§12Et ecce id ipsum quale est unde nobis cum maxime sermo est, quod nos infestatis innoxios, quod in contumeliam Dei inpugnatis adque opprimitis Dei seruos? parum est quod furentium uarietate uitiorum, quod iniquitate feralium criminum, quod cruentarum conpendio rapinarum uita uestra maculatur, quod superstitionibus falsis religio uera subuertitur, quod Deus omnino nec quaeritur nec timetur: adhuc insuper Dei seruos et maiestati ac numini eius dicatos iniustis persecutionibus flagitatis.
看哪,我们此刻正谈论的正是这件事情本身:你们为何要侵害无辜的我们,为何要侮辱上帝、攻击并压迫上帝的仆人? 难道你们的生活被疯狂的各种恶德、致命罪恶的不义以及血腥掠夺的暴利所玷污,真实的宗教被虚假的迷信所颠覆,上帝完全不被寻找也不被敬畏,这些还不够吗? 在此之上,你们还用不公义的迫害来折磨上帝的、以及献身于祂的威严与神性的仆人们。
satis non est quod ipse tu Deum non colis: adhuc insuper eos qui colunt sacrilega infestatione persequeris.
你自已不敬拜上帝,这难道还不够吗? 在此之上,你还以亵渎神圣的侵害来迫害那些敬拜祂的人。
Deum nec colis nec coli omnino permittis, et cum ceteri qui non tantum ista inepta idola et manu hominis facta simulacra sed et portenta quaedam et monstra uenerantur tibi placeant, solus displicet Dei cultor.
你既不敬拜上帝,也不允许祂被敬拜。 而当其他那些不仅崇拜愚蠢的偶像和人手所造的雕像,甚至还崇拜某些怪异之物和怪物的人取悦于你时,唯独上帝的敬拜者令你不快。
fumant ubique in templis uestris hostiarum busta et rogi pecorum, et Dei altaria uel nulla sunt uel occulta.
在你们的庙宇中,到处飘着祭品的烟和牲畜的柴堆,而上帝的祭坛要么根本没有,要么被隐藏起来。
crocodili et cynocephali et lapides et serpentes coluntur, et Deus solus in terris aut non colitur aut non est inpune quod colitur.
鳄鱼、狗头人身兽、石头和蛇被敬拜,而在世上唯独上帝要么不被敬拜,要么敬拜祂的人不能免于受罚。
innoxios, iustos, Deo caros domo priuas, patrimonio spolias, catenis premis [carcere includis], bestiis, gladio, ignibus punis.
你剥夺无辜者、正义者、上帝所爱之人的家园,掠夺他们的财产,用锁链压迫他们[关入牢狱],用野兽、刀剑、烈火惩罚他们。
nec saltim contentus es dolorum nostrorum conpendio et simplici ac ueloci breuitate poenarum: admoues laniandis corporibus longa tormenta, multiplicas lacerandis uisceribus numerosa supplicia, nec feritas adque immanitas tua usitatis potest contenta esse tormentis: excogitat nouas poenas ingeniosa crudelitas.
你甚至不满足于我们痛苦的简短和惩罚的单纯而迅速的短暂:你对将被撕裂的肉体施加长期的酷刑,对将被剖开的内脏成倍增加无数的刑罚,你的凶残与野蛮不满足于寻常的拷问:机巧的残酷发明了新的惩罚。
§13Quae haec est insatiabilis carnificinae rabies, quae inexplebilis libido saeuitiae? quin potius elege tibi alterum de duobus: christianum esse aut est crimen aut non est.
这无法满足的杀戮狂暴是什么,这无法填满的残暴欲望又是什么? 你不如在两者中选择其一:成为基督徒,要么是罪,要么不是。
si crimen est, quid non interficis confitentem P si crimen non est, quid persequeris innocentem? torqueri enim debui, si negarem.
如果是罪,为什么不处死自白的人? 如果不是罪,为什么要迫害无辜的人? 因为如果我否认,我本该受折磨。
si poenam tuam metuens id quod prius fueram et quod deos tuos non colueram mendacio fallente celarem, tunc torquendus fuissem, tunc ad confessionem criminis cum ui doloris adigendus, sicut in quaestionibus ceteris torquentur rei qui se negant crimine quo accusantur teneri, ut facinoris ueritas quae indice uoce non promitur dolore corporis exprimatur.
如果我害怕你的惩罚,用欺骗的谎言隐瞒我以前的身份以及我不敬拜你的神明的事实,那么那时我才该受折磨,那时才该用痛苦的力量强迫我自白罪行,就像在其他审讯中,那些否认自己犯有指控之罪的被告受折磨一样,好让无法用口头言语揭示的罪行真相,通过肉体的痛苦被榨取出来。
nunc uero cum sponte confitear et clamem et crebris ac repetitis identidem uocibus christianum me esse contester, quid tormenta admoues confitenti et deos tuos non in abditis et secretis locis sed palam, sed publice, sed in foro ipso magistratibus et praesidibus audientibus destruenti? ut et si parum fuerat quod in me prius criminabaris, creuerit quod et odisse et punire plus debeas.
然而现在,既然我自愿承认并呼喊,且用频繁而一再重复的话语证明自己是基督徒,你为何还要对一个自白的人施加酷刑? 而且此人并非在隐秘和秘密的场所,而是在大庭广众之下,在公共场所,在广场中央,在官长和总督们的倾听下,摧毁着你的神明。 以至于,即使你以前指控我的罪名还不够,现在你应当更加憎恨和惩罚的事情也增多了。
quid dum me christianum celebri loco et populo circumstante pronuntio et uos et deos uestros clara et publica praedicatione confundo, quid te ad infirmitatem corporis uertis, quid cum terrenae carnis inbecillitate contendis? cum animi uigore congredere, uirtutem mentis infringe, fidem destrue, disceptatione si potes uince, uince ratione.
当我在人群聚集的地方、在环绕的民众面前宣告自己是基督徒,并用清晰而公开的宣讲使你们和你们的神明蒙羞时,你为何转向肉体的软弱,为何与尘土之肉身的无能抗争? 去与心灵的活力交锋吧,击碎思想的坚韧,摧毁信仰,如果可以的话,用辩论战胜,用理智战胜。
§14Vel si quid diis tuis numinis et potestatis est, ipsi in ultionem suam surgant, ipsi se sua maiestate defendant.
或者,如果你们的神明有任何神圣和能力,让他们自己站出来为自己复仇,让他们自己用自己的威严保护自己。
at quid praestare colentibus possunt qui se de non colentibus uindicare non possunt? nam si eo qui uindicatur pluris est ille qui uindicat, tu diis tuis maior es.
但是,那些连在不敬拜自己的人身上都无法自我复仇的神,又能给敬拜他们的人提供什么呢? 因为如果复仇者比被复仇者更有价值,那么你比你的神明更伟大。
si ergo his quos colis maior es, non tu eos colere, sed ab illis coli debes.
因此,如果你比你所敬拜的这些神更伟大,你不应该敬拜他们,而应该被他们敬拜。
sic illos laesos ultio uestra defendit, quomodo et clausos ne pereant tutela uestra custodit. pudeat te eos colere quos ipse defendis, pudeat tutelam de iis sperare quos tu tueris.
你们的复仇保护了受伤害的他们,正像你们的看守保护了被锁起来的他们免于毁灭一样。 你应当为敬拜你自己保护的东西而感到羞耻,应当为向你所守护的东西企求保护而感到羞耻。