§4Neque inanis haec cautio est et uana formido quae ad salutis uiam consulit, quae dominica et uitalia praecepta custodit, ut quae se Christo dicauerint et a carnali concupiscentia recedentes tam carne quam mente se Deo uouerint, consumment opus suum magno praemio destinatum nec ornari aut placere cuiquam nisi domino suo studeant, a quo et mercedem uirginitatis expectant dicente ipso: non omnes capiunt uerbum sed illi quibus datum est: sunt enim spadones qui ex utero matris nati sunt sic et sunt spadones qui coacti sunt ab hominibus et sunt spadones qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum.
这种谨慎绝非无用,这种为了救赎之路、为了遵守主和生命的诫命的畏惧也绝非空虚,它使那些已将自己献给基督、远离肉体私欲、在身体和心灵上都向神许愿的人,能够完成她们那注定获得大赏的功业,不求装扮或取悦除了她们的主以外的任何人;她们正是从主那里期待着处女身份的赏赐,正如主自己所说:“这话不是人人都能领受的,唯独赐给谁,谁才能领受。 因为有从母腹里生来就是阉人的,也有被人强迫成为阉人的,并有为天国的缘故自己作阉人的。
denuo quoque per hanc angeli uocem continentiae munus ostenditur, uirginitas praedicatur: hi sunt qui cum mulieribus se non coinquinauerunt: uirgines enim permanserunt.
”在此,也通过天使的声音再次展示了自制的恩赐,宣扬了处女身份:“这些人是未曾与妇女同流合污的,因为他们常守童身(是处女)。
hi sunt qui secuntur agnum, quocumque ierit.
这些人是羔羊无论往哪里去,他们都跟随祂的。
neque enim tantum masculis continentiae gratiam Dominus repromittit et feminas praeterit, sed quoniam uiri portio est femina et ex eo sumpta adque formata est, in scripturis fere omnibus ad protoplastum Deus loquitur, quia sunt duo in carne una et in masculo simul significatur et femina.
”因为主不仅向男性许诺自制的恩典而忽略女性,而且因为女人是男人的一部分,是从他身上取出并塑造而成的,在几乎所有的圣经中,神都是对第一个被造的人说话,因为“二人成为一体”,在男性中同时也就指代了女性。
§5Quodsi Christum continentia sequitur et regno Dei uirginitas destinatur, quid istae cum terreno cultu et cum ornamentis, quibus dum hominibus placere gestiunt, Deum offendunt non cogitantes esse praedictum: qui hominibus placent confusi sunt, quoniam Deus nihil fecit illos, et Paulo quoque gloriose et sublimiter praedicante: si hominibusplacerem, seruus Christi non essem? continentia uero et pudicitia non in sola carnis integritate consistit sed etiam in cultus et ornatus honore pariter ac pudore, ut secundum apostolum quae innupta est sancta sit et corpore et spiritu.
但是,如果自制是跟随基督,处女身份是注定为了神的国,那么这些女子与世俗的打扮和装饰又有什么关系呢? 她们渴望借此取悦世人,却冒犯了神,没考虑到经上预言过:“取悦世人的人已被蒙羞,因为神使他们归于无有,”而且保罗也曾光荣而崇高地宣讲说:“我若仍旧讨人的喜欢,我就不是基督的仆人了。 ”然而自制和贞洁不仅在于肉体的无暇,也在于衣着和装饰的得体与羞耻感,好使正如使徒所说,未婚的女子在身体和心灵上都是圣洁的。
instruit Paulus et dicit: caeleps cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Deo: qui autem matrimonium contraxit cogitat ea quae sunt mundi huius, quomodo placeat uxori.
保罗教导说:“独身的人牵挂主的事,想怎样迎合神;但娶了妻的人牵挂这世上的事,想怎样迎合妻子。
sic et mulier et uirgo innupta cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu.
妇女和未婚的处女也是这样,牵挂主的事,好使身体和心灵都是圣洁的。
uirgo non esse tantum sed et intellegi debet et credi: nemo cum uirginem uiderit, dubitet an uirgo sit.
”处女不仅应当是处女,而且应当被理解和相信是处女:任何人看到处女,都不该怀疑她是否是处女。
parem se integritas in omnibus praestet nec bonum corporis cultus infamet.
纯洁应该在所有事物中同等显现,身体的装扮决不该败坏其美好。
quid ornata, quid compta procedit, quasi maritum aut habeat aut quaerat? timeat potius placere, si uirgo est, nec periculum sui adpetat quae ad meliora et diuina se seruat.
她为何打扮得花枝招展、梳理得整整齐齐地走出来,仿佛她要么有丈夫,要么在寻找丈夫? 如果她是处女,她应该宁可害怕取悦于人,也不该去寻求自身的危险,她是将自己保留给更美好和属神之物的人。
quae uirum non habet, cui placere se simulet, integre et pure non tantum corporaliter sed et spiritaliter perseueret.
一个没有丈夫、无需假装取悦之人的人,应该不仅在身体上,也在心灵上纯洁无瑕地坚持下去。
neque enim uirginem fas est ad speciem formae suae comi aut de carne et de eius pulchritudine gloriari, cum nulla sit illis magis quam aduersus carnem conluctatio et uincendi corporis ac domandi obstinata certatio.
处女决不该为了自己容貌的虚饰而打扮,或为肉体及其美丽而自夸,因为对她们来说,没有什么比抗拒肉体的挣扎、克制和驯服肉体的顽强战斗更伟大的战役了。
§6Paulus forti ac sublimi uoce proclamat: mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini mei Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo: et uirgo in ecclesia de specie carnis ac de corporis pulchritudine gloriatur.
保罗以坚强而崇高的声音宣告:“但我断不以别的夸口,只夸我们主耶稣基督的十字架;因这十字架,就我而论,世界已经钉在十字架上;就世界而论,我也钉在十字架上。 ”然而教会中的处女却为肉体的容貌和身体的美丽而自夸。
addit Paulus et dicit: qui enim sunt Christi carnem crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis.
保罗补充说:“凡属基督的人,是已经把肉体连肉体的邪情私欲同钉在十字架上了。
et quae se concupiscentiis carnis et uitiis renuntiasse profitetur, in isdem quibus renuntiauerat inuenitur.
”而一个宣称自己已经放弃了肉体私欲和恶行的人,却被发现在她所放弃的那些事物中。
deprehenderis, uirgo, detegeris: aliud te esse iactas et aliud adfectas.
处女啊,你被抓住了,你被揭露了:你吹嘘自己是一回事,却追求另一回事。
maculis te concupiscentiae carnalis aspergis, cum integritatis candidata sis et pudoris.
你把肉体私欲的污点洒在自己身上,尽管你是纯洁和贞守的候选人。
clama, inquit Esaiae Deus, omnis caro faenum et omnis claritas eius ut flos faeni.
神对以赛亚说:“喊叫吧,凡有血气的尽都如草,它的美荣都像草上的花。
aruit faenum et flos decidit.
草必枯干,花必凋残。
sermo autem Domini manet in aeternum.
唯有主的道永远长存。
neminem Christianum decet et maxime uirginem non decet claritatem ullam conputare carnis et honorem, sed solum adpetere sermonem Dei, bona in aeternum mansura conplecti.
”任何基督徒,特别是处女,都不配看重肉体的任何美荣与尊贵,而应该只追求神的话语,拥抱永远长存的善物。
aut si carne sit gloriandum, tunc plane quando in nominis confessione cruciatur, quando fortior femina uiris torquentibus inuenitur, quando ignes aut cruces aut ferrum aut bestias patitur ut coronetur.
或者,如果必须在肉体上夸口,那显然是在为承认主名而受酷刑时,在面对施刑的男子时女人显得更加坚强时,在忍受烈火、十字架、刀剑或野兽以获得冠冕时。
illa sunt carnis pretiosa monilia, illa corporis ornamenta meliora.
那些才是肉体宝贵的项链,那些才是身体更好的装饰。