§6Et cum legeret, Augustinus episcopus dixit: Dicam caritati uestrae et commemorem rem dulcissimam et suauissimam, quam domino adiuuante sumus experti.
而当他正在朗读时,主教奥古斯丁说:“我想向你们的爱德讲述并纪念一件我们在主的帮助下所经历的最甜蜜、最温存的事。
cum ante ipsam collationem inter nos aliqui fratres de hac re colloqueremur, quia pro pace Christi episcopi debent esse aut debent non esse, quod nobis fatendum est, circumspicientes omnes fratres et coepiscopos nostros, non facile nobis occurrebant, qui hoc uellent suscipere et de hac humilitate domino sacrificare.
因为在会议之前,我们之中的一些兄弟在彼此谈论这件事——因为为了基督的和平,主教们应当是[主教],或者应当不是[主教],这是我们必须承认的——当我们环顾所有的兄弟和同僚主教时,并不容易想到有谁愿意承担这一点,并由于这种谦卑而向主献祭。
dicebamus, ut fieri solet, \'ille potest, ille non potest, ille consentit hoc, ille non tolerat\', loquentes pro suspicionibus nostris magis, qui corda illorum uidere minime poteramus.
我们就像平常那样说:‘那个人可以,那个人不行,那个人同意这一点,那个人无法容忍’,我们这些根本无法看透他们内心的人,更多地是根据我们自己的猜疑在说话。
quando autem uentum est ut hoc palam fieret, in concilio uniuersorum tam frequenti paene trecentorum episcoporum sic placuit omnibus, sic exarserunt omnes, ut parati essent episcopatum pro Christi unitate deponere et non perdere, sed deo tutius commendare.
然而,当到了要把这件事公开的时候,在包含几近三百名主教的如此众多的全体大公会议上,竟然让所有人都如此赞同,所有人都如此热烈,以至于他们准备为了基督的合一而放下主教职,并且不是失去它,而是更安全地将其委托给上帝。
duo ibi uix inuenti sunt quibus displiceret, unus annosus senex, qui hoc etiam dicere liberius ausus est;
在那里几乎只发现两个对此感到不满的人:一个是年迈的老人,他甚至敢于更自由地说出这一点;另一个则用沉默的面容表明了自己的意愿。
alter uoluntatem suam tacito uultu significauit. sed posteaquam illum senem liberius hoc dicentem obruit omnium fraterna correptio, illo mutante sententiam uultum etiam ille mutauit.
但在众人的兄弟般规劝压倒了那位自由发言的老人之后,随着那人改变了主意,这一位也改变了面容。
audite ergo, quibus modis etiam ipsa exhortatio facta est propter illum qui ait: qui se humiliat exaltabitur.
因此,请听一听,为了那曾说‘凡自卑的,必升为高’的人,这番劝告本身是以何种方式做出的。
§7Item legit: Quid enim dubitemus redemptori nostro sacrificium istius humilitatis offerre? an uero ille de caelis in membra descendit humana, ut membra eius essemus, et nos, ne ipsa eius membra crudeli diuisione lanientur, de cathedris descendere formidamus? propter nos nihil sufficientius quam christiani fideles et oboedientes sumus; hoc ergo semper simus.
” 他又读道:“因为我们为何要犹豫向我们的救赎主献上这种谦卑的祭物呢? 难道祂从天上降到人的肢体中,是为了让我们成为祂的肢体,而我们却害怕从宝座上走下来,以免祂的肢体本身被残酷的分裂所撕裂吗? 对于我们自己,我们只需做忠信和顺从的基督徒就足够了;因此,愿我们始终如此。
episcopi autem propter christianos populos ordinamur; quod ergo christianis populis ad christianam pacem prodest, hoc de nostro episcopatu faciamus.
而我们被祝圣为主教是为了基督徒会众;因此,凡是对基督徒会众的基督徒和平有益的事,就让我们在我们的主教职分中这样行吧。
Augustinus episcopus dixit: Propter nos hoc debemus esse quod uos.
”主教奥古斯丁说:“对于我们自己,我们应当成为和你们一样的人。
quid debes esse tu cuicumque loquor uestrum? christianus fidelis oboediens.
我正对你们其中任何人说话,你应当是什么? 一个忠信、顺从的基督徒。
hoc tu propter te, hoc et ego propter me.
你为了你自己是这样,我为了我自己也是这样。
ergo, quod tu propter te et ego propter me, semper esse debemus, quod autem sum propter te, sim si tibi prodest, non sim si tibi obest.
