§10Qni alios iudicas aliquando esto et tui iudex, conscientiae tuae latebras intuere, immo, quia nullus iam delinquendi uel pudor est et sic peccatur quasi magis per ipsa peccata placeatur, qui perspicuus et nudus a cunctis uideris et ipse te respice.
你这审判他人的人,有时也当做你自己的审判官,审视你良心的隐秘处;不仅如此,既然现在对犯罪已毫无羞耻,且人们犯罪仿佛更因罪恶本身而自鸣得意,你这在众人眼中显而易见、赤裸无遗的人,也该看看你自己。
aut enim superbia inflatus es aut auaritia rapax es aut iracundia saeuus aut alea prodigus aut uinolentia temulentus aut liuore inuidus aut libidine incestus aut crudelitate uiolentus: et miraris in poenas generis humani iram Dei crescere, cum crescat cottidie quod puniatur? hostem quereris exurgere, quasi etsi hostis desit esse pax inter ipsas togas possit [hostem quereris exurgere], quasi non, etsi externa de barbaris arma et pericula conprimantur, ferocius intus et grauius de calumniis et iniuriis potentium ciuium domesticae inpugnationis tela grassentur: de sterilitate ac fame quereris, quasi famem maiorem siccitas quam rapacitas faciat, quasi non de captatis annonarum incrementis et pretiorum cumulis flagrantius inopiae ardor excrescat: quereris cludi imbribus caelum, cum sic horrea eludantur in terris: quereris minus nasci, quasi quae nata sunt indigentibus praebeantur: pestem et luem criminaris, cum peste ipsa et lue uel detecta sint uel aucta crimina singulorum, dum nec infirmis exhibetur misericordia et defunctis auaritia inhiat ac rapina.
因为你不是因高傲而膨胀,就是因贪婪而掠夺,或因愤怒而残暴,或因赌博而挥霍,或因酗酒而沉醉,或因嫉妒而眼红,或因情欲而淫乱,或因残酷而暴虐:而当每天需要惩罚的罪恶都在增加时,你竟然还对神对人类惩罚的愤怒不断增长感到惊异吗? 你抱怨敌人崛起,仿佛即使没有敌人,身着托加的市民之间就能有和平似的;[你抱怨敌人崛起],仿佛即使压制了来自蛮族的外部武器和危险,国内攻击的武器不会因有权势之公民的诽谤和伤害而在内部更凶猛、更严重地肆虐似的:你抱怨不育与饥荒,仿佛干旱比贪婪造成了更大的饥饿,仿佛因囤积居奇、抬高粮价而使匮乏的烈火不会烧得更旺似的:你抱怨天空对雨露关闭,此时地上的粮仓却如此欺骗着人们:你抱怨收获减少,仿佛已经收获的东西会提供给贫困者似的:你谴责瘟疫与灾疫,然而正是在这瘟疫与灾疫中,每个人的罪行不是被揭露就是被放大了,因为既不向病弱者施予慈悲,贪婪和掠夺又对死者虎视眈眈。
idem ad pietatis obsequium timidi, ad impia lucra temerarii, fugientes morientium funera et adpetentes spolia mortuorum, ut appareat in aegritudine sua miseros ad hoc forsitan et derelictos esse ne possent dum curantur euadere: nam perire aegrum uoluit qui censum pereuntis inuadit.
同样的人,对虔敬的服从畏缩不前,对不虔敬的利益却胆大妄为,逃避垂死者的葬礼,却觊觎死者的遗物,以致显而易见,病痛中的可怜人或许正是为了这个目的而被遗弃,好让他们在受照顾时无法逃脱:因为那侵夺死者财产的人,正是希望病人死去。
§11Tantus cladium terror dare non potest innocentiae disciplinam et inter populum frequenti strage morientem nemo considerat et se esse mortalem.
如此巨大的惨祸恐怖无法赋予无辜的管教,在因频繁杀戮而垂死的民众中,无人考虑到自己也是凡人。
passim discurritur, rapitur, occupatur: praedandi dissimulatio nulla, nulla cunctatio: quasi liceat, quasi oporteat, quasi ille qui non rapit damnum et dispendium proprium sentiat, sic unusquisque rapere festinat.
人们到处乱跑、抢劫、占领:毫无对掠夺的掩饰,毫无犹豫:仿佛这是被允许的,仿佛这是应该的,仿佛那不抢劫的人会感到自己的损失和剥夺似的,每个人都如此急于抢劫。
in latronibus est utcumque aliqua scelerum uerecundia, auias fauces et desertas solitudines diligunt, et sic illic delinquitur, ut tamen delinquentium facinus tenebris et nocte ueletur.
在强盗中,无论如何还有些对罪恶的羞耻心,他们喜爱偏僻的隘口和荒凉的旷野,即便在那里犯罪,犯罪者的恶行也会被黑暗和夜晚所掩盖。
auaritia palam saeuit et ipsa audacia sua tuta in fori luce abruptae cupiditatis arma prostituit.
而贪婪却公然施虐,以其自身的放肆为庇护,在广场的光天化日之下出卖其粗暴欲望的武器。
inde falsarii, uenefici inde, inde in media ciuitate sicarii tam ad peccandum praecipites quam inpune peccantes.
由此产生了伪造者,由此产生了投毒者,由此在城市中心产生了刺客,他们既急于犯罪,又犯罪而不受惩罚。
a nocente crimen admittitur, nec innocens qui uindicet inuenitur.
罪行由犯罪者犯下,却找不到无辜者来惩罚。
de accusatore uel iudice metus nullus: inpunitatem consecuntur mali, dum modesti tacent, timent conscii, ueneunt iudicaturi.
对控告者或审判官毫无畏惧:恶人获得免罚,而温和者保持沉默,知情者心怀恐惧,将要审判的人接受贿赂。
et idcirco per prophetam diuino spiritu et instinctu rei ueritas promitur, certa et manifesta ratio monstratur Dominum posse aduersa prohibere sed ne ille subueniat merita peccantium facere.
因此,借着先知,在神圣之灵与启示下,事情的真相被揭示出来,确凿而明显的理由被展示出来:主能够阻止逆境,但罪人自身的恶行使祂不予以援助。
numquid, ait, non ualet manus Dei, ut saluos faciat, aut grauabit aurem ut non exaudiat? sed peccata uestra inter uos et Deum separant, et propter delicta uestra auertit faciem a uobis ne misereatur.
祂说:“难道上帝的手缩短了以致不能拯救,或是祂的耳朵沉重以致不能听见吗? 而是你们的罪孽使你们与上帝隔绝,并且因着你们的罪过,祂向你们掩面,不施怜悯。
peccata itaque et delicta reputentur, conscientiae uulnera cogitentur, et desinat unusquisque de Deo uel de nobis conqueri, si quod patitur intellegat se mereri.
”因此,应当反思罪恶与过错,应当思考良心的伤口,如果每个人都明白自己所受的苦难是咎由自取,就应当停止对上帝或对我们的抱怨。