§7Indignatur ecce Dominus et irascitur et quod ad eum non conuertamini comminatur: et tu miraris aut quereris in hac obstinatione et contemptu uestro, si rara desuper pluuia descendat, si terra situ pulueris squaleat, si uix ieiunas et pallidas herbas sterilis gleba producat, si uineam debilitet grando caedens, si oleam detruncet turbo subuertens, si fontem siccitas statuat, aerem pestilens aura corrumpat, hominem morbida ualitudo consumat, cum omnia ista peccatis prouocantibus ueniant et plus exacerbetur Deus quando nihil talia et tanta proficiant.
看哪,主正在愤恨并发怒,且因你们不归向祂而发出威胁:而在这顽固和你们的轻蔑之中,若是上天降雨稀少,若是土地因尘土堆积而荒凉,若是贫瘠的土块勉强生长出饥饿苍白的草木,若是肆虐的冰雹摧毁葡萄园,若是颠覆的狂风摧毁橄榄树,若是干旱使泉水枯竭,若是恶毒的气流败坏空气,若是多病的体质消磨人类,你竟然还感到惊异或抱怨? 既然这一切都是因招致惩罚的罪恶而降临,且当如此众多和重大的灾祸毫无成效时,上帝就会更加愤怒。
fieri enim ista uel ad disciplinam contumacium uel ad poenam malorum, declarat in scripturis sanctis idem Deus dicens: sine causa percussi filios uestros, disciplinam non exceperunt.
因为同一位上帝在圣经中宣告,这些事情的发生或是为了管教顽固不化之人,或是为了惩罚恶人,祂说:“我白白击打你们的儿女,他们却不受管教。
et propheta deuotus ac dicatus Deo ad haec eadem respondit et dicit: uerberasti eos nec doluerunt: flagellasti eos nec uoluerunt accipere disciplinam.
”而那奉献并专注于上帝的先知也对这些话作出了回应,说道:“你击打他们,他们却不觉痛;你鞭笞他们,他们却不肯受管教。
ecce inrogantur diuinitus plagae et nullus Dei metus est: ecce uerbera desuper et flagella non desunt et trepidatio nulla, nulla formido est.
”看哪,神圣的灾殃已然降下,却毫无对上帝的敬畏;看哪,来自上天的鞭笞与惩罚并不缺乏,却毫无战兢,毫无惧怕。
quid si non intercederet rebus humanis uel ista censura? quanto adhuc maior in hominibus esset audacia facinorum inpunitate secura?
如果连这种责罚都不介入人间事务,那将会怎样? 在免受惩罚的安全感中,人们作恶的胆量该会变得多么更加巨大?
§8Quereris quod minus nunc tibi uberes fontes et aurae salubres et frequens pluuia et fertilis terra obsequium praebeant, quod non ita utilitatibus tuis et uoluptatibus elementa deseruiant.
你抱怨现在水源不再那么充沛,空气不再那么健康,雨水不再那么频繁,土地不再那么肥沃以向你效劳,万物元素不再如此服从于你的利益和享乐。
tu enim Deo semis per quem tibi cuncta deseruiunt: famularis illi cuius nutu tibi uniuersa famulantur.
因为,你难道事奉了那使万物服从于你的上帝吗? 你难道服侍了那凭其点头便让宇宙为你效劳的祂吗?
ipse de seruo tuo exigis seruitutem et homo hominem parere tibi et oboedire compellis, et cum sit uobis eadem sors nascendi, condicio una moriendi, corporum materia consimilis, animarum ratio communis, aequali iure et pari lege uel ueniatur in istum mundum uel de mundo postmodum recedatur, tamen nisi tibi pro arbitrio tuo seruiatur, nisi ad uoluntatis obsequium pareatur, inperiosus et nimius seruitutis exactor flagellas, uerberas, fame, siti, nuditate et ferro frequenter et carcere adfligis et crucias.