因此,你为了你自己、我为了我自己所必须始终是的,我们必须一直是的;而我为了你的缘故所是的,如果对你有益,我就继续是,如果对你有害,我就不再是。
ecce quod dictum est attendite.
看啊,请注意所说的话。
item legit: Si serui utiles sumus, cur domini aeternis lucris pro nostris temporalibus sublimitatibus inuidemus? episcopalis dignitas fructuosior nobis erit, si gregem Christi deposita magis collegerit quam retenta disperserit.
”他又读道:“如果我们是有用的仆人,我们为什么要为了我们暂时的显赫而嫉妒主人的永恒收益呢? 如果我们放下主教尊荣比保留它更能聚集基督的羊群,而不是使其分散,那么它对我们来说将是更有成果的。
cumque recitaret, Augustinus episcopus dixit: Fratres mei, si dominum cogitamus, locus iste altior specula uinitoris est, non fastigium superbientis.
”而当他朗读时,主教奥古斯丁说:“我的弟兄们,如果我们想到主,这个较高的地方是葡萄园看守人的瞭望台,而不是骄傲者的顶峰。
si, cum uolo retinere episcopatum meum, dispergo gregem Christi, quomodo est damnum gregis honor pastoris? item legit: Nam qua fronte in futuro saeculo promissum a Christo sperabimus honorem, si christianam in hoc saeculo noster honor impedit unitatem? haec propterea praelostantiae tuae scribenda curauimus et ut per innotescant omnibus postulamus, ut in adiutorio domini dei nostri, quo admonente ista promittimus et quo adiuuante nos implere posse confidimus, etiam ante collationem, si fieri potest, corda hominum uel infirma uel dura pia caritas aut sanet aut edomet ac sic iam pacificis mentibus non resistamus manifestissimae ueritati et disputationem uel praecedamus concordia uel sequamur.
如果当我想要保留我的主教职分时却分散了基督的羊群,那么羊群的损失又怎能成为牧人的荣耀呢? ”他又读道:“因为如果我们的荣耀在这个世代阻碍了基督徒的合一,我们将来在来世怎能有脸仰望基督所许诺的荣耀呢? 出于这个原因,我们特意将这些事写给您的卓越,并恳求使所有人彻底知晓,以便在我们主上帝的帮助下(因祂的劝诫我们承诺了这些,且因祂的帮助我们确信能够履行这些),如果可能的话,甚至在会议之前,虔诚的爱德要么医治要么降服那些或软弱或刚硬的人心,从而以已经和平的心境,让我们不要抗拒那最显而易见的真理,并且要么以和睦领先于辩论,要么紧随其后。
neque enim desperare debemus, si recolunt esse pacificos beatos, quoniam ipsi filii dei uocabun-. tur, multo dignius et facilius eos uelle, ut pars Donati uniuerso orbi christiano reconcilietur quam uniuersus orbis christianus a parte Donati rebaptizetur, cum praesertim de Maximiani sacrilego e t damnato schismate uenientes, quos etiam terrenarum potestatum iussionibus insectando emendare curarunt, tanta diligentia quaesierunt, ut nec baptismum ab eis datum rescindere auderent et quosdam eorum damnatos sine ulla honoris diminutione susciperent, quosdam uero in illius discissionis societate impollutos esse censerent.
因为我们不应当绝望,如果他们想起使人和睦的人是有福的,因为他们必称为上帝的儿子,那么他们会比让整个基督世界被多纳图斯派重新受洗,更配得且更轻易地愿意让多纳图斯派与整个基督世界和解,尤其是因为,对于那些来自马克西米安那神圣冒犯且被谴责的分裂派的人,他们甚至曾设法通过世俗权力的命令来迫害并纠正他们,并以如此大的热忱寻找他们,以至于甚至不敢废除由他们施予的洗礼,并且接纳了他们之中某些被谴责的人而未做任何职分上的削减,而对于另一些人,则认为他们在那场分裂的交往中是未受污染的。
quorum inter se concordiae non inuidemus, sed eos oportet aduertere, quam pie ramum a se fractum tanto studio radix catholica inquirit, si ramus ipse similiter a se paruum fragmen incisum sic colligere laborauit.
我们并不嫉妒他们彼此之间的和睦;但是,如果枝条自己都同样努力去收集从它身上砍下的碎片,那么他们就应当注意到,公教的根基是以何等虔诚和如此巨大的热忱在寻找那从自己身上折断的枝条。
et alia manu: optamus te, fili, in domino bene ualere.
”另一手迹:“我儿,祝你在主内安好。 ”