§2Nec ideo dicimus haec, fratres, quasi illi, qui sub schismate remanserint, aliquam spem habeant ad dominum.
弟兄们,我们说这些话,并非由于那些留在分裂中的人在主那里还有什么希望。
multi enim disputant parum intellegentes quid loquantur et dicunt: *si schismatici sunt, si haeretici sunt, quare sic illos suscipiunt?\' audite, fratres mei.
因为许多人争论,却对自己所说的话不甚理解,他们说:“如果他们是分裂派,如果他们是异端,为什么还要这样接纳他们? ”我的弟兄们,请听。
si (sic) eos susciperemus, iam istum susciperemus fratrem nostrum Emeritum, siue bonum siue malum, tamen fratrem.
如果我们是以这种方式接纳他们,那么我们现在就已经接纳了我们的这位兄弟埃梅里图斯,无论他是好是坏,但依然是兄弟。
quod ideo dico, quia et ipse nouit per prophetam nobis dictum esse quod illis etiam in collatione diximus: dicite \'fratres nostri estis\' his qui uos oderunt.
我之所以这样说,是因为他自己也知道,主通过先知对我们说的话,也正是我们在会谈中对他们所说的:“对那些憎恨你们的人说:‘你们是我们的兄弟。
oderunt nos, credimus finiendum esse quod odiunt: tamen quamdiu odit \'frater audit.
’”他们憎恨我们,但我们相信他们所憎恨的必然会结束。 然而,只要他还在憎恨,他仍能听到“兄弟”这一称呼。
donec finiatur odium, erit nomen in testimonium.
在憎恨结束之前,这个名字将作为见证。
non ergo sic illos suscipimus ut sunt — absit a nobis; nam haeretici sunt —, suscipimus autem catholicos: mutantur, suscipiuntur.
因此,我们并非照他们现有的样子接纳他们——这绝非我们所愿,因为他们是异端——,我们接纳他们是作为大公教会信徒:他们改变了,才被接纳。
sed propter malum quod habent non in eis possumus persequi bona quae agnoscimus.
但是,不能因为他们身上的恶,就迫害我们在他们身上所认出的善。
malum enim dissensionis, schismatis, haeresis malum suum habent, bona uero quae in illis agnoscimus non sunt sua.
因为不和、分裂和异端的恶是他们自己的恶,而我们在他们身上所认出的善,却不是他们自己的。
domini nostri habent bona, ecclesiae habent bona.
他们所拥有的善是属于我们的主的,是属于教会的。
baptismus non est ipsorum, sed Christi.
洗礼不是他们自己的,而是基督的。
inuocatio nominis dei super caput ipsorum, quando ordinantur episcopi, inuocatio illa dei est, non Donati.
在他们被祝圣为主教时,在他们头上对天主之名的呼求,那呼求是属于天主的,而不是多纳图斯的。
non eum suscipio episcopum, si, quando est ordinatus, super caput eius Donatus est inuocatus.
如果在他被祝圣时,在他头上呼求的是多纳图斯,我就不接纳他为主教。
in errante et deserente milite crimen est desertoris, character autem non est desertoris, sed imperatoris.
在迷途和脱逃的士兵身上,罪过在于脱逃者,但印记不是脱逃者的,而是皇帝的。
sed frater noster non deseruit, ubi adhuc numquam fuit, siquidem in illo desertoris error est natus, quando est a desertore signatus.
但是我们的兄弟并没有脱逃,因为他从未到过那里(大公教会),毕竟在他被脱逃者盖印时,那脱逃者的谬误就在他身上产生了。
qui primo schisma fecit, qui se ab ecclesia catholica separauit, cum his quos secum traxit desertor fuit.
那最初制造分裂、将自己与大公教会隔离开来的人,以及他所带走的人,才是脱逃者。
ceteri a desertoribus signati sunt, non tamen signo desertoris, sed signo imperatoris; non enim desertor characterem suum fixit.
