Humanitext Reader

奥古斯丁 · 与埃梅里图斯辩论纪要 §2-3

要求埃梅里图斯发言与追问其来意

第 2 段,共 7 段 · 拉丁语

内容简介

奥古斯丁为了不让多纳图斯派主教埃梅里图斯的意外到来白白浪费,促使他在公教信众面前进行辩论。埃梅里图斯企图以迦太基会议的记录为由进行规避,而奥古斯丁则严厉追问其到来的真正意图。

§2Sed ad hunc articulum causa perducta est, ut, quoniam uenit et quantum cognouimus sponte uenit, non sit huic ecclesiae infructuosus eius aduentus.
然而,事态已被引导至这一阶段,以至于既然他来了,且据我们所知是自愿来的,他的到来对本教会而言就不会是徒劳无功的。
aut enim, quod magis optamus et cupimus, etiam de illius salute uobiscum in catholica pace gaudebimus, aut si, quod abominamur et detestamur, ipse in illa pertinacia perdurauerit, debetis uos eius praesentia melius nosse, quid intersit inter catholicam pacem et haereticam dissensionem.
因为,要么——这也是我们更希望和切望的——我们将在公教的和平中与你们一同因他的得救而喜乐,要么——这是我们所憎恶和唾弃的—— 他自己若仍坚持那固执,你们也应当因他的临在而更清楚地知道,公教的和平与异端的分裂之间有什么区别。
partis enim Donati episcopus est, sed Donatistis huