Humanitext Reader

奥古斯丁 · 与埃梅里图斯辩论纪要 §10

巴盖公会议决议的引用与埃梅里图斯的矛盾

第 6 段,共 7 段 · 拉丁语

内容简介

奥古斯丁引用了由埃梅里图斯起草的、针对马克西米安派的巴盖公会议决议,以此揭露多纳图斯派后来重新接纳他们曾极力谴责之人的矛盾行为。

§10Sententia tenetur, et quantum audiuimus ab ipso fratre nostro, quem deus faciat pacatum fratrem nostrum, ab isto Emerito est dicta sententia ubi illi damnati sunt.
判决书保留着,正如我们从我们那位弟兄本人那里所听到的——愿上帝使他成为我们和睦的弟兄——那份他们被谴责的判决就是由这位埃梅里图斯宣读的。
legatur ipsa sententia ubi illi damnati sunt, et legatur sententia ubi Caecilianum damnauerunt maiores istorum, et uideamus qui rei peiores facti sunt, qui grauiore sententia puniti, qui strepitu maiore damnati.
让他们被谴责的那份判决书本身被宣读,也让他们的先祖谴责凯基利安努斯的那份判决书被宣读,让我们看看谁成了更恶劣的罪人,谁受到了更沉重的判决惩罚,谁在更大的喧嚣中被谴责。
ibi dixit: licet enim uiperei seminis noxios partus uenenati uteri alueus diu texerit et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore uaporauerint, tamen conceptum uirus euanescente umbraculo occultari non potuit.
他在那里说:“因为尽管毒胎的腹腔长期遮掩了蝮蛇后代的有害幼崽,且受孕罪行的湿润凝结物在缓慢的温度下将自身蒸腾成了毒蛇的四肢,然而,随着遮蔽物的消逝,那受孕的毒液终究无法被隐瞒。
nam etsi sero publicum tamen parricidium et facinus suum feta scelerum uota pepererunt, quod ante praedictum est: \'parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem.
因为,尽管为时已晚,但孕育了罪恶的期许终究产下了他们公然的弑亲之罪和恶行,正如先前所预言的:‘他怀了不义,孕了痛苦,生了罪孽。
\' sed quoniam serenum iam fulget e nubilo nec est confusa criminum silua, cum ad poenam designata sunt nomina — indulgentia enim antehac fuerat —, dum clementiae dimittimus lineam, inuenit causa quos puniat.
’但既然晴空已自云雾中闪耀,罪行之林也不再混杂不清,当名字已被指定受罚时——因为此前曾有宽容——在我们放开宽恕的尺度时,案件(公正)便找到了它所要惩罚的人。
et inter cetera: loquamur, carissimi fratres, schismatis causas, quia iam non possumus tacere personas. Maximianum fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chorae et Abiron ministrum.
”并且在其他内容中说道:“最亲爱的弟兄们,让我们谈谈分裂的原因吧,因为我们已无法再对这些当事人保持沉默:信仰的对手、真理的通奸者、母亲教会的敌人、大坦、可拉和亚比兰的仆人马克西米安。
haec uerba sunt partis Donati in Maximianistas isto ut audiuimus dictante prolata.
”这些是多纳图斯派针对马克西米安派所说的话,正如我们所听到的,是由这个人起草口述而发表的。
scitis autem qui sunt Dathan, Chore et Abiron.
然而,你们知道谁是大坦、可拉和亚比兰。
ipsi primo schisma fecerunt, quibus poena usitata non suffecit: uiuos aperta terra deuorauit.
他们首先制造了分裂,对他们来说,寻常的惩罚是不够的:裂开的大地生生吞噬了他们。
Dathae, Chorae et Abiron ministrum, uerba ipsius sunt, de pacis gremio sententiae fulmen excussit.
“大坦、可拉和亚比兰的仆人”——这是他自己的话——从和平的怀抱中击落了判决的雷霆。
audite adhuc: et quod adhuc eum, inquit, dehiscens terra non absorbuit, ad maius iudicium superis reseruauit.
再听听:“裂开的大地至今尚未吞噬他,”他说,“那是因为上天将他留给了更大的审判。
raptus enim poenam sui compendio lucrauerat funeris; usuras nunc grauioris colligit faenoris, cum mortuus interest uiuis.
因为如果他被夺走生命,他本可以通过死亡的缩短而逃避惩罚;现在,由于他虽死犹生、置身于活人之中,他正在收取更沉重高利贷的利息。
uerba sunt ipsius Maximianum damnantis uel potius, ut ipse dicit, \'ore ueridico\' fulminantis.
”这些是那个人谴责马克西米安的话,或者更确切地说,正如他自己所说,是“用诚实的口”发出雷霆。
et tamen collecti sunt, aspides uiperae parricidae nec exsufflatur baptismus, quem dedit aspis uipera parricida.
然而,他们却被重新召集了,这些毒蛇、蝮蛇、弑亲者! 而且,由毒蛇、蝮蛇、弑亲者所施予的洗礼,也并未被吹气否定。
audistis, quantus ignis exarserit eloquentiae, quando inuenit faenum quod posset incendere.
你们已经听到,当雄辩找到了可以燃烧的干草时,燃起了何等炽烈的烈火。
frater Emerite, amplexus es fratrem tuum Felicianum tui oris fulmine condemnatum: agnosce fratrem tuum Deuterium tibi etiam genere sociatum.
埃梅里图斯弟兄,你已经拥抱了你那曾被你亲口发出的雷霆所谴责的弟兄菲利基亚努斯;那么,也请承认你那在血缘上也与你相联的弟兄德乌特里乌斯吧。

词汇与语法注释

  1. §10faciat — 关系从句中表示祝愿的独立现在时虚拟语气(“愿……使之成为……”),作为插入语式的祈愿表达,指代先行词 fratre。
  2. ¦25¦licet — 让步连词,后接虚拟语气完成时 texerit 和 uaporauerint,与主句中的 tamen 相关联,构成“即使……然而……”的让步从句。
  3. ¦5¦dimittimus — 由连词 dum(当……之时/在……期间)所引导的直陈时现在时。与主句动词 inuenit 一同表示某种持续性的背景动作。

引用这一段

奥古斯丁, 与埃梅里图斯辩论纪要 §10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa066c.humanitext-lat1:10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。