§8Quo recitato Augustinus episcopus dixit: Audite qui nescitis, audite, obsecro uos.
这段话读完后,主教奥古斯丁说:“不知道的人,请听;我恳求你们,听着。
deo gratias, quia ipso praesente loquor.
感谢上帝,因为我是在他本人在场的情况下说话。
causam istam Maximianistarum, quam uolo modo uobis exponere, ubi omnium calumniarum suarum tamquam malarum mercium nauem fregerunt, causam ergo istam Maximianistarum cum totiens obiecissemus in nostra collatione, nihil aduersus eam dicere potuerunt, id est aduersus obiectionem nostram totiens insertam, totiens repetitam, totiens eorum frontibus illisam nihil omnino respondere potuerunt, quia quod responderent non inuenerunt.
关于马克西米安派的这桩案子,我马上想给你们解释,他们在这里像对待劣质货物一样使他们所有诬告的船只触礁搁浅。 因此,当我们在会议上如此多次地提出马克西米安派的这桩案子时,他们无法对其说出任何反驳,也就是说,面对我们如此多次插入、如此多次重复、如此多次迎面痛击他们额头的异议,他们完全无法做出任何回答,因为他们找不到可以回答的话。
audite ergo illam diligenter.
因此,请仔细听这桩案子。
ecce hic est, audit me.
看,他就在这里,他听得见我。
si mentior, redarguat, probare me compellat.
如果我撒谎,就让他反驳我,强迫我证明。
gesta quidem ipsa hic non sunt, sed ibi sit causa.
记录本身确实不在这里,但让案件事实留在那里吧。
feramus quaslibet dilationes, ut ad documenta necessaria ueniamus, si probauero quod dico.
只要我能证明我所说的话,为了获得必要的证据文件,让我们忍受任何延期。
si tamen inde dubitat aut, quod absit, dubitare se fingit, quod pace eius dixerim, non communicet, si non probauero.
但是,如果他对那件事表示怀疑,或者——愿这种情况绝不发生——他装作怀疑(请允许我说一句话,愿他宽恕),如果我不能证明,他就不要与我共融。
si autem scit iam me uerum dicere et nouit propterea respondere noluisse, quia quod responderet non potuit inuenire, rogo uos, ut ipsi iudicetis quid sit tolerabilius, in honore suo suscipere a se damnatum an fratrem agnoscere non aliquando a se conuictum.
但是,如果他已经知道我说的是真话,并且知道自己之所以不想回答,是因为他找不到可以回答的话,我恳求你们,由你们自己来判断哪一个更让人容忍:是在他原来的职位上接纳一个被他自己谴责的人,还是承认一个从未被他自己定罪的弟兄。
intendite, obsecro, audite narrationem.
请注意,我恳求你们,听这段叙述。
§9Maximianus quidam diaconus fuit Carthaginiensis in parte Donati.
” “有一个叫马克西米安的人,曾是多纳图斯派中迦太基的执事。
siue merito superbiae suae siue, ut ipsi putant, merito iustitiae suae offendit episcopum suum, id est Primianum Carthaginiensem, siue inique, si superbus meliorem, siue iuste, si probus inprobiorem.
无论是因为他傲慢的罪有应得,还是像他们所认为的那样,因为他正义的功绩,他冒犯了他的主教,即迦太基的普里米亚努。 无论是不公地(如果作为傲慢者的他冒犯了更优秀的人),还是公正地(如果作为正直者的他冒犯了更邪恶的人)。
excommunicatus est a Primiano.
他被普里米亚努开除了教籍。
perrexit ad episcopos uicinos, concitauit inuidiam Primiano, accusauit eum apud illos.
他前往邻近的主教们那里,煽动对普里米亚努的仇恨,并在他们面前控告他。
uentum est ad Carthaginem.
众人来到了迦太基。
uoluerunt qui uenerunt multi episcopi Donatistae ad se uenire Primianum, sicut uoluerunt maiores istorum ad se uenire Caecilianum.
来的许多多纳图斯派主教希望普里米亚努来到他们那里,就像这些人的祖先希望凯基利安努斯来到他们那里一样。
factione cognita noluit ad istos uenire Primianus, sicut ad illos noluit uenire Caecilianus.
得知阴谋后,普里米亚努不愿来到他们这里,就像凯基利安努斯不愿来到他们那里一样。
damnatus est ab istis absens Primianus, sicut ab illis damnatus est absens Caecilianus.
缺席的普里米亚努被这些人谴责,就像缺席的凯基利安努斯被他们谴责一样。
qualem imaginem rerum uoluit deus ante oculos nostros recenti tempore ponere, quoniam nimis antiqua iam delebat obliuio! damnatus est absens.
上帝希望在最近的时代把事情的何等形象呈现在我们眼前啊,因为太古老的记忆早已被遗忘所抹去! 他在缺席的情况下被谴责了。
ab aliis episcopis partis Donati Primianus communioni est restitutus, immo quia eum non deposuerunt, in sua sede firmatus est.
多纳图斯派的其他主教恢复了普里米亚努的共融,不仅如此,因为他们没有废黜他,他在自己的职位上得到了巩固。
damnati sunt Maximianistae, sicut a peregrinis episcopis et transmarinis absoluto Caeciliano meruit damnari Donatus.
