Humanitext Reader

居普良 · 论忍耐的益处 §6-8

基督在尘世生活与受难中所立的忍耐榜样

第 3 段,共 9 段 · 拉丁语

内容简介

作者通过诸多对比展现了基督在其尘世生活与受难中如何亲自践行父的忍耐,并强调基督那无比伟大的忍耐甚至接纳那些悔改的迫害者与杀害者获得救赎。

§6Nec hoc, fratres dilectissimi, Iesus Christus Dominus et Deus noster tantum uerbis docuit, sed impleuit et factis.
亲爱的弟兄们,我们的主和上帝耶稣基督不仅用言语教导了这一点,而且也用行动付诸实行。
et qui ad hoc descendisse se dixerat ut uoluntatem patris faceret inter cetera mirabilia uirtutum quibus indicia diuinae maiestatis expressit paternam quoque patientiam tolerantiae tenore seruauit.
祂曾说自己降临是为了实行父的旨意,在展现神圣威严证据的其他各种奇迹般的德行之中,祂也通过持之以恒的忍耐,保持了父的忍耐。
omnis denique actus eius ab ipso statim aduentu patientia comite signatur, quod primum de [illa] sublimitate caelesti ad terrena descendens non aspernatur Dei filius carnem hominis induere et cum peccator ipse non esset aliena peccata portare.
总之,祂的每一个行动,从祂降临之初,就盖上了忍耐作为伴侣的印记:首先,神之子从那属天的崇高降入尘世,不轻视披上人的肉身,并且在祂自己并非罪人的情况下,背负他人的罪孽。
inmortalitate interim posita fieri se mortalem patitur ut innocens pro nocentium salute perimatur.
祂暂时放下不死之身,容许自己成为凡人,以便无罪的祂为有罪之人的救赎而被杀害。
Dominus baptizatur a seruo et remissam peccatorum daturus ipse non dedignatur lauacro regenerationis corpus abluere.
主由仆人受洗,且祂自身将要赐予罪的赦免,却不屑于用重生的洗礼来洁净自己的身体。
diebus quadraginta ieiunat per quem ceteri saginantur: esurit et famem sensit ut qui in fame sermonis et gratiae fuerant caelesti pane saturarentur.
祂禁食四十昼夜,而其他人却是由祂来喂养;祂饥饿并感受饥饿,好让那些饥渴于圣言和恩典的人能被属天的面包所充满。
cum diabolo temptante congreditur et inimicum tantum uicisse contentus nihil ultra uerba conatur.
祂与诱惑人的魔鬼交战,满足于仅用言语战胜敌人,而不尝试言语之外的任何事。
discipulis non ut semis dominica potestate praefuit, sed benignus et mitis fraterna eos caritate dilexit, dignatus etiam pedes apostolorum lauare, ut dum circa seruos talis est dominus, exemplo suo doceret qualis circa conpares et aequales debeat esse conseruus.
祂对待弟子,并非像主人用主人的权力来管辖,而是仁慈、温和,以兄弟般的爱爱他们,甚至屈尊为使徒们洗脚,以便主在对待仆人如此时,能用自己的榜样教导同为仆人者在对待同僚和同等地位的人时应当如何。
nec mirandum quod circa obaudientes talis extiterit qui ludam potuit usque ad extremum longa patientia sustinere, cibum cum inimico capere, hostem domesticum scire nec palam ostendere, traditoris osculum non recusare.
祂对待顺从者表现得如此,并不足奇,因为祂能够以长久的忍耐容忍犹大直到最后,与敌人一同进食,深知家中的仇敌却不公开揭露,不拒绝叛徒的亲吻。
in Iudaeis uero tolerandis aequanimitas quanta et quanta patientia incredulos ad fidem suadendo flectere, obsequio ingratos fouere, contradicentibus respondere leniter, superbos sustinere clementer, humiliter persequentibus cedere, prophetarum interfectores et aduersus Deum semper rebelles usque ad crucis et passionis horam uelle colligere.
而在宽容犹太人时,那是何等大的心平气和,何等大的忍耐:通过说服使不信者转回信仰,以恩待温和地对待忘恩负义之人,温和地回答反驳者,宽容地忍受傲慢者,谦卑地退让于迫害者,并且直到十字架和受难的时刻,仍愿意召集那些杀害先知且总是反叛上帝的人!
§7Sub ipsa autem passione et cruce, priusquam ad crudelitatem necis et effusionem sanguinis ueniretur, quae conuiciorum probra patienter audita, quae contumeliarum tolerata ludibria, ut insultantium sputamina exciperet qui sputo suo caeci oculos paulo ante formasset et cuius nomine a semis eius nunc diabolus cum angelis suis flagellatur flagella ipse pateretur, coronaretur spinis qui martyras floribus coronat aeternis, palmis in faciem uerberaretur qui palmas ueras uincentibus tribuit, spoliaretur ueste terrena qui indumento inmortalitatis ceteros uestit, cibaretur felle qui cibum caelestem dedit, aceto potaretur qui salubri poculo propinauit.
然而,在受难和十字架下,在走向残忍的死刑和流血之前,祂耐心地听了何等污蔑的辱骂,容忍了何等侮辱的嘲弄! 好让祂承受侮辱者的唾沫,而祂在不久前才用自己的唾沫重塑了盲人的眼睛;祂自己遭受鞭笞,而现在魔鬼和他的天使们正因祂的名而被祂的仆人们鞭笞;祂被冠以荆棘,而祂用永恒之花为殉道者戴上冠冕;祂的脸上被手掌抽打,而祂将真实的棕榈赐予胜利者;祂被剥去属地的衣裳,而祂用不灭之衣装饰他人;祂被喂以胆汁,而祂赐予了属天的食物;祂被给以醋喝,而祂曾奉上健康的杯盏。
ille innocens, ille iustus, immo innocentia ipse et ipse iustitia inter facinorosos deputatur et testimoniis falsis ueritas premitur, iudicatur iudicaturus et Dei sermo ad crucem tacens ducitur.
那位无罪者,那位义者,甚至那无罪本身和公义本身,被列在恶人之中,真理被虚假的见证所压制,那将要审判的人被审判,上帝的道默默地被引向十字架。
et cum ad crucem Domini confundantur sidera, elementa turbentur, contremescat terra, nox diem cludat, sol ne Iudaeorum facinus aspicere cogatur et radios et oculos suos subtrahat, ille non loquitur nec mouetur nec maiestatem suam sub ipsa saltim passione profitetur: usque ad finem perseueranter ac iugiter tolerantur omnia ut consummetur in Christo plena et perfecta patientia.
并且,当在主的十字架前,星辰失色,万物骚动,大地颤抖,黑夜笼罩白昼,太阳因免于被迫直视犹太人的恶行而收回它的光芒和眼睛时,祂不说话,也不动摇,甚至至少在受难中也不彰显自己的威严:直到最后,所有的一切都以坚忍和不断的方式被忍受,好让充沛而完美的忍耐在基督里得以成全。
§8Et post ista adhuc interfectores suos, si conuersi ad eum uenerint, suscipit et patientia salutari ad conseruandum benignus ecclesiam suam nemini cludit.
而在这些事情之后,祂仍接受那些杀害祂的人,只要他们归信并来到祂这里;祂以救恩的忍耐仁慈地保守祂的教会,不对任何人关闭。
illos aduersarios, illos blasphemos, illos nominis sui semper inimicos, si paenitentiam delicti agant, si admissum facinus agnoscant, non solum ad indulgentiam criminis sed ad praemium regni caelestis admittit.
那些仇敌、那些亵渎者、那些永远与祂名作对的人,如果他们为自己的过犯悔改,如果他们承认所犯下的罪行,祂不仅准予他们罪过的宽免,而且还接纳他们获得天国的奖赏。
quid potest patientius, quid benignius dici? uiuificatur Christi sanguine etiam qui fudit sanguinem Christi.
有什么能说得比这更忍耐、更仁慈呢? 甚至那流了基督之血的人,也因基督之血而获得生命。
talis est Christi ac tanta patientia: quae nisi talis et tanta existeret, Paulum quoque apostolum ecclesia non haberet.
基督的忍耐是如此之大,以至于如果不是如此之大,教会也不会拥有使徒保罗。

词汇与语法注释

  1. §6patientia comite — 由名词 `patientia`(单数夺格)与作表语同格并起形容词作用的名词 `comite`(`comes`“伴侣”的单数夺格)构成的无前置词夺格独立结构,意为“以忍耐为伴”或“在忍耐的陪伴下”。
  2. §6qui Iudam potuit... — 关系代名词 `qui` 指代前句的主语(基督)。此关系从句不仅起修饰作用,而且具有原因或解释性质,用以说明主句所述“其对待顺从者如此表现并不足奇”的原因(“因为祂甚至能够……”)。
  3. §7ut insultantium... — 由 `ut` 引导的一系列未完成过去时虚拟语气动词(`exciperet`、`pateretur` 等)的排比。它强调了基督的神圣权能与其受难时所受屈辱之间的悖论式对比,可理解为表示结果(“以至于祂承受了……”)或表示神圣经纶的目的(“为了使祂承受……”)。
  4. §8quae nisi talis et tanta existeret — 由连接性关系代词 `quae`(指代基督的忍耐)引导的条件句。条件从句中的 `existeret` 和主句中的 `haberet` 均使用未完成过去时虚拟语气,表示与现在事实相反的假设(“如果它不是如此之大,教会现在也不会拥有巴乌路(保罗)”)。

引用这一段

居普良, 论忍耐的益处 §6-8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa003.humanitext-lat1:6-8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。