你自己要求你的仆人向你效劳,且作为一个普通人,你强迫另一个人顺从并服从你;尽管你们有着相同的出生命运、一致的死亡条件、相似的身体物质、共通的灵魂理性,且依平等的权力和同等的法律来到这世界,或此后离开这世界;然而,除非一切都按照你的意愿来服侍你,除非一切都顺从你的意志,否则你作为一个专横且过度的奴役勒索者,就会频繁地用鞭笞、棍打、饥饿、干渴、赤身露体以及铁链和牢狱来折磨和惩罚他们。
et non agnoscis Dominum Deum tuum, cum sic exerceas ipse dominatum?
当你自己如此行使统治权时,你竟不认得主你的上帝吗?
§9Merito ergo incursantibus plagis non desunt Dei flagella nec uerbera.
因此,在灾殃侵袭之际,上帝的鞭笞与惩罚并不缺乏,这是理所当然的。
quae cum nihil istic promoueant nec ad Deum singulos tanto cladium terrore conuertant, manet postmodum carcer aeternus et iugis flamma et poena perpetua, nec audietur illic rogantium gemitus, quia nec hic Dei indignantis terror auditus est qui per prophetam clamat et dicit: audite sermonem Domini, filii Israel, quia iudicium est Domini aduersus incolas terrae, quod neque misericordia neque ueritas neque agnitio Dei sit super terram: execratio et mendacium et caedes et furtum et adulterium diffusum est super terram, sanguinem sanguini supermiscent.
由于这些惩罚在此处毫无成效,也没有因如此可怕的灾难恐惧而使个体皈依上帝,那么此后等待着的便是永恒的牢狱、不熄的火焰和永久的刑罚;在那里,哀求者的呻吟将不被听见,因为在此处,他们也未曾听从愤怒上帝的威严警告,祂借着先知呼喊道:“以色列人哪,你们当听耶和华的话! 耶和华与这地的居民争辩,因这地上无诚实,无良善,无人认识上帝。 但起假誓、撒谎、杀人、偷盗、奸淫遍行地上,血流成河,流血相接。
idcirco terra lugebit cum uniuersis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, cum uolucribus caeli, et deficient pisces maris, ut nemo iudicet, nemo reuincat.
因此,这地必悲哀,其上的居民、田野的野兽、地上的爬物、空中的飞鸟都必衰微,海里的鱼也必灭绝,以致无人审判,无人指责。
indignari se Deus dicit quod agnitio Dei non sit in terris, et Deus non agnoscitur nec timetur.
”上帝宣告祂因地上没有人认识上帝而愤恨,然而上帝却既不被认得,也不被敬畏。
delicta mendaciorum, libidinum, fraudium, crudelitatis, impietatis, furoris Deus increpat et incusat, et ad innocentiam nemo conuertitur.
上帝斥责并指控谎言、纵欲、欺诈、残暴、不虔、狂妄的罪恶,却无人皈向纯洁。
fiunt ecce quae uerbis Dei ante praedicta sunt, nec quisquam fide praesentium ut in futurum consulat admonetur.
看哪,那些早已由上帝的话语所预言的事情正在发生,却没有一个人因对眼前之目的信任而受到警示,以便为未来作好准备。
inter ipsa aduersa quibus uix coartata et conclusa anima respirat uacat malos esse et in periculis tantis non de se magis sed de altero iudicare.
在灵魂备受压迫、禁锢以致几乎无法喘息的逆境之中,人们竟还有闲暇去作恶,且在如此巨大的危险里,不去审判自己,反倒去审判他人。
indignamini indignari Deum, quasi aliquid boni male uiuendo mereamini, quasi non omnia ista quae accidunt minora adhuc sint et leuiora peccatis uestris.
你们对上帝的愤怒感到愤慨,仿佛你们因作恶的生活倒配得什么恩惠似的,仿佛目前所发生的一切灾祸,与你们的罪恶相比,还算不上更加微小和轻微似的。