Humanitext Reader

奥古斯丁 · 驳多纳徒派诗篇 §1.177-1.232

容忍恶者与源自彼得之座的传承

第 4 段,共 5 段 · 拉丁语

内容简介

作者阐明基督的教会(打谷场)在终结前将一直混杂着不义之人(糠秕),并通过旧约义人与叛徒犹大的先例,论证信徒应在容忍恶毒弟兄的同时仅在心里与之分离。随后,他以从彼得之座延续至今的正统公教会传承为依据,驳斥了唐纳图斯派重新施洗的要求。

§1.177illi tamquam semen erant, quod toto dispersum est orbe, §1.178ut alia surgeret messis, quae uentilanda est in fine.
他们如同种子,被播撒在全世界,以便生出另一场收割,而这收割将在终结时被扬净。
§1.179haec crescit inter zizania, quia sunt haereses ubique; §1.180huius palea sunt iniusti, qui non sunt in unitate.
这收割在稗子中生长,因为到处都有异端;这收割的糠秕是不义之人,他们不在合一之中。
§1.181ex quibus si erat Macarius, nos quid uis rebaptizare?
如果马卡里乌斯是他们之中的一员,你为何要重新给我们施洗?
§1.182Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
所有喜爱和平的人啊,现在请做出真诚的裁决。
§1.183Pone in corde areas duas, ut possis quod dico uidere.
在心中设想两个打谷场,以便你能看见我所说的话。
§1.184certe et priores habebant sanctos, sicut ostendunt scripturae.
确实,以前的人也有圣者,正如圣经所显示的。
§1.185185 nam et septem milia uirorum deus se dixit reliquisse, §1.186et sacerdotes et reges multi iusti sunt in lege.
因为上帝曾说,祂为自己留下了七千人,在律法中,有许多义人祭司和君王。
§1.187ibi habes tantos prophetas, habes multos et de plebe.
在那里,你有如此多的先知,也有许多来自平民的人。
§1.188dic mihi quis tunc iustorum separauit sibi altare.
告诉我,当时义人中有谁为自己设立了独立的祭坛?
§1.189multa scelera admittebat iniquus populus ille, §1.190idolis sacrificatum est, tot occisi sunt prophetae §1.191et nemo tamen iustorum recessit ab unitate.
那不义之民犯下了许多罪行,人们向偶像献祭,如此多的先知被杀,然而,义人中却没有一个脱离合一。
§1.192iusti iniustos sufferebant uenturo uentilatore, §1.193uno templo miscebantur, sed mixti non erant corde, §1.194dicebant in illos tanta et unum habebant altare.
义人们容忍着不义之人,等待着那将要来临的扬净者;他们在同一座圣殿中混杂,但在心志上并不相混;他们对那些人大加斥责,却仍共用同一个祭坛。
§1.195Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
所有喜爱和平的人啊,现在请做出真诚的裁决。
§1.196Quid uobis ad haec uidetur? secunda messis ecclesiae,
对此你们怎么看?
§1.197quae per totum orbem crescit, plura debet sustinere: §1.198habet [et]iam domini exemplum et in Iuda traditore.
教会的第二次收割,它在全世界生长,必须承受更多的事:它甚至在叛徒犹大身上也有主的榜样。
§1.199hunc inter bonos ferebat, hunc misit et praedicare.
主在善人中容忍他,也派遣他去传道。
§1.200malus seruus praedicabat, sed Christus erat in fide, §1.201quia qui iudici credebant non curabant de praecone.
恶仆在传道,但基督存在于信徒的信仰中,因为那些相信审判者的人,并不介意传令官如何。
§1.202quando dedit sanctam cenam, nec tunc illum exclusit inde, §1.203et posset per illum tradi, etiam si inde exisset ante.
当祂赐下圣餐时,即便在那时也没有将他排除在外,而且即使他在此之前已经离开,主也一样能被他背叛。
§1.204sed nobis exemplum datum est malos fratres tolerare, §1.205ut, cum non possunt excludi, solo separemur corde.
但给我们的榜样是:容忍恶毒的弟兄,以便在无法排除他们时,我们仅在心里与他们分离。
§1.206Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
所有喜爱和平的人啊,现在请做出真诚的裁决。
§1.207Rogo, respondete nobis, quid uultis rebaptizare.
我请求,回答我们,你们为何想要重新施洗?
§1.208lapsos sacerdotes uestros pellitis a communione §1.209et nemo tamen post illos ausus est rebaptizare §1.210et quoscumque baptizarunt uobis communicant hodie.
你们将你们中堕落的祭司驱逐出交往,然而在他们之后,却没有人敢重新施洗,而且凡是由他们施洗的人,今天都在与你们交往。
§1.211quid ab eis acceperunt, si non habebant quid dare?
如果他们没有什么可给的,那些人又从他们那里得到了什么?
§1.212legite quomodo adulteri puniantur in sancta lege; §1.213non enim dicere possunt, quia peccarunt a timore.
阅读一下在神圣律法中,通炼者是如何受到惩罚的;因为他们不能说,自己是因为恐惧而犯了罪。
§1.214si sancti soli baptizant, post istos rebaptizate.
如果只有圣洁的人才能施洗,那就在这些人之后重新施洗吧。
§1.215quid calumniamini nobis, quia sumus in unitate, §1.216qui nondum eramus nati in illa persecutione?.
你们为什么因为我们在合一之中而诽谤我们,在当时的那场迫害中,我们甚至还没有出生。
§1.217scriptum est peccata patrum ad filios non pertinere, §1.218sed nemo dat fructum bonum, si praecisus est de uite.
经上记着说,父亲的罪不归于儿子,但如果有人被从葡萄树上砍下来,就没有人能结出好果子。
§1.219Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
所有喜爱和平的人啊,现在请做出真诚的裁决。
§1.220Scitis catholica quid sit et quid sit praecisum a uite.
你们知道什么是大公教会,什么是从葡萄树上砍下来的。
§1.221si qui sunt inter uos cauti, ueniant, uiuant in radice; §1.222antequam nimis arescant, iam liberentur ab igne.
如果你们中间有谨慎的人,让他们来,在根基中生活;在他们彻底枯干之前,现在就让他们从火中解脱出来。
§1.223ideo non rebaptizamus, quod unum signum est in fide, §1.224non quia uos sanctos uidemus, sed solam formam tenere, §1.225quia ipsam formam habet sarmentum, quod praecisum est de uite.
因此我们不重新施洗,因为信仰中的印记只有一个,并非因为我们视你们为圣洁,而是因为你们只保有了形式,因为那从葡萄树上砍下来的枝子,也具有同样的形式。
§1.226sed quid illi prodest forma, si non uiuit de radice?
但如果它不靠着根生活,那形式对它又有什么益处呢?
§1.227uenite, fratres, si uultis, ut inseramini in uite.
来吧,弟兄们,如果你们愿意,以便被接种到葡萄树上。
§1.228dolor est cum uos uidemus praecisos ita iacere.
当我们看见你们这样被砍断躺在那里,真叫人痛心。
§1.229numerate sacerdotes uel ab ipsa Petri sede §1.230et in ordine illo patrum quis cui successit uidete: §1.231ipsa est petra quam non uincunt superbae inferorum portae.
甚至可以从彼得的宝座开始,数一数祭司的人数,看看在历代教父的谱系中,是谁继承了谁:那就是傲慢的阴间之门也无法战胜的磐石。
§1.232Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. .
所有喜爱和平的人啊,现在请做出真诚的裁决。

