§4Cumque reticeret, Augustinus episcopus ecclesiae catholicae dixit: Si ergo sub ueritate tacuisti, non sine causa uenisti, nisi quia istos decipere uoluisti.
当他保持沉默时,公教会的主教奥古斯丁说:“因此,你若在真理面前保持了沉默,那么你绝非无故而来,除非是因为你想欺骗这些人。
cumque diu reticeret, Augustinus episcopus ecclesiae catholicae dixit: Uidetis, fratres, diu tacentem; moneo ut optetis resipiscentem, obsecro ne sequamini pereuntem.
”当他长久保持沉默时,公教会的主教奥古斯丁说:“弟兄们,你们看到他长久沉默了;我劝你们期盼他能悔悟,我哀求你们不要跟随那正在灭亡的人。
uerumtamen quoniam gesta collationis nostrae commemorauit, ubi apparere posse dixit, utrum ueritate sit uictus an potestate oppressus, multa sunt quidem ubi superfluis et moratoriis proseeutionibus gesta cumularunt, nihil aliud magnis uiribus agentes, nisi ut nihil ageretur; sed domino praesidente et causam suam agente uentum est quo noluerunt.
然而,既然他提到了我们会议的记录,并在其中说可以看出他是被真理击败还是被权力压制,那么在很多地方,他们确实用多余且拖延时间的发言堆砌了记录,竭尽全力不外乎是为了让事情毫无进展;但是在主亲自主持并维护祂自己的诉讼下,事态还是发展到了他们所不愿见到的地步。
dicta causa atque definita est.
诉讼已被陈述并做出了判决。
sed si omnia gesta uobis legere uelimus, quamquam praesentibus uobis fratrem et coepiscopum meum Deuterium obstringo, ut, quemadmodum fit apud Carthaginem, apud Tagastem, apud Constantinam, apud Hipponem, apud omnes diligentes ecclesias, sic etiam deinceps facere non pigrescat, ut annis omnibus per ieiuniorum dies, id est quadragesima ante pascha, quando uobis maxime ieiunantibus plus uacat audire, eadem gesta collationis per annos singulos uniuersa a capite in finem recitentur ex ordine, tamen, ut dicere coeperam, quia non omnia uobis modo legere possumus, dignamini prius audire ante collationem quas litteras dederimus ad cognitorem, ubi promisimus uel quemadmodum suscipi uellemus si uicti fuissemus, uel quemadmodum eos susciperemus si uinceremus, ut uideretur non in contentione, sed in humilitate esse uictoria.
但是,如果我们想把全部记录读给你们听——虽然在你们面前,我约束我的兄弟兼同僚主教德乌特留斯,使他不要懒于效法迦太基、塔加斯特、康斯坦丁娜、希波以及所有热心教会的做法,此后也同样行事,以便在每年禁食的日子里,即复活节前的四旬期,当你们特别在禁食而有更多闲暇听道时,这同一会议的记录能每年从头到尾按顺序完整地被朗读一遍——然而,正如我刚才开始说的,因为我们现在无法向你们朗读所有内容,所以请你们先俯听我们在会议前写给裁判官的信,信中我们承诺了,如果我们战败了我们希望如何被接纳,或者如果我们获胜了,我们又将如何接纳他们,从而使人们看出胜利不在于争竞,而在于谦卑。
§5Alypius episcopus ecclesiae catholicae epistulam recitauit: Honorabili ac dilectissimo filio, uiro clarissimo et spectabili, tribuno et notario Marcellino Aurelius, Siluanus et uniuersi episcopi catholici.
” 公教会的主教阿利皮乌斯朗读了书信:“致我们可敬且最亲爱的儿子、最显赫且令人敬仰的人、护民官兼速记官马尔塞利努斯,奥勒留、西尔瓦努斯以及全体公教主教(问安)。
Edicto spectabilitatis tuae, quo nostrae collationis tranquillitati quietique seruandae et ueritati manifestandae ac muniendae consultum est, in omnibus nos consentire, sicut admonere dignatus es, per has litteras intimamus.
正如您屈尊劝告我们的那样,我们通过这封信告知,我们完全赞同您那旨在维护我们会议的安宁与平静、以及彰显和捍卫真理的显赫法令。
illo etiam ueritate confisi nos uinculo condicionis obstringimus, ut, si nobis hi cum quibus agimus demonstrare potuerint, cum secundum dei promissa populi christiani usque quaque crescendo iam magnam partem orbis implessent et in ceteram dilatarentur implendam, subito ecclesiam Christi nescio quorum quos isti accusant peccatorum perisse contagione et in sola parte Donati remansisse, si hoc, ut dictum est, demonstrare potuerint, nullos apud eos honores episcopatus requiremus, sed eorum sequemur pro sola salute consilium, quibus tanti gratiam beneficii pro cognita ueritate debebimus.