其余的人则是被脱逃者盖印的,然而并不是用脱逃者的印记,而是用皇帝的印记;因为脱逃者并没有刻下他自己的印记。
quid est quod dico: desertor characterem suum non fixit? Donatus non baptizauit in nomine Donati.
我所说的“脱逃者没有刻下他自己的印记”是什么意思? 多纳图斯并没有以多纳图斯的名字授洗。
nam si Donatus, quando schisma fecit, in nomine Donati baptizaret, desertoris characterem infigeret.
因为如果多纳图斯在制造分裂时,是以多纳图斯的名字授洗,他就会刻下脱逃者的印记。
ego quando uocarem ad unitatem, si inuenirem desertoris characterem, exterminarem delerem abolerem abicerem non approbarem respuerem anathemarem damnarem.
当我召引人们走向合一时,如果我发现了脱逃者的印记,我会予以根除、抹去、废除、抛弃、不予承认、拒绝、诅咒和谴责。
nunc uero ipse desertor characterem fixit imperatoris sui.
但事实上,是脱逃者自己刻下了他的皇帝的印记。
deus et dominus noster Iesus Christus quaerit desertorem, delet erroris crimen, sed non exterminat suum characterem.
我们的天主和主耶稣基督寻找脱逃者,消除其谬误之罪,但并不根除他自己的印记。
ego quando uenio ad fratrem meum et colligo errantem fratrem meum, attendo fidem in nomine patris et filii et spiritus sancti.
当我来到我的兄弟这里,收留我迷途的兄弟时,我会关注在父、子及圣神名内的信仰。
iste est character imperatoris mei.
这就是我的皇帝的印记。
de isto charactere militibus suis uel potius comitibus suis, ut hunc inprimerent eis, quos congregabant castris eius, praecepit dicens: ite, baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti.
关于这一印记,主命令他的士兵,或者更确切地说是他的同伴,让他们把这印记刻在他们召集到主阵营中的人身上,说道:“你们去,因父、子及圣神之名给万民授洗。
istum characterem a domino dictum omnibus credentibus inprimendum quia nouerat Paulus, expauescit ad eos qui uolebant esse Pauli et dicit eis: \'numquid Paulus pro uobis crucifixus est? quid uultis esse mei et non magis domini mei? quid uultis esse mei et non potius cuius ego sum? agnoscite, aduertite characterem uestrum: numquid in nomine Pauli baptizati estis?\' sic ergo eos colligimus, ut non sibi blandiantur illi quos non colligimus.
”因为保禄知道主所说的这一印记应当刻在所有信徒身上,所以对于那些想要属于保禄的人,他感到震恐,并对他们说:“难道保禄为你们被钉在十字架上了吗? 你们为什么想要属于我,而不更属于我的主? 你们为什么想要属于我,而不更属于我所归属的那位? 认出并注意到你们的印记:难道你们是因保禄之名受洗的吗? ”因此,我们这样收留他们,免得那些我们尚未收留的人自鸣得意。
et ipsi colligantur, non inflentur; ueniant, suscipientur.
让他们也被收留,而不要自高自大;让他们来,他们就会被接纳。
non in eis odimus quod dei est, non odimus et ipsos, quia dei sunt et quod habent dei est.
我们并不憎恨他们身上属于天主的东西,也不憎恨他们本身,因为他们是属于天主的,并且他们所拥有的也是属于天主的。
dei sunt, quia homines sunt et omnis homo creatura dei est; dei est quod habent nomen patris et filii et spiritus sancti: baptismus trinitatis dei est, dei est euangelium quod habent, dei est fides quam habent.
他们是属于天主的,因为他们是人,而每个人都是天主的受造物;他们拥有的父、子及圣神之名是属于天主的;三位一体的洗礼是属于天主的,他们拥有的福音是属于天主的,他们拥有的信仰是属于天主的。