§12Donatista dixit: Si ergo unico fonti ecclesia gloriatur, utique traditorum spelunca est, quae in aquarum multitudine extollitur et baptismi sui ebrietate confusa cum regibus fornicatur, dicente Iohanne: ueni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae sedentis super aquas multas, et inebriati sunt omnes inhabitantes terram a uino fornicationis eius.
多纳图派:因此,如果教会以唯一的泉源为荣,那你们的无疑是叛徒的巢穴,它在众水中被高举,并因自己洗礼的醉意而混乱,与君王们行淫,如约翰所说:“你来,我要将坐在众水之上的大淫妇所受的刑罚指给你看。 地上的居民也都喝醉了她淫乱的酒。
rogo quae sunt aquae multae nisi plura baptisma? quae mulier fornicaria nisi traditorum spelunca, quae regum uoluptatibus seruit obnoxia,.
”我且问,众水若不是多次洗礼,又是什么? 那淫妇若不是叛徒的巢穴,顺从地侍奉君王们的享乐,又是谁?
a quibus persecutionis poculum bibens ebria caecitate populis miscet et in amentia quos rigauerit ducit? cuius accessu sapientissimus Salomon interdixit: ab aqua, inquit, aliena abstine te et de fonte alieno ne biberis, ut longum uiuas tempus, et adicientur tibi anni uitae tuae.
她从他们那里喝了迫害之杯,便在醉意的盲目中将其调给众民,并把她所浇灌的人引入狂妄之中。 极具智慧的所罗门禁止人接近她,说:“要远离外邦的水,不要喝外邦的泉水,好使你长寿,你生命的年岁得以加增。
fons aquae tuae priuatus sit tibi: ne quisquam extraneus communicet tibi.
愿你的水泉专属于你:不许任何外邦人与你共享。
solus ergo priuatum non habet fontem, qui ui meretricis aquarum possidet multitudinem.
”因此,唯有那凭借大淫妇的力量占有众水之人,才没有专属的泉源。
Iohannes quoque apostolus aquarum multitudinem inprobat dicens: et dixit mihi angelus: aquas quas uidisti, super quas sedet fornicaria illa, populi, turbae et nationes sunt.
使徒约翰也否定了众水的多数性,说:“天使又对我说:你所看见那淫妇坐的众水,就是多民、多人、多国。
Catholicus respondit: Ut uideo, ubicumque aqua nominata est male bene, baptisma credidisti.
” 大公派:依我看,无论何处提到水,不管好坏,你都信以为是洗礼。
si in bono, tibi, si in malo, mihi illam tribuere uoluisti, ut de uobis impleretur quod Paulus apostolus dixit: nescientes neque quae locuntur neque de quibus affirmant.
如果是好的,你就想归于自己;如果是坏的,就想归于我,好使使徒保罗所说的话在你们身上应验:“却不明白自己所说的是什么,所确信的是什么。
quemadmodum enim Iamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita hi resistunt ueritati.
”因为正如雅尼和佯庇对抗摩西,这些人也照样对抗真理。
angelus dicit: aquas quas uidisti, populi, turbae et nationes sunt.
天使说:“你所看见的众水,就是多民、多人、多国。
et tu angelo exponenti resistis et dicis: \'rogo quae sunt aquae multae nisi plura baptisma? quae mulier fornicaria nisi traditorum spelunca?\' si et traditorum uocabula cupis addiscere, habes uestros, Siluanum Cirtensem Felici curatori sacramenta tradentem, habes Marianum ab Aquis Tibilitanis Romano curatori tres codices offerentem, habes Uictorem Rusiccaziensem quattuor euangelia ueluti deleticia conburentem, qui Caecilianum absentem damnare ausi sunt innocentem.
”而你却对抗那作解释的天使,说:“我且问,众水若不是多次洗礼,又是什么? 那淫妇若不是叛徒的巢穴,又是谁? ”如果你还想得知叛徒的名字,那你们自己就有:有塞塔的西尔瓦努斯向监管人费利克斯移交圣经,有来自蒂比利斯水的马里亚努斯向罗马监管人呈递三部抄本,有鲁西卡德的维克托焚烧四部福音书,如同焚烧无用待销毁之物——正是这些人,竟敢缺席定无辜的凯基里亚努斯的罪。
haec est spelunca latronum, haec progenies traditorum, haec mulier fornicaria, quae relicto Christo Donato prostituit lupanaria, cuius domus iuxta Salomonem secessus est mortis, cuius uiae sunt inferorum, quae se mundam uocat cum sit sordibus plena, quae se innocentem clamat cum sit sceleribus inretita, quae pudenda committit et facta sua in alteram dicit, ne prior audiat quae commisit.
这就是强盗的巢穴,这就是叛徒的后代,这就是那抛弃基督、向多纳图委身妓院的淫妇,照所罗门所说,她的家是死荫的退路,她的路通往阴间。 她自称洁净,其实满身污秽;她高喊无辜,其实身陷罪网;她干着可耻的事,却把自己的所作所为推给另一个女人,免得自己先听到自己所犯下的罪行。
de factis enim uestris catholicos infamatis, ut populos a domino separetis.
