Humanitext Reader

居普良 · 论童贞女的规律与服装 §16-18

化妆伪造形象的罪责与远离婚礼宴席

第 6 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

作者警告用化妆品伪造神之创造的女性在复活之日有被神拒绝的危险,并严厉劝诫童贞女不要参加世俗且不道德的婚礼宴席,以免损害她们的纯洁。

§16Monentis apostoli uox est: expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio, sicut estis azymi: nam et pascha nostrum inmolatus est Christus.
这是发出警告的使徒的声音:‘你们要除净旧酵,好使你们成为新团,正如你们是无酵的面一样;因为我们逾越节的羔羊基督已经为我们被杀献祭了。
itaque festa celebremus non in fermento ueteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et ueritatis.
’所以,我们过这节日,不可用旧酵,也不可用恶毒和邪恶的酵,而要用诚实和真理的无酵饼。
num sinceritas perseuerat et ueritas, quando quae sincera sunt polluuntur colorum adulteriis, medicaminum facis in mendacium uera mutantur? Dominus tuus dicit: non potes facere capillum unum album aut nigrum: et tu ad uincendam Domini tui uocem uis te esse potiorem, audaci conatu et sacrilego contemptu crines tuos inficis, malo praesagio futurorum capillos iam tibi flammeos auspicaris et peccas pro nefas capite id est corporis parte meliore! et cum scriptum sit de Domino: caput autem eius et capilli erant albi uelut lana aut nix, tu execraris canitiem, detestaris alborem, qui sit ad Domini caput similis!
当纯洁之物被色彩的伪造所污染,真实之物因化妆品的杂质(或染料)而被改变为虚谎时,诚实和真理难道还会存留吗? 你的主说:‘你不能使一根头发变白或变黑。 ’然而你,为了战胜你主的声音,竟然希望自己更为强大,以大胆的企图和亵渎的轻蔑染红你的头发,以未来的恶兆,为你自己预示了烈火般的头发,并且,噢,这是何等的罪恶,你在头部,也就是你身体中更好的部分犯了罪! 而且,关于主明明写着:‘他的头与发皆白,如白羊毛,如雪,’你却厌恶白发,憎恨那与主的头相似的白净!
§17Non metuis, oro, quae talis es, ne cum resurrectionis dies uenerit, artifex tuus te non recognoscat, ad sua praemia et promissa uenientem remoueat et excludat et increpans uigore censoris et iudicis dicat: copus hoc meum non est nec imago haec nostra est.
像你这样的女子,我问你,难道你不害怕吗? 当复活的日子来临时,你的创造者不认得你,将前来接受祂的赏赐和应许的你赶走并排除在外,并以监察官和审判官的威严严厉责备说:‘这具身体不是我的,这副形象也不是我们的。
cutem falso medicamine polluisti, crinem adultero colore mutasti, expugnata est mendacio facies, figura corrupta est, uultus alienus est.
你用虚假的化妆品污染了皮肤,用伪造的颜色改变了头发,容貌被谎言所摧毁,身形被败坏,脸面已成了别人的。
Deum uidere non poteris, quando oculi tibi non sunt quos Deus fecit sed quos diabolus infecit.
你将无法看见神,因为你没有神所创造的眼睛,而只有魔鬼所染色的眼睛。
illum tu sectata es, rutilos adque depictos oculos serpentis imitata es, de inimico tuo compta, cum illo pariter arsura.
你追随了他,模仿了那条蛇红亮且描画过的眼睛;你因你的仇敌而打扮,也必将与他一同被焚烧。
haec, oro, non cogitanda sunt Dei semis, non die semper ac nocte metuenda? uiderint quid sibi nuptae per placendi studium de coniugum solacio blandiantur, quos dum in excusationem suam proferunt, ad societatem criminosae consensionis adsciscunt.
’我问你,这些难道不该是神的子民所应当思考的吗? 难道不该是昼夜常存敬畏的吗? 且让那些已婚妇女自己去看看,她们如何因取悦丈夫的热情而在丈夫的慰藉上自我奉承;她们在拉出丈夫为自己辩护的同时,也把他们拉进了罪恶共谋的伙伴关系之中。
uirgines certe, quibus hic sermo non consulit, quae se eiusmodi artibus compserint, inter uirgines non putem debere numerari sed tamquam contactas oues et morbidas pecudes a sancto et puro grege uirginitatis arceri, ne contagio suo ceteras polluant, dum simul degunt, ne perdant alias quaecumque perierunt.
当然,至于那些——本篇讲道并非在为之出谋划策的——用此类手段装饰自己的童贞女,我认为她们不应被列入童贞女之列,而应当像染病的羊和生畜一样,被驱逐出纯洁神圣的童贞女羊群,免得她们在共同生活时以自己的传染病污染了其余的人,免得那些已经灭亡的人再毁灭其他的人。
§18Et quoniam continentiae bonum quaerimus, perniciosa quaeque et infesta uitemus.
既然我们追求节制的至善,就让我们避开一切有害和敌对的事物。
nec illa praetereo, quae dum neglegentia in usum ueniunt, contra pudicos et sobrios mores licentiam sibi de usurpatione fecerunt.
我也不忽略那些由于疏忽而流于俗套,并反过来对抗贞洁与端庄习俗、因僭越而为自身制造放纵的事物。
quasdam non pudet nubentibus interesse et in illa lasciuientium libertate sermonum conloquia incesta miscere, audire quod non decet, quod non licet dicere, obseruare et esse praesentes inter uerba turpia et temulenta conuiuia, quibus libidinum fomes accenditur, sponsa ad patientiam stupri, ad audaciam sponsus animatur.
有些人不以参加婚礼为耻,并在那些放荡言语的自由中掺杂不洁的谈话,去听不合宜的事,去听不准说的事,去注视并置身于下流的话语和醉酒的宴乐之中,情欲的柴火在其中被点燃,新娘被鼓动去忍受羞辱,新郎则被激起放肆。
quis illi in nuptiis locus est cui animus ad nuptias non est, aut uoluptaria illic et laeta esse quae possunt, ubi et studia et uota diuersa sunt? quid illic discitur, quid uidetur? quantum a proposito suo uirgo deficit! quantum inpudicior, quae uenerat pudica, discedit! corpore licet uirgo ac mente permaneat, oculis, auribus, lingua minuit illa quod habebat.
对于一个心不在婚姻上的人,在婚礼中有什么位置呢? 或者在追求和志愿都截然不同的地方,那里能有什么令人愉快和高兴的事呢? 在那里能学到什么,能看到什么? 童贞女竟然从她的宗旨中堕落得如此之深! 一个贞洁而来的女子,离去时竟然变得如此不贞! 即便她在身体和心灵上依然保持童贞,但通过眼睛、耳朵和舌头,她已经减少了她原先所拥有的东西。