同时,因确信真理,我们也受这一条件之约束:如果与我们交涉的这些人能够向我们证明,当基督徒诸族根据上帝的应许在各地增长、已填满了世界的很大一部分并正向其余待填满的部分扩张时,基督的教会竟因这些人所指控的某些不知名者的罪恶传染而突然灭亡,并仅存留在多纳图斯派之中——如果他们真能证明这如前所述的事,我们绝不在他们那里寻求任何主教的荣耀,而将仅为救恩而遵循他们的建议,因为真理得以昭示,我们将对他们欠下如此巨大恩惠的感激之情。
si autem nos potius ualuerimus ostendere ecclesiam Christi omnium non solum Africanarum, sed etiam transmarinarum prouinciarum, multarum gentium spatia feracissima populorum copia iam tenentem et sicut scriptum est toto mundo fructificantem atque crescentem, nullorum hominum sibi commixtorum peccatis perire potuisse, si denique ipsorum, quos tunc accusare uoluerunt potius quam conuincere ualuerunt, quaestionem definitam, quamuis non in eis ecclesia consistat, et Caecilianum innocentem, illos autem uiolentos et calumniosos esse iudicatos ab eo imperatore, ad cuius examen cuius examen crirainationes suas ultro accusando miserunt, postremo si, quidquid de peccatis quorumlibet hominum dixerint, uel humanis documentis uel diuinis probauerimus aut eorum innocentiam falsis criminibus appetitam aut Christi ecclesiam, cuius communioni cohaeremus, nullis eorum delictis esse destructam, sic eius nobiscum teneant unitatem, ut non solum uiam salutis inueniant, sed nec honorem episcopatus amittant.
但是,如果相反,我们能够证明基督的教会——它不仅占有非洲的所有省份,而且也占领了海外省份以及许多民族极肥沃的土地,拥有极其丰富的人口,并正如经上所记,在全世界结出果实并增长——绝不可能因与之混杂的任何人的罪恶而灭亡;如果最后,[我们能证明]那几个当时他们宁愿控告而未能证实其有罪之人的问题已经判定(尽管教会并不存在于他们之中),且凯基利阿努斯是清白的,而他们则被判定为强暴和诬告,且做出这一判决的正是那位皇帝——他们曾为了控告而自愿将自己的指控呈递给他的审判——;最后,如果对于他们所说的任何人的罪恶,我们通过属人的或属神的证据证明了,要么是他们的清白受到了虚假控告的攻击,要么是我们与之保持共融的基督教会并未因他们的任何过失而被摧毁;愿他们与我们共同保持它的合一,以便他们不仅能找到救恩之路,而且也不失去主教的荣耀。
neque enim in eis diuinae sacramenta ueritatis, sed commenta humani detestamur erroris, quibus sublatis fraternum pectus complectemur christiana nobis caritate coniunctum, quod nunc dolemus dissensione diabolica separatum.
因为我们憎恶的并不是他们身上那神圣真理的圣事,而是人类错误的虚构,一旦这些被清除,我们便将拥抱那在基督徒爱德中与我们联合的弟兄之心,而如今我们正为这颗心因魔鬼的分裂而隔绝感到痛心。
poterit quippe unusquisque nostrum honoris sibi socio copulato uicissim sedere eminentius, sicut peregrino episcopo iuxta considente collega.
因为确实,我们每一个人在使自己的荣耀同伴与自己联合后,将能够轮流坐在更显赫的席位上,就像一位同僚坐在外来主教身旁一样。
hoc cum alternis basilicis utrimque conceditur utroque alterum cum honore mutuo praeueniente, quia, ubi praeceptio caritatis dilatauerit corda, possessio pacis non fit angusta, ut uno eorum defuncto deinceps iam singulis singuli pristino more succedant.
当双方在轮流使用的圣堂中互相允许这一点时,每一方都以相互的敬意礼让对方,因为在爱德的诫命扩张了心灵的地方,和平的占有就不会变得狭窄,以便在他们中的一人去世后,此后单人主教便可按照古老的习惯继承单人主教。
nec nouum aliquid fiet; nam hoc ex ipsius separationis exordio in eis, qui damnato nefariae dissensionis errore unitatis dulcedinem uel sero sapuerunt, catholica dilectio custodiuit.
而且这也非创制新事;因为公教的爱德自那分裂之初,就在那些谴责了邪恶分裂之谬误、并虽迟但终尝到了合一甘甜的人们身上,一直守护着这一做法。
aut si forte populi christiani singulis delectantur episcopis et duorum consortium inusitata rerum facie tolerare non possunt, utrique de medio discedamus et ecclesiis singulis damnata schismatis causa in unitate pacifica constitutis ab episcopis singulis in ecclesiis singulis annuentibus unitati factae per loca necessaria singuli constituantur episcopi.
或者,如果偶然基督徒民众更喜欢单一的主教,且因这种不寻常的局面而不能容忍二人的共治,让我们双方都退出,并在谴责了分裂的根由、使各个教会建立在和平的合一之中后,由赞同已达致之合一的单人主教们,在必要的各处,为各个教会设立单人主教。 ”