§1Adhuc maerens et dolens, fratres, sisto me sanctitati uestrae;
弟兄们,我带着悲伤与痛苦,将自己呈献在你们的圣洁面前;因为我无法消化过去不幸的——我该说是我的,还是你们的?
nec enim praeteriti casus - dicam mei dicam uestri? — dolorem potui digerere.
——痛苦。
ter conatus sum uerbum, unde debitor sum, uobis subministrare: totiens et meae et uestrae lacrimae conantis uocem suppresserunt nec potui melius curas quibus premebar quam ubertate lacrimarum explicare.
我曾三次尝试向你们供应我所欠的主的话语:但每一次,我的和你们的泪水都抑制了尝试说话者的声音,我无法通过泪水以外的其他充沛方式来解开我所承受的忧虑。
quid ergo fiet? numquamne meo, numquam uestro luctui limes statuetur? quotiens me uidebitis intrantem, non cessabitis pectora tundere et gemitus dare? quotiens uos congregatos uidero, in lacrimas ibo et suspiria? tempus lugendi et mihi et uobis circumscripserunt eloquia diuina nec dolui cum uos lacrimantes uidi — et ad Lazari recordationem fleuit dominus Iesus Christus et qui eum flentem uidebant Iudaei dixerunt: ecce quomodo diligebat eum! —, immo potius si quid in lacrimis iucundum, si quid gratum esse potest, illud e uestris collegi.
那么,接下来会怎样呢? 难道对我、对你们的哀恸,永远不会设定界限吗? 每次你们看到我进来,你们就不能不捶胸并发出叹息吗? 每次我看到你们聚集在一起,我就会陷入流泪和叹息之中吗? 神圣的话语已经为我和你们限制了哀恸的时间,当我看到你们哭泣时,我并没有感到悲痛——在纪念拉撒路时,主耶稣基督哭了,而那些看到他哭泣的犹太人说:看他多么爱他! ——相反,如果眼泪中有什么令人愉快、有什么令人感激的事情,我正是从你们的眼泪中收集到了它。
dicebam enim intra me: \'ecce quomodo diligebant eum!) qui patrem tanto affectu prosequebantur, eundem dabunt et filio qui eorum pater factus est.
因为我在心里说:“看他们多么爱他! ”那些以如此深厚的感情追随父亲的人,也将同样的感情给予那成为他们父亲的儿子。
heredem oneris facient heredem amoris; qui succedit honori, succedet et caritati.
他们会使重担的继承人成为爱的继承人;继承荣誉的人,也将继承慈爱。
bonum ingredienti omen est antiquae in pastorem dilectionis in ouibus signa uidere.
对于一个刚进入职务的人来说,在羊群中看到以前对牧者的爱之迹象,是一个好兆头。
fiet amoris translatio in eum cui facta est curarum collatio, nec mutato pastore cessabunt eum diligere qui debet oues pascere, cuius uocem audient et qui deo teste conscientia teste paratus est cum adiutorio domini pro ouicularum minima animam suam impendere et superimpendere.
爱的转移将发生在承受关怀重托的人身上,即便牧者改变了,他们也不会停止去爱那个必须牧养羊群的人,他们将听从他的声音,并且他在神和良心的见证下,已准备好在主的帮助下,为最微小的小羊倾注并加倍倾注自己的生命。
§2Si quae ratio dolendi, si flendi, tota mea est, non uestra, non eius cuius tangimur desiderio.
如果有任何悲痛、任何哭泣的理由,那全在于我,而不在于你们,也不在于我们因怀念他而受触动的那个人的身上。
solutus est ille, uinctus ego; stadium emensus, curro; in patria est, unde peregrinor; curas quas deposuit in sinu meo reposuit; clauum bene tenuit, de me quid fiet nescio; appulit, fluctuo; e litore uidet iratum pelagus, furentes procellas, exclamo in mediis fluctibus: salua nos, perimus.