词汇与语法注释

  1. 5medicaminum facis — 抄本传统中的 `facis` 通常被认为是 `fucis`(染料、化妆品)的误写,或 `faecis`(杂质、残渣)的异读。此处的翻译统一理解为“化妆品的杂质或染料”。
  2. 10qui sit ad Domini caput similis — 由关系代名词 `qui`(先行词为 `alborem`)引导的从句中,动词 `sit` 使用虚拟式现在时,用以表示让步(尽管它与主的头相似)或主观的特征描述(具有与主的头相似之性质的白净)。
  3. 15quae talis es — 这是一个第二人称单数关系从句,其先行词是主句中 `metuis` 的隐含主语(即通过化妆伪装自己的第二人称单数女性读者),限制性地说明了她当下的状态。
  4. p.200uiderint — 这是第三人称复数完成时虚拟式的独立用法,在此处表示对第三者(已婚妇女)的命令、让步,或带有放任、委付态度的“由她们自己去看着办”。
  5. 10quasdam non pudet — 无人称动词 `pudet` 要求将感到羞耻的主体置于宾格(`quasdam`),并支配一系列并列的不定式短语(`interesse`、`miscere`、`audire`、`obseruare`、`esse`)来表示令人羞耻的行为内容。

引用这一段

居普良, 论童贞女的规律与服装 §16-18. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa004.humanitext-lat1:16-18

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。