§9Quodsi et nos, fratres dilectissimi, in Christo sumus, si ipsum induimus, si ipse est salutis nostrae uia, qui Christum uestigiis salutaribus sequimur per Christi exempla gradiamur, sicut Iohannes apostolus instruit dicens: qui dicit se in Christo manere debet quomodo ille ambulauit et ipse ambulare.
若我们也——最爱的弟兄们——在基督里,若我们穿上了祂,若祂自己是我们救恩的道路,那么我们这些以救恩的足迹跟随基督的人,就当照着基督的榜样行事,正如使徒约翰教导说:“那说自己留在基督里的,也当照着祂所行的去行。
item Petrus super quem ecclesia Domini dignatione fundata est in epistula sua ponit et dicit: Christus passus est pro uobis relinqens uobis exemplum, ut sequamini uestigia eius qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius, qui cum malediceretur non remaledixit, cum pateretur non minabatur, tradebat autem se iudicanti iniuste.
” 同样,因主的恩慈而使教会建立其上的彼得,也在他的书信中写道:“基督为你们受苦,给你们留下榜样,叫你们跟随祂的脚踪。 祂并没有犯过罪,口里也没有诡诈。 祂被骂不还口,受苦不言威胁的话,只将自己交托那不义审判者。
§10Inuenimus denique et patriarchas et prophetas et iustos omnes qui figuram Christi imagine praeeunte portabant nihil magis custodisse in laude uirtutum suarum quam quod patientiam forti et stabili aequanimitate tenuerunt.
” 总之,我们发现,凡是以先行的形象承受基督预像的族长、先知和所有义人,在对其德行的赞美中,最持守的莫过于他们以坚强和稳固的平心静气保持了忍耐。
sic Abel originem martyrii et. passionem iusti initians primus et dedicans aduersus fratrem parricidam non resistit nec reluctatur, sed humilis et mitis patienter occiditur.
因此,亚伯最初开创并奉献了殉道之端和义人之苦,面对残杀手足的兄弟,他不抵抗也不挣扎,而是谦卑温和地忍耐受死。
sic Abraham Deo credens et radicem ac fundamentum fidei primus instituens temptatus in filio non dubitat neque cunctatur, sed praeceptis Dei tota patientia deuotionis obsequitur.
因此,亚伯拉罕信上帝,并首先确立了信仰的根源和基础,在儿子身上受试验时,他毫不怀疑也不迟疑,而是以完全虔敬的忍耐顺从上帝的诫命。
et Isaac ad hostiae dominicae similitudinem praefiguratus quando a patre immolandus offertur, patiens inuenitur.
以撒也被预表为像主的祭物一样,当被父亲献上作为祭物时,被发现是忍耐的。
et Iacob fugatus a fratre de terra sua patienter excedit et maiore patientia postmodum supplex adhuc magis impium et persecutorem muneribus pacificis ad concordiam redigit.
雅各被兄弟驱逐,耐心地离开了自家的土地,此后更以极大的忍耐,谦卑地通过和平的礼物,使那仍旧不虔敬的迫害者的兄弟归于和好。
Ioseph uenundatus a fratribus et relegatus non tantum patienter ignoscit, sed et gratuita uenientibus frumenta largiter et clementer impertit.
约瑟被兄弟们出卖并流放,他不仅耐心地予以宽恕,而且在他们到来时,还慷慨且仁慈地白白施予他们大批谷物。
Moyses ab ingrato et a perfido populo contemnitur frequenter et paene lapidatur, et tamen lenis et patiens pro eisdem Dominum deprecatur.
摩西屡次受到忘恩负义和背信弃义之民的蔑视,几乎被用石头砸死,然而他依然温和忍耐,为他们向主哀求。
in Dauid uero, ex quo secundum carnem Christi natiuitas oritur, quam magna et mira et christiana patientia habuisse in manu saepe ut Saul regem persequentem se et interficere concupiscentem posset occidere et tamen subditum sibi et traditum maluisse seruare nec rependisse inimico uicem, sed occisum adhuc insuper et uindicasse.
然而,在按肉身作为基督降生之祖的大卫身上,那是何等伟大、奇妙且基督徒式的忍耐! 他常有能力亲手杀死那迫害他、极欲置他于死地的扫罗王,却宁愿保全这已屈服并交在他手里的仇敌,不向敌人施加报复,甚至在扫罗被杀后,还为他报仇。
tot denique prophetae interfecti, tot martyres gloriosis mortibus honorati, qui omnes ad caelestes coronas patientiae laude uenerunt.
最后,有如此多的先知被杀,如此多的殉道者因荣耀之死而获得尊荣,他们全凭对忍耐的赞美而获得了天上的冠冕。
neque enim potest accipi dolorum et passionum corona, nisi praecedat in dolore et passione patientia.
因为,若非在痛苦与受难中先有忍耐,就无法接受痛苦与受难的冠冕。
§11Quam sit autem patientia utilis et necessaria, fratres dilectissimi, ut manifestius possit et plenius nosci, Dei sententia cogitetur quam in origine statim mundi et generis humani Adam praecepti inmemor et datae legis transgressor accepit.
但是,为了能够更清晰、更充分地了解忍耐是何等有用和必要,最爱的弟兄们,应当思考上帝在世界和人类伊始之时,向那忘却诫命、违背所赐律法之亚当所宣示的判决。
tunc sciemus quam patientes esse in isto saeculo debeamus, qui sic nascimur, ut pressuris istic et conflictationibus laboremus.
那时我们就会知道,在这个世代里我们应当何等忍耐,因为我们出生就是为了在这里经历艰难与冲突而劳碌。
quia audisti, inquit, uocem mulieris tuae et manducasti ex illa arbore, de qua sola praeceperam tibi ne manducares, maledicta terra erit in omnibus operibus tuis, in tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus uitae tuae.
祂说:“因为你听从了你妻子的声音,吃了我单单吩咐你不可吃的那棵树上的果子,地必因你的所有行径而受咒诅;你必终身在悲哀和叹息中从地里得吃的。
spinas et tribulos eiciet tibi et edes pabulum agri.
地必给你长出荆棘和蒺藜来,你也要吃田间的菜蔬。
in sudore uultus tui edes panem tuum, donec reuertaris in terram de qua sumptus es: quoniam terra es et in terram ibis.
你必汗流满面才得糊口,直到你归了土,因为你是从土里取出来的;你本是尘土,仍要归于尘土。
huius sententiae uinculo conligati omnes et constricti sumus, donec morte expuncta de isto saeculo recedamus.
”我们众人都被这判决的束缚所捆绑和约束,直到死期届满,我们离开这个世代。
in tristitia et gemitu simus necesse est omnibus diebus uitae nostrae, edamus panem necesse est cum sudore et labore.
我们一生的日子里,必然要在悲哀和叹息中度过;我们必然要用汗水和劳苦来吃我们的面包。