§18Nec ideo quis putet christianos his quae accidunt non uindicari, quod et ipsi uideantur accidentium incursione perstringi.
任何人不要因此认为,基督徒不受这些发生之事保护,只因为他们自己似乎也受到了发生之事的冲击。
poenam de aduersis mundi ille sentit cui et laetitia et gloria omnis in mundo est.
在世俗的逆境中感受到惩罚的,是那些在世俗中拥有全部喜乐和荣耀的人。
ille maeret et deflet, si sibi male sit in saeculo, cui bene non potest esse post saeculum, cuius uiuendi fructus omnis hic capitur, cuius hic solacium omne finitur, cuius caduca et breuis uita hic aliquam dulcedinem computat et uoluptatem, quando istinc excesserit poena iam sola superest ad dolorem.
如果他在世上过得不好,他就会哀伤和痛哭,因为他在世俗之后不可能过得好,他生命的全部果实都在这里收获,他所有的安慰都在这里终结,他那脆弱而短暂的生命在这里算计着某种甜蜜和快乐;当他从这里离去时,唯有惩罚留给他的痛苦。
ceterum nullus his dolor est de incursatione malorum praesentium quibus fiducia est futurorum bonorum.
然而,对于那些对未来的美善充满信心的人来说,因眼前恶事的袭击而产生的痛苦是完全不存在的。
denique nec consternamur aduersis nec frangimur nec dolemus neque in ulla aut rerum clade aut corporum ualitudine mussitamus.
因此,我们既不因逆境而惊慌,也不被其折断,既不悲伤,也不在任何事物的毁灭或肉体的疾病中抱怨。
spiritu magis quam carne uiuentes firmitate animi infirmitatem corporis uincimus.
我们靠着灵魂而非肉体生活,以心灵的坚强战胜肉体的软弱。
per ipsa quae uos cruciant et fatigant probari et corroborari nos scimus et fidimus.
我们知道并深信,正是通过这些折磨和使你们疲惫的事物,我们得到了检验和巩固。
§19Putatis nos aduersa uobiscum aequaliter perpeti, quando eadem aduersa uideatis a nobis et uobis non aequaliter sustineri? aput uos inpatientia clamosa semper et querula est, aput nos fortis et religiosa patientia quieta semper et semper in Deum grata est, nec quicquam istic laetum aut prosperum sibi uindicat, sed mitis et lenis et contra omnes fluctuantis mundi turbines stabilis diuinae pollicitationis tempus expectat.
当你们看到同样的逆境并没有被我们和你们平等地承受时,你们还以为我们与你们平等地遭受逆境吗? 在你们那里,不耐烦总是喧闹和抱怨的;在我们这里,坚强而虔敬的忍耐总是安静的,并且总是对上帝心怀感激。 它在这里不为自己声称任何快乐或繁荣,而是温和、柔顺,面对动荡世界的一切风暴依然稳固,等待着神圣应许的时刻。
quamdiu enim corpus hoc permanet commune cum ceteris, sit necesse est et corporalis condicio communis nec separari generi humano ab inuicem datur, nisi istinc de saeculo recedatur.
因为只要这个身体还与其他人的身体共同存在,肉体的条件也必然是共同的,人类也不可能彼此分离,除非从这个世俗中离去。
intra unam domum boni et mali interim continemur.
在此期间,善人和恶人都被限制在一个屋檐下。
quicquid intra domum uenerit pari sorte perpetimur, donec aeui temporalis fine completo ad aeternae uel mortis uel inmortalitatis hospitia diuidamur.
屋檐下发生的一切,我们都以同等的命运承受,直到时间时代的终结完成,我们被分配到要么是永远之死、要么是永生不灭的住所。
non ergo idcirco compares uobis et aequales sumus, quia in isto adhuc mundo et carne hac constituti mundi et carnis incommoda uobiscum pariter incurrimus.
因此,我们并不因为在这个世界上、在这个肉体中,与你们同样遭受世界和肉体的种种不便,就因此与你们同等和等同。
nam cum in sensu doloris sit omne quod punit, manifestum est eum non esse participem poenae tuae quem uideas tecum non dolere.
因为既然惩罚的一切都在于痛觉,显而易见,那个你看到不与你一同悲伤的人,并没有分享你的惩罚。
§20Viget aput nos spei robur et firmitas fidei et inter ipsas saeculi labentis ruinas erecta mens est et inmobilis uirtus et numquam non laeta patientia et de Deo suo semper anima secura, sicut per prophetam Spiritus sanctus loquitur et hortatur spei ac fidei nostrae firmitatem caelesti uoce corroborans.
我们中间充满着希望的力量和信仰的坚定,即使在没落世俗的废墟中,我们的精神依然昂扬,美德依然不可动摇,忍耐从未不喜乐,灵魂在自我的上帝中永远安宁。
ficus, inquit, non adferet fructum et non erunt nascentia in uineis.
正如通过预言家,圣灵说话并劝诫,用天上的声音巩固我们希望与信仰的坚定:“无花果树,”祂说,“不结果子,葡萄树上也没有新芽。
mentietur opus oliuae et campi non praestabunt cibum.
橄榄的工作将说谎,田地不提供粮食。
deficient a pabulo oues et non erunt in praesepibus boues.
羊将从牧场中绝迹,棚内也将没有牛。
ego autem in Domino exultabo, gaudebo in Deo salutari meo.
然而,我将在主里欢欣,在我拯救的上帝里喜乐。
Dei hominem et cultorem Dei subnixum spei ueritate et fidei stabilitate fundatum negat mundi huius et saeculi infestationibus commoueri.
”(圣灵)否定了那依持着希望之真理、奠基于信仰之稳固的属上帝之人及上帝的敬拜者,会因这个世界和世俗的扰害而动摇。
uinea licet fallat et olea decipiat et herbis siccitate morientibus aestuans campus arescat, quid hoc ad christianos, quid ad Dei seruos quos paradisus inuitat, quos gratia omnis et copia regni caelestis exspectat? exultant semper in Domino et laetantur et gaudent in Deo suo et mala adque aduersa mundi fortiter tolerant, dum bona et prospera futura prospectant.
即使葡萄树令人失望,橄榄树令人欺骗,炽热的田野因草木干死而干涸,这与基督徒有什么关系? 与乐园所邀请、天国的一切恩典和富足所等待的上帝的仆人们有什么关系? 他们总是在主里欢欣,在他们自己的上帝里喜乐,勇敢地忍受世界的邪恶与逆境,同时展望着未来的美善和繁荣。
nam qui exposita natiuitate terrena spiritu recreati et renati sumus nec iam mundo sed Deo uiuimus, non nisi cum ad Deum uenerimus.
因为我们这些抛弃了尘世的出身、由圣灵重造和重生、不再为世界而是为上帝活着的人,只有当我们来到上帝那里时,才能领受上帝的恩赐和应许。
Dei munera et promissa capiemus. et tamen pro arcendis hostibus et imbribus impetrandis et uel auferendis uel temperandis aduersis rogamus semper et preces fundimus et pro pace ac salute uestra propitiantes et placantes Deum diebus ac noctibus iugiter adque instanter oramus.
然而,为了驱逐敌人、求得雨水、以及消除或减轻逆境,我们仍然经常祈求并倾吐祷告,并且为了你们的和平与救赎,日夜不停、坚持不懈地向神祈求,使上帝息怒并悦纳。