§12Ynde unusquisque cum nascitur et hospitio mundi huius excipitur, initium sumit a lacrimis et quamuis adhuc omnium nescius et ignarus nihil aliud nouit in illa ipsa prima natiuitate quam flere.
因此,每个人出生并被接纳进这个世界的旅舍时,都是以眼泪开始的,尽管此时他们对万事依然一无所知、懵懂无觉,但在那最初的诞生中,除了哭泣之外,他们一无所知。
prouidentia naturali lamentatur uitae mortalis anxietates et labores et procellas mundi quas ingreditur in exordio statim suo ploratu et gemitu rudis anima testatur.
初生的灵魂凭着天然的预感,哀叹着凡人生活的焦虑与劳苦,并在其生命的开端,立刻用哭泣和呻吟见证了它正步入的世间风暴。
sudatur enim quamdiu istic uiuitur et laboratur.
因为只要在这里生活和劳苦,就会流下汗水。
nec sudantibus et laborantibus possunt alia magis quam patientiae subuenire solacia: quae cum apta sint et necessaria in isto mundo uniuersis, tum magis nobis qui diabolo inpugnante plus quatimur, qui in acie cotidie stantes inueterati et exercitati hostis conluctationibus fatigamur, quibus praeter uarias et adsiduas temptationum pugnas in persecutionum quoque certamine patrimonia relinquenda sunt, subeundus carcer, portandae catenae, animae inpendendae, gladius, bestiae, ignes, cruces, omnia denique tormentorum ac poenarum genera fide et uirtute patientiae perferenda Domino ipso instruente et dicente: haec locutus sum uobis, ut in me pacem habeatis, in saeculo autem pressuram: sed fidite, quoniam ego uici mundum.
对于流汗和劳苦的人来说,除了忍耐的安慰之外,没有其他安慰能给予更多的帮助:这些安慰在世上对所有人都是合适且必要的,而对我们尤其如此。 因为我们在魔鬼的攻击下遭受了更剧烈的动摇,每日站在战斗行列中,因与那老练且经验丰富的仇敌格斗而疲惫不堪;对我们而言,除了各种频繁的诱惑之战外,在迫害的斗争中,还必须放弃财产,承受监禁,佩戴锁链,献出生命,并且必须凭借忍耐的信仰与美德,去忍受刀剑、野兽、烈火、十字架以及最后所有种类的酷刑和惩罚。 正如主自己教导并对我们说:“我将这些事告诉你们,是要叫你们在我里面有平安,在世上却有苦难;但你们可以放心,因为我已经战胜了世界。
si autem qui diabolo et mundo renuntiauimus pressuras et infestationes diaboli et mundi crebrius ac uiolentius patimur, quanto magis patientiam tenere debemus qua adiutrice et comite omnia infesta toleremus.
”但如果已经宣誓拒绝魔鬼和世界的我们,还要更频繁、更猛烈地遭受魔鬼和世界的苦难与侵袭,我们难道不更应该持守忍耐,以它为帮手和伴侣,去忍受一切危害吗?
§13Domini et magistri nostri salutare praeceptum est: qui tolerauerit usque ad finem hic saluus erit.
我们的主和导师的救恩诫命是:“忍耐到底的,必然得救。
et iterum: si permanseritis in uerbo meo, uere discipuli mei estis: et cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit uos.
”又说:“你们若常常遵守我的道,就真是我的门徒;你们必晓得真理,真理必叫你们得以自由。
tolerandum est et perseuerandum, fratres dilectissimi, ut ad spem ueritatis et libertatis admissi ad ueritatem et libertatem ipsam peruenire possimus, quia hoc ipsum quod christiani sumus fidei et spei res est.
”最爱的弟兄们,我们必须忍耐和坚守,以便我们这些被接纳进入真理和自由之盼望的人,能够达到真理和自由本身,因为我们身为基督徒这件事本身,就是信仰和盼望的事实。
ut autem peruenire spes et fides ad fructum possint sui patientia opus est.
然而,为了使盼望和信仰能够结出自己的果实,忍耐是必不可少的。
non enim praesentem gloriam sequimur sed futuram secundum quod et Paulus apostolus monet dicens: spe saluati sumus.
因为我们追求的不是眼前的荣耀,而是将来的荣耀,正如使徒保罗也劝勉说:“我们得救是在乎盼望;只是看得见的盼望不是盼望。
spes autem quae uidetur non est spes.
谁还盼望他所看得见的呢?
quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus per expectationem sustinemus.
但我们若盼望那看不见的,就必须借着忍耐等候。
expectatio et patientia necessaria est, ut id quod esse coepimus impleamus et quod speramus et credimus Deo repraesentante capiamus.
”等候和忍耐是必要的,这样我们才能圆满实现我们已开始成为的样式,并在上帝将其化为现实时,获得我们所盼望和相信的。
denique alio in loco idem apostolus iustos et operantes et de diuini faenoris incremento caelestes sibi thesauros recondentes ut patientes quoque sint instruit et docet dicens: ergo dum tempus habemus, operemur quod bonum est ad omnes, maxime uero ad domesticos fidei.
最终,在另一个地方,同一位使徒也教导并指示那些行义事、凭着神圣利息的增长而在天上为自己积攒财宝的人,要他们同样保持忍耐,他说:“所以,我们有了机会,就当向众人行善,向信徒一家的人更当这样。
bonum autem facientes non deficiamus: tempore enim suo metemus.
我们行善不可丧志;若不灰心,到了时候就要收割。
admonet ne quis inpatiens in operatione deficiat, ne quis temptationibus aut auocatus aut uictus in medio laudis et gloriae itinere desistat et pereant praeterita, dum quae coeperant desinunt esse perfecta, sicut scriptum est: iustitia iusti non liberabit eum in quocumque die exerrauerit, et iterum: tene quod habes ne alius accipiat coronam tuam.
”他警告说,免得有人因缺乏忍耐而在行善上懈怠,免得有人因受诱惑而分心或被击败,在赞美和荣耀的半途中放弃,以致过去的事都落空,而那些已经开始的事却未能达到完美。 正如经上所记:“义人的义,在他犯罪的日子,不能救他。 ”又说:“你要持守你所有的,免得别人夺去你的冠冕。
quae uox adhortatur patienter et fortiter perseuerare, ut qui ad coronam laude iam proxima nititur durante patientia coronetur.
”这话劝诫我们要持之以恒、坚强不屈,使那因赞美已近在咫尺而向着冠冕努力的人,能因忍耐的持久而获得冠冕。