもって歩まなければならず、競うような歩みをもって努力しなければならない。そのとき初めて、真理の追求がその名の信仰に一致し、信じる者が信じていることを実践するならば、その者に報酬が与えられるのである。

§8

​Locupletem te dicis et diuitem. sed diuitiis tuis Paulus occurrit et ad cultum adque ornatum tuum iusto fine moderandum sua uoce praescribit. sint, inquit, mulieres cum verecundia et pudicitia conponentes se, non in tortis crinibus neque auro neque margaritis aut ueste pretiosa, sed ut decet mulieres promittentes castitatem per bonam conuersationem. item Petrus ad haec eadem praecepta consentit et dicit: sit in muliere non exterior ornamenti aut auri aut uestis cultus sed cultus cordis. quodsi ille mulieres quoque admonet coercendas et ad ecclesiasticam disciplinam religiosa obseruatione moderandas2 quae excusare cultus suos soleant per maritum, quanto id magis obseruare uirginem fas est, cui nulla ornatus sui conpetat uenia nec deriuari in alterum possit mendacium culpae, sed sola ipsa remaneat in crimine.

あなたは自分が豊かであり、富んでいると言う。しかしパウロはあなたの富に立ち向かい、あなたの装いと装飾が正しい限界に制御されるように、自らの声で規定している。彼は言う。「女性たちは慎みと貞淑をもって自らを整え、編んだ髪や金、真珠や高価な衣服によるのではなく、善い行いによって貞潔を約束する女性にふさわしい装いをすべきである。」同様に、ペトロもこれらと同じ教えに同意してこう言っている。「女性における装いは、髪を編んだり、金や衣服を着たりする外面の装いであってはならず、心の装いでなければならない。」しかし、もし使徒が、夫を理由にして自分の装いを言い訳する傾向のある女性たちに対してさえ、自らを抑制し、宗教的な遵守によって教会の規律に合わせるように勧告しているのだとすれば、いかなる装いへの言い訳も通用せず、罪の不誠実さを他人に転嫁することもできず、ただ自分一人だけが罪の中に留まることになる処女が、このことを遵守することはなおさら当然のことではないか。

§9

​Locupletem te dicis et diuitem. sed non omne quod potest debet et fieri3 nec desideria prolixa et de saeculi ambitione nascentia ultra honorem ac pudorem uirginitatis extendi, cum scriptum sit: omnia licent, sed non omnia expediunt. omnia licent, sed non omnia aedificant. ceterum si tu te sumptuosius comas et per publicum notabiliter incedas, oculos in te iuuentutis inlicias, suspiria adulescentium post te trahas, concupiscendi libidinem nutrias, sperandi fomenta succendas, ut etsi ipsa non pereas, alios tamen perdas et uelut gladium te et uenenum uidentibus praebeas, excusari non potes, quasi mente casta sis et pudica.4 redarguit te cultus inprobus et inpudicus ornatus, nec conputari iam potes inter puellas et uirgines Christi quae sic uiuis, ut possis adamari.

あなたは自分が豊かであり、富んでいると言う。しかし、できることのすべてがなされるべきではなく、また、世の虚栄から生まれる過度な欲望が、処女性の誉れと慎みを超えて広げられてはならない。聖書にこう書かれているからである。「すべてのことは許されているが、すべてのことが益になるわけではない。すべてのことは許されているが、すべてのことが徳を高めるわけではない。」しかし、もしあなたがより贅沢に髪を整え、街中を目立つように歩き回り、若者たちの目を自分に引きつけ、青年たちの溜息を自分の後ろに引きずり、情欲の欲望を養い、期待の火種を燃え立たせるなら、たとえあなた自身は滅びないとしても、他者を滅ぼし、あなたを見る者たちに対して自分を剣や毒のように提供することになり、心が清らかで貞淑であると言い訳することはできない。あなたの不適切な装いと、不謹慎な装飾があなたを論破しており、そのように愛されることができるように生きているあなたは、もはやキリストの乙女や処女の間に数えられることはできない。

構文注4 件
  1. 7bona esse illa quae sint spiritalia

    間接話法の対格不定詞(A.C.I.)構文。sciant(知るべきである)に導かれる名詞節であり、illa が対格主語、bona が対格述語、esse が不定詞動詞となっている。関係節 quae sint... は illa を先行詞とする。

  2. 8admonet coercendas at ad ecclesiasticam disciplinam religiosa obseruatione moderandas

    admonet(警告する)に導かれる動形容詞(gerundive)を用いた対格不定詞の代用表現。受動の不定詞 esse が省略されており([esse] coercendas / [esse] moderandas)、「抑制されるべきこと、調節されるべきこと」という義務・当然の意味を持つ。意味上の主語は先行する mulieres(女性たち)。

  3. 9non omne quod potest debet et fieri

    ここでの et は、英語の also や even に相当する副詞的な役割を果たしており、不定詞 fieri(なされること)を修飾・強調する。直訳すると「可能であるすべてのことが、なされねばならないわけでもない」となり、「できるからといって何でもしてよいわけではない」という道徳的な制限を表現している。

  4. 9excusari non potes, quasi mente casta sis et pudica

    接続詞 quasi(あたかも〜であるかのように)が、主観的な仮定や言い訳を表す接続法(sis、二人称単数現在接続法)を伴って従属節を導いている。語り手が、相手の「心は清らかである」という弁明を、客観的事実に基づかない主観的な言い訳にすぎないと斥けるニュアンスを持つ。

翻訳:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 公開)・修正履歴(2 件・最終 2026-09-22)
  • 2026-09-22 AI校閲 — 原文 1 件
  • 2026-09-21 AI校閲 — 訳文 1 件
urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa004.humanitext-lat1:7-9