他被释放了,我被捆绑着;他跑完了赛程,我正在奔跑;他在祖国,我却在那里作客旅;他卸下的忧虑重新放在我的怀里;他曾很好地掌舵,而我不知道我将如何;他已靠岸,我仍在漂泊;他从岸上看着愤怒的海洋、狂暴的风暴,我在波涛之中呼喊:救救我们,我们要灭亡了。
et uere perimus et uere periculum urget et uere caput meum impellit non meum tantum periculum, sed et uestrum; nam sine uobis saluus esse non possum, uestrarum animarum iactura mea est.
我们确实在灭亡,危险确实在紧迫,危险确实在撞击我的头部,不仅是我的危险,也是你们的危险;因为没有你们,我无法得救,你们灵魂的损失就是我的损失。
quidquid domino meo de uobis perit, periculo meo perit; rationem sum redditurus, pellem pro pelle.
对于我的主而言,你们中失去的任何东西,都是以我的危险而失去的;我必须交账,以皮代皮。
misericordem dominum habeo, sed rigidum computatorem: ouiculas suas cotidie numerat, has in manibus descriptas habet, exigit numerum, quem si non reddidero ingens capiti meo periculum creatur.
我有一位仁慈的主,但他也是一个严厉的会计:他每天数点他的小羊,把它们写在手里,索要其数目,如果我交不出来,我的头上就会产生极大的危险。
uidete, fratres, si sarcinam meam considerans a lacrimis possum temperare, si de graui onere meo non mihi dolendum est.
弟兄们,看看我考虑到我的重担,是否能忍住不哭,我是否不该为我沉重的重担而悲伤。
pondus meum alleuiate.
减轻我的负担吧。
faciet caritas uestra quod immane est mitius et adiuuante domino et pastor et ouiculae pascua inuenient, et postquam in meridie cubauerint, accumbent cum Abraham, Isaac et Iacob, ubi non erit sol neque ullus aestus, sed in umbra domini pax et refrigerium, quando luctus noster uertetur in citharam et noces flentium in cantus exsultantium.
你们的慈爱会使巨大之事变得温和,在主的帮助下,牧者和小羊都将找到牧场,在中午躺下之后,他们将与亚伯拉罕、以撒和雅各一同坐席,那里没有太阳,也没有任何炎热,而是在主的荫下有平安和安息,届时我们的哀恸将转化为竖琴,哭泣者的声音将转化为欢呼者的歌声。
§3Ceterum, dilectissimi, dum de pastore erepto lugemus, nascitur de perdito fratre dolendi occasio.
然而,最亲爱的弟兄们,当我们为被夺走的牧者哀哭时,又因失去弟兄而产生悲痛的机会。
praecisum est a nobis membrum, pars nostri facta est pars Donati, transiit miles domini ad castra Philistinorum et de uase honoris factum est uas dedecoris.
我们身上的一肢被切断了,我们的一部分成了多纳图斯派的一部分,主的士兵投奔了非利士人的营地,尊贵之器变成了卑贱之器。
intellegitis quid dico.
你们明白我在说什么。
miser ille Rusticianus Mutigensis diaconus sacramentum quod ecclesiae debebat abiecit et ordinem suum infideli participatione polluit.
那个可怜的穆提加执事鲁斯蒂基亚努斯丢弃了他对教会所欠的誓言,并因不虔敬的参与而玷污了他的品级。
quid non feci, quos non adhibui conatus, ut in praecipitium ruentem in plano collocarem et eximerem periculo, qui periculum amabat in quo periit! is prima et urgens fuit cura mea qui nunc est dolor meus.
为了将坠入深渊的他安置在平地上,并救他脱离他所爱以致灭亡的危险,我有什么没有做,使用了什么努力呢! 他曾是我最先且紧急的挂虑,而如今成了我的痛苦。
nolebam mihi subtrahi in ipso oneris mei exordio quem a satis longo tempore uidebam tamquam fulgur de caelo cadentem.
我不想在我重担的起初,他就被从我身边夺走,我很久以前就看到他像闪电般从天坠落。
et licet ipse exigentibus peccatis suis a domino deseri meruerit, doleo tamen quod de eo ad dominum meum dicere non possum: \'ecce me cum pueris quos dedisti mihi.
虽然他自己因其罪有应得,配受主的离弃,但我仍感到悲痛,因为关于他,我无法对我的主说:‘看我和您赐给我的孩子们。
\'
’