因为你们用你们自己的恶行来诬蔑大公教会,好把众民与主隔离。
proinde quod quasi tuos, ut ab aqua nostra se abstineant, hortaris et dicis: ab aqua aliena abstine te et de fonte alieno ne biberis.
同样,当你劝戒你的人远离我们的水并说: “要远离外邦的水,不要喝外邦的泉水。
fons aquae tuae priuatus sit tibi: ne quisquam extraneus communicet tibi, quis non uideat prophetam coniugibus pudicitiam commendasse et te a ueritate procul errasse? aut si fonti tuo communicare nullus debeat extraneus, cur extraneos quaeris, cur catholicos rebaptizas?
愿你的水泉专属于你:不许任何外邦人与你共享”时,谁看不出先知是在向夫妻们推荐贞洁,而你却早已偏离了真理? 或者,如果没有外邦人应当共享你的泉源,那你为什么还要寻找外邦人,为什么还要给大公教会的人重新施洗?
§13Donatista dixit: Claret ergo apud traditores esse multitudinem aquarum, ubi diuersa schismatum semina, ubi haereticorum multimodas pestes, ubi Manicheorum detestanda sordium feculenta uel in abruptum cenosi gurgitis lacum in aeterna morte abreptos Charybdis uidit et exterminii oleum flammis edacibus animauit.
多纳图派:因此,显而易见,叛徒那里有众水,在分裂的各种种子、异端的多重瘟疫、马尼教徒令人憎恶的污秽残渣中——或者说,在泥泞深渊的陡峭湖泊里,那些被卷入永远死亡的人,卡律布狄斯看见了他们,并用吞噬一切的火焰激发起毁灭之油。
Catholicus respondit:s o probare, o errare, o delirare! claret ergo apud traditores esse multitudinem aquarum, ubi diuersa schismatum semina, ubi haereticorum multimodas pestes, ubi Manicheorum detestanda sordium feculenta? quomodo probas nobiscum esse schismaticorum multimodas pestes? si nobiscum essent, non haeretici, sed catholici essent.
大公派:哦,多么伟大的证明,多么伟大的迷误,多么伟大的狂妄! “因此,显而易见,叛徒那里有众水,在分裂的各种种子、异端的多重瘟疫、马尼教徒令人憎恶的污秽残渣中”? 你如何证明分裂者的多重瘟疫与我们同在? 如果他们与我们同在,他们就不是异端,而是大公教会信徒了。
§14Donatista dixit: Audi dicente Salomone: muscae moriturae exterminant confectionem suauitatis.
多纳图派:请听所罗门所说:“死苍蝇使香膏的调制败坏。
olei est ergo genuina suauitas, quae si tactu inprobo fuerit uiolata fit ingrata confectione polluta.
”因此,油有其固有的芬芳,如果因不轨的接触而遭到破坏,就会变成难闻的调制物而受到污染。
et recte spiritus sanctus inmundis alitibus traditores aequauit, quod in aliena mensa inprobi corruant et olei suauitatem inmundis tactibus foedent.
圣灵将叛徒比作不洁之鸟是极正确的,因为他们不轨地落在别人的桌子上,用不洁的接触玷污了油的芬芳。
Catholicus respondit: Quis tactu inprobo uiolat? qui quod inuenit seruat, aut qui confectum inpudenter exterminat? quando oleum uestrum tetigimus, quando spiritum sanctum iniuciando fugauimus? docete aliquem nostrum in diuinitatis oleum inprobe cecidisse aut trinitatis baptisma sicut uos inlicite uiolasse.
大公派:是谁用不轨的接触进行破坏? 是保留他所发现之物的人,还是无耻地毁掉已调制之物的人? 我们何时摸过你们的油? 我们何时因施加伤害而赶走了圣灵? 请指出我们中的哪个人曾不轨地落入天主的油中,或者像你们那样非法地破坏了三位一体的洗礼。
muscae moriturae Donatistae circumuolant per totius corporis membra; sicubi repperiant uulnerata, sana pungunt, aegra lambunt et eorum ulceribus peccatorum uermes fundunt, quae conscientiam mordeant, quae animam finiant, quae putredinem nutriant, quae nec ipsis mortuis cadaueribus parcant.
那些快死的苍蝇,即多纳图派,在整个身体的各个成员间四处飞舞;只要发现有伤口,它们就叮咬健康之处,舔舐生病之处,并从它们的溃疡中涌出罪恶之虫,这些虫子蚕食良心,终结灵魂,滋养腐败,甚至连死尸也不放过。
muscae moriturae cum oleum exterminant oleo perimuntur; neque enim uiuitis, qui spiritum sanctum exflatis.
快死的苍蝇在毁坏油时,也会被油消灭;因为你们这些吹灭圣灵的人,根本就没有活着。