马克西米安派的人被谴责了,正如在凯基利安努斯被外地和海外主教宣告无罪后,多纳图斯理应受到谴责一样。
damnatus est Maximianus cum duodecim ordinatoribus suis.
马克西米安与祝圣他的十二个人一起被谴责了。
factio quidem ipsa plurimos continebat; centum erant fortassis episcopi.
这个派系本身确实包含极多的人;大概有一百名主教。
sed ne maior praecisio fieret, isti noluerunt paucis deiectis multis imponere disciplinam.
但是,为了不造成更大的分裂,他们不愿在罢免少数人的同时对多数人施加惩罚。
damnarunt solos qui affuerunt ordinationi Maximiani, quando contra episcopum suum illicite est leuatus episcopus; ceteri in ipsa factione constituti, si redire ad ecclesiam uellent, in suis permitterentur honoribus.
他们只谴责了那些出席马克西米安祝圣仪式的人,当时他被非法地立为主教,对抗他自己的主教;该派系中其余的人,如果愿意回到教会,则被允许保留他们原有的职位。
uerbis quidem suis ostendebant eos foris esse ab ecclesia; quem enim hortaris ut intret, foris est.
他们确实用自己的话表明那些人在教会之外;因为你劝告他进来的人,就在外面。
constituto ergo die, intra quem diem si redirent nihil eis obessent quae aduersus Primianum dicebantur, decreto Bagaiensi firmauerunt, damnatus est Maximianus cum duodecim.
因此,他们定下了一个日期,在此日期之内如果他们回来,那些反对普里米亚努的言论将对他们毫无损害,他们通过巴盖决议确定:马克西米安与那十二人一起被谴责。
coepit agi, ut damnati de basilicis pellerentur.
接着开始处理把被谴责者从巴西利卡中驱逐出去的事。
interpellantur iudices, interpellantur proconsules, in iudicium allegatur episcopale Bagaiense concilium.
法官们被求助,行省总督们被求助,巴盖司教公会议案被呈报法庭作为证据。
dicuntur haeretici, demonstrantur damnati, impetrantur iussiones, auxilia congregantur, uenitur ad eiciendos de basilicis homines damnatos et in sua pertinacia constitutos.
他们被称为异端,被证明是被谴责者,命令被获取,助力被聚集,到了驱逐那些被谴责且坚持其顽固顽强之人的时候,将他们从巴西利卡中赶出去。
illis condemnatis populi qui fauebant restiterunt, ubi non potuerunt uicti sunt, in locum eorum qui uicti sunt et expulsi alii ordinati sunt.
在他们被谴责后,支持他们的民众进行了抵抗,在无法抵抗的地方他们被击败了,在被击败和被驱逐之人的位置上,其他人被祝圣了。
ex quibus duos nouimus, ut de ceteris taceamus, unum Felicianum (Mustitanum), alterum Praetextatum Assuritanum, quos post annos duos aut tres per Optatum Gildonianum post multas illis illatas persecutiones iudiciariis prosecutionibus et tota acrimonia potestatum in suis honoribus susceperunt.
在这些人中我们知道两个,且不说其他人,一个是(穆斯蒂的)菲利基亚努斯,另一个是阿苏拉斯的普拉埃克斯塔图斯。 在两三年后,通过吉尔多之徒奥普塔图斯,在对他们施加了许多迫害、司法诉讼以及权力的全部严酷之后,多纳图斯派在他们原有的职位上接纳了他们。
post damnationem suam, post eiectionem, post persecutiones susceperunt illos in honoribus suis, adiunxerunt sibi socios atque collegas.
在他们被谴责、被驱逐、被迫害之后,接纳了他们保留原有的职位,并将他们联合为自己的伙伴和同僚。
nam in loco unius ipsorum Praetextati Assuritani alium iam ordinauerant nomine Rogatum, qui modo catholicus est, cui exercitus istorum, id est agmen circumcellionum,. linguam et manum praecidit.
因为在他们之一,即阿苏拉斯的普拉埃克斯塔图斯的位置上,他们已经祝圣了另一个名叫罗加图斯的人,他现在是公教徒,这些人的军队,即环墙派的队伍,割去了他的舌头和手。
illi autem, qui per ipsum tempus, quo illi damnati foris erant, ferme per triennium baptizati sunt a damnatis, baptizati sunt foris ab ecclesia istorum, sic sunt suscepti.
然而,在那些被谴责者在外的这段时间里(大约三年),由这些被谴责者施洗的人——他们在这些人的教会之外受洗——就这样被接纳了。
nemo dixit non habes baptismum, quia foris es baptizatus\': et rebaptizatur qui uenit de Epheso de Smyrna de Thessalonica de ceteris ecclesiis, quas suo labore apostoli plantauerunt et ad quas legimus missas apostolorum epistulas, quas audimus in ecclesia recitari.
没有人说:‘你没有洗礼,因为你是在外面受洗的。 ’然而,从以弗所、从士麦那、从帖撒罗尼迦以及从其他教会来的人——这些教会是使徒们用自己的辛劳建立的,我们读到使徒们的书信是寄给这些教会的,我们也听到在教会里朗读这些书信——却要被重新施洗。 ”, logic: