§150 si audire eos uelis et uidere, quando adiurantur a nobis, torquentur spiritalibus flagris et uerborum tormentis de obsessis corporibus eiciuntur, quando eiulantes et gementes uoce humana et potestate diuina flagella et uerbera sentientes uenturum iudicium confitentur.
哦,如果你愿意听听他们并看看他们,当他们被我们驱逐时,他们受到属灵鞭笞的折磨,并因言语的拷问而被驱逐出所附的身体,当他们哀号和呻吟着,用人的声音,并因神圣的力量感受到鞭笞和击打,承认那将临的审判时。
ueni et cognosce uera esse quae dicimus: et quia sic deos colere te dicis, uel ipsis crede quos colis.
来吧,并知道我们所说的是真实的:既然你说你如此敬拜神明,那么至少相信你所敬拜的他们吧。
aut si uolueris et tibi credere, de te ipso loquetur audiente te qui nunc tuum pectus obsedit, qui nunc mentem tuam ignorantiae nocte caecauit.
或者,如果你也愿意相信你自己,那么那个现在占领了你的心胸、现在用无知之夜蒙蔽了你心智的家伙,将在你倾听时谈论你。
uidebis nos rogari ab eis quos tu rogas, timeri ab eis quos tu adoras: uidebis sub manu nostra stare uinctos et tremere captiuos quos tu suspicis et ueneraris ut dominos.
你将看到,我们被你所祈求的人祈求,被你所崇拜的人畏惧:你将看到,那些被你仰望并尊为主人的人,在我们的手下被捆绑着站立,并作为俘虏战战兢兢。
certe uel sic confundi in istis erroribus tuis poteris, quando conspecxeris et audieris deos tuos quid sint interrogatione nostra statim prodere et praesentibus licet uobis praestigias illas et fallacias suas non posse celare.
确实,即使如此,你也能在你的这些迷误中感到羞愧,当你目睹并听见你的神明在我们质问之下立刻暴露他们是什么,并且,尽管你们在场,却无法隐藏他们那套骗局和欺骗时。
§16Quae ergo mentis ignauia est, immo quae desipientium caeca et stulta dementia ad lucem de tenebris non uenire et mortis aeternae laqueis uinctos spem nolle inmortalitatis excipere, non metuere Deum conminantem et dicentem: sacrificans diis eradicabitur nisi Domino soli.
那么,不愿从黑暗走向光明,不愿在被永远之死的网罗束缚时接受永生的希望,不畏惧那威胁并说道:凡给神明献祭的,除了唯独给主之外,必被毁灭的上帝,这是何等的心灵懈怠,甚至,是愚人何等盲目和愚蠢的狂妄!
et iterum: adorauerunt eos quos fecerunt digiti eorum, et curuatus est homo et humiliatus est uir, et non laxabo illis? quid te ad falsos deos humilias et inclinas, quid ante inepta simulacra et figmenta terrena captiuum corpus incuruas? rectum te Deus fecit et cum cetera animalia prona et ad terram situ uergente depressa sint, tibi sublimis status et ad caelum adque ad Dominum susum uultus erectus est.
还有,又说:“他们崇拜了他们自己指头所造的,人就屈服,男子就被贬低,我不会宽恕他们吗? ”你为何向虚假的神明贬低和俯首,为何在愚蠢的偶像和地上的造物面前弯下你被奴役的身体? 上帝创造了直立的你;当其他动物都俯卧、且因其姿势向着大地低垂时,你却拥有高耸的姿态,你的面容向着天空、向着主昂然抬起。
illuc intuere, illuc oculos tuos dirige, in supernis Deum quaere.
凝视那里吧,把你的目光转向那里,在至高之处寻找上帝。
ut carere inferis possis, ad alta et caelestia suspensum pectus adtolle.
为了能够免于阴间,将你向往的心提升到崇高和属天的事物。
quid te in lapsum mortis cum serpente quem colis sternis? quid in ruinam diaboli per ipsum et cum ipso cadis? sublimitatem serua qua natus es.
你为何与你所敬拜的蛇一起,将自己伏在死亡的跌落中? 你为何通过他并与他一起坠入魔鬼的毁灭? 保持你出生时所拥有的高贵。
perseuera talis qualis a Deo factus es.
坚持你被上帝创造时的样子。
cum statu oris et corporis animum tuum statue.
随着你面容和身体的姿态,立定你的心灵。
ut cognoscere Deum possis, te ante cognosce.
为了能够认识上帝,先认识你自己。
relinque idola quae humanus error inuenit.
离开人类迷误所发明的偶像。
ad Deum conuertere: quem si inploraueris, subuenit.
向上帝皈依:你若呼求祂,祂就必帮助。
Christo crede quem uiuificandis ac reparandis nobis pater misit.
相信基督,父派遣祂来,是为了使我们复活和更新。
laedere seruos Dei et Christi persecutionibus tuis desine quos laesos ultio diuina defendit.
停止用你的迫害来伤害上帝和基督的仆人,因为当他们受到伤害时,神圣的复仇会保护他们。
§17Inde est enim quod nemo nostrum quando adprehenditur reluctatur nec se aduersus iniustam uiolentiam uestram quamuis nimius et copiosus noster populus ulciscitur.
因为,正因如此,我们中没有人在被逮捕时进行反抗,也没有人对你们的不义暴力进行报复,尽管我们的民众极其众多。
patientes facit de secutura ultione securitas.
对紧随其后的复仇的笃定使我们能够忍耐。
innocentes nocentibus cedunt, insontes poenis et cruciatibus acquiescunt certi et fidentes quod inultum non remaneat quodcumque perpetimur quantoque maior fuerit persecutionis iniuria tanto iustior fiat et grauior pro persecutione uindicta.
无辜者屈服于加害者,无罪者顺从于刑罚和酷刑,坚信并确信我们所遭受的一切绝不会不报,而且迫害的不公义越大,针对迫害的复仇就越公义、越严重。
nec umquam impiorum scelere in nostrum nomen exurgitur, ut non statim diuinitus uindicta comitetur.
也从未因恶人的罪恶而有人起来反对我们的名,以至于神圣的复仇不立刻随之而来。
ut memorias taceamus antiquas et ultiones pro cultoribus Dei saepe repetitas nullo uocis praeconio reuoluamus, documentum recentis rei satis est quod sic celeriter quodque in tanta celeritate sic granditer nuper secuta defensio est ruinis rerum, iacturis opum, dispendio militum, deminutione castrorum.
且不提古老的记忆,也不用言语的宣扬去重温那些为上帝的敬拜者屡次进行的复仇,单凭最近之事的证据就已足够:最近通过事物的崩溃、财富的损失、士兵的牺牲、军营的削减,如此迅速,且在如此迅速之中如此重大地紧随而来的保护。
nec hoc casu accidisse aliquis existimet aut fuisse fortuitum putet, cum iam pridem scriptura diuina posuerit et dixerit: mihi uindictam, ego retribuam, dicit Dominus, et iterum Spiritus sanctus praemoneat et dicat: ne dixeris: ulciscar me de inimico meo, sed expecta Dominum ut tibi auxilio sit.
任何人不要以为这是偶然发生,也不要认为这是碰巧,因为神圣的圣经早已载明并说道:“复仇在我,我必报应,主说。 ”并且圣灵再次预先警告并说道:“你不要说:‘我要向我的仇敌报仇’,而要等候主,使祂成为你的帮助。
unde clarum est adque manifestum quia non per nos sed pro nobis accidunt cuncta ista quae de Dei indignatione descendunt.
”由此可见,显而易见,从上帝的愤怒中降下的所有这一切,并不是通过我们,而是为了我们而发生的。