Humanitext Reader

奥古斯丁 · 驳多纳徒派诗篇 §1.120-1.176

摒弃暴力并重归母教会合一的劝勉

第 3 段,共 5 段 · 拉丁语

内容简介

作者向唐纳图派平信徒指出其先辈拒绝海外裁判的矛盾之处,谴责环墙僧的暴力行为,并劝勉他们不要因教会内部存在恶人而分裂,而应在母教会中保持合一。

§1.120qui non tenetis cathedram, pro qua pugnetis iniuste.
不曾占有那会让你们不义地去争夺的宝座的你们啊。
§1.121si modo episcopi uestri ex una aliqua regione §1.122haberent inter se litem, quos uelletis iudicare §1.123nisi alterarum regionum qui non essent de ipsa lite?
如果你们某个地区的显要(主教)们彼此发生争执,除了那些不参与该争执的其他地区的显要(主教)外,你们还希望谁来裁决呢?
§1.124sed cum discussissent causam, pronuntiarent pro una parte, §1.125numquam communicaretis qui illis nollent consentire.
但当他们审理了案件并宣告一方胜诉时,你们绝不会与那些不愿赞同他们的人相交往。
§1.126quare ergo communicastis istis, qui hoc fecerunt ante?
那么,你们为何与先前做过此事的人相交往呢?
§1.127nam et ipsi non consenserunt transmarinorum sententiae, §1.128qui pro nobis iudicarunt; nam nobis iunguntur hodie.
因为他们自己也不赞同那些海外裁决者的判决,而后者是为我们做出裁决的;因为他们今天与我们联合在了一起。
§1.129si iudex Christus hoc dicat, quid habetis respondere?
如果审判者基督如此说,你们有什么可回答的?
§1.130Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
所有喜爱和平的人啊,现在请做出真诚的裁决。
§1.131Lumen cordis si est in uobis, uerum potestis uidere.
如果你们心中有光,你们就能看见真理。
§1.132sunt preces Donati et acta, quibus quod dictum est probate.
有唐纳图斯的请愿书和会议录,请借此证明所说的话。
§1.133quae si credere non uultis, uos huc aliqua proferte.
如果你们不愿相信这些,你们自己就带些证据到这里来。
§1.134quibus si et nos non credimus, erit rixa sine fine.
如果我们也不相信这些,那将会有无休止的争吵。
§1.135amplectamur ergo pacem.
因此,让我们拥抱和平吧。
quid ad nos quod gestum est ante?
以前所做的事与我们有什么关系?
§1.136obicitis traditionem: respondemus uos fecisse.
你们指责交出圣经的罪行(背道):我们回答说,是你们做过这事。
§1.137clamatis uos de Macario: et nos de circumcellione.
你们大喊马卡里乌斯的事:我们也大喊环墙僧(Circumcellions)的事。
§1.138illud nostrum iam transactum: uestri non cessant usque hodie.
我们那件事已经过去了:你们的人直到今天仍不停止。
§1.139habet paleas area nostra: uos hoc solum uultis esse; §1.140uos enim non uultis pacem.
我们的打谷场上有糠秕:而你们却只想成为这个(糠秕);因为你们不想要和平。
illi minantur de fuste: §1.141et utinam minarentur et non tunderent cotidie.
他们用棍棒进行威胁:但愿他们只是威胁,而不是每天都在痛打。
§1.142hos si expellunt isti uestri, non habent per quos regnare.
如果你们的那些人驱逐了这些人,他们就没有人可以靠其统治了。
§1.143Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
所有喜爱和平的人啊,现在请做出真诚的裁决。
§1.144Modum si excessit Macarius conscriptum in christiana lege, §1.145uel legem regis referebat, ut pugnaret pro unitate.
如果马卡里乌斯超出了基督徒法律所规定的限度,他也是在执行国王的法律,以便为合一而奋斗。
§1.146non dico istum nil peccasse, sed uestros peiores esse.
我并非说那人毫无罪过,而是说你们的人更加恶劣。
§1.147quis enim praecepit illis per Africam sic saeuire?
因为是谁命令他们如此在非洲肆虐?
§1.148non Christus, non imperator haec probatur permisisse, §1.149fustes et ignes priuatos et insaniam sine lege.
基督没有,皇帝也没有被证明允许过这些:私下的棍棒、纵火以及无法无天的疯狂。
§1.150quia scriptum est: reconde gladium, scelus non putant in fuste, §1.151non ut homo moriatur, sed ut conquassetur ualde §1.152et postea moriatur inde, iam cruciatus languore.
因为经上记着说:“收剑入鞘”,他们便认为用棍棒不算罪恶;不是为了让人立刻死掉,而是为了让人遭受重创,随后因之而死,早已饱受虚弱的折磨。
§1.153sed tamen si miserentur, occidunt et uno fuste.
然而,如果他们发了慈悲,甚至会用一根棍棒就把人打死。
§1.154fustes Israheles uocant, quod dixerunt cum honore, §1.155ut plus uastent ipsum nomen quam corpus quod caedunt inde.
他们把那些棍棒称为“以色列”,并带着敬意说出,以便对这名字本身的亵渎,超过对他们所拷打的肉体的残害。
§1.156Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
所有喜爱和平的人啊,现在请做出真诚的裁决。
§1.157Nolite nobis iam, fratres, tempus Macarii imputare.
弟兄们,不要再把马卡里乌斯时代的罪责归咎于我们了。
§1.158si crudeles erant illi, et nobis displicent ualde; §1.159si autem falsa de illis dicunt, deus potest iudicare.
如果那些人残忍,他们对我们来说也极其令人厌恶;但若人们对他们所说的是虚假之词,上帝能够裁决。
§1.160nos amemus pacem Christi, gaudeamus in unitate.
让我们热爱基督的和平,在合一中欢欣吧。
§1.161si qui sunt mali in ecclesia, nil nobis possunt nocere.
如果教会中有恶人,他们绝不能伤害我们半分。
§1.162si non possunt nobiscum esse, excludantur salua pace.
如果他们不能与我们同在,就在不损害和平的前提下将他们驱逐。
§1.163si non poterunt excludi, excludantur uel de corde.
如果无法将他们驱逐,至少要在心里将他们驱逐。
§1.164dixit Ezechiel sanctus quosdam consignatos esse, §1.165qui gemunt peccata fratrum et non se separant inde.
圣埃塞基耶尔曾说,有些人被盖上了印记,他们为弟兄的罪恶而哀叹,却不脱离那地。
§1.166sic nos propter malos fratres non separemur a matre, §1.167quod tunc impii fecerunt extra leuantes altare, §1.168ut peiores nunc haberent quam quos se fingunt fugisse.
因此,我们不要因为恶毒的弟兄而脱离母亲(教会),而那些不敬虔的人当时通过在外面设立祭坛做出了这事,结果他们现在拥有的恶人,比他们伪装逃避的那些人还要糟糕。
§1.169Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
所有喜爱和平的人啊,现在请做出真诚的裁决。
§1.170Omnis qui scripturas legit nouit quod uolo aperire.
凡阅读圣经的人,都知道我想阐明的事。
§1.171Iohannes Baptista dixit tunc ad Iudaeos aperte, §1.172quod illos tamquam aream suam posset Christus uentilare.
施洗约翰当时公开对犹太人说,基督能扬净他们,视他们为自己的打谷场。
§1.173misit in messem operarios discipulos praedicare, §1.174per quos area collecta est et uentilata de cruce.
祂派遣了工人去收割,即前去传道的门徒,通过他们,打谷场被聚集起来,并因着十字架而被扬净。
§1.175tunc iusti tamquam frumentum ecclesias implerunt caste §1.176uendentes quae possidebant et mundo dicentes uale.
当时义人们如麦子一般,纯洁地充满了教会,变卖了自己所拥有的,并向世界告别。

词汇与语法注释

  1. 1.120qui non tenetis cathedram — 关系代词 'qui' 的先行词是前一节(§1.119)的呼格 'populi'(万民),作为直接劝说的主体。关系从句中动词为第二人称复数(tenetis)亦印证了这一点。
  2. 1.125communicaretis qui — 在动词 'communicaretis' 与关系代词 'qui' 之间应补出省略的介词短语 'cum eis'(与他们)。该主句为反事实条件句的结论主句(第二人称复数),表明“你们绝不会与那些拒绝服从裁决的人交往”。
  3. 1.139uos hoc solum uultis esse — 此句为“宾格加不定式”(A.C.I.)结构,'uos' 为主语,'hoc solum' 为表语。中性代词 'hoc' 指代前文的 'paleas'(糠秕,即恶人),意指“你们自己唯独想成为这糠秕(恶本身)”。
  4. 1.154fustes Israheles uocant — 'Israheles' 为专有名词的希腊式宾格复数。此处指代当时的历史事实,即唐纳图派的激进分支环墙僧将他们的武器(棍棒)命名为“以色列”并引以为傲。
  5. 1.167quod tunc impii fecerunt — 关系代词 'quod' 指代前一主句的整个概念(因有恶人而脱离母教会)。此处指向唐纳图派先辈在历史上强行制造分裂的行为。

引用这一段

奥古斯丁, 驳多纳徒派诗篇 §1.120-1.176. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa072.humanitext-lat1:1.120-1.176

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。