词汇与语法注释

  1. 1.181ex quibus — 关系代名词的复数夺格。其先行词为前一行(1.180)中的 iniusti(不义之人)或 palea(糠秕),与介词 ex 连用表示“在他们之中”。此句引导一个让步假设:“即使马卡里乌斯是他们(不义之人)之中的一员”。
  2. 1.200Christus erat in fide — 意为“基督存在于信仰之中”。这意味着,即使是一个邪恶的仆人(犹大)在传道,基督的作用和效能也不取决于传道者的德行,而是存在于信徒的信仰(in fide)之中。
  3. 1.207quid — 此处代词宾格 quid 被副词性地使用,代替了古典时期的 cur(为什么),意为“你们为什么想要重新施洗?”虽然在理论上它也可以被解释为 rebaptizare 的直接宾语(什么/谁),但在语境中,将其解释为询问原因的“为什么”更为自然。
  4. 1.229numerate sacerdotes uel ab ipsa Petri sede — 意为“甚至从彼得的宝座(的传承)开始,数一数祭司的人数”。这里的连词 uel 起到强调副词的作用,相当于“甚至(even)”,突出了从罗马使徒座(彼得之座)开始的、不间断的教父传承(successio)的重要性。
  5. 1.231ipsa est petra — 代名词 ipsa(它本身)指代前文的“Petri sede(彼得的宝座)”或由此延续的“ordo patrum(历代教父的谱系/传承)”。此处暗示了《马太福音》16:18中“在这磐石上我要建造我的教会”的经文,表达了大公教会的传承正是阴间之门无法战胜的坚固磐石。

引用这一段

奥古斯丁, 驳多纳徒派诗篇 §1.177-1.232. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa072.humanitext-lat1:1.177-1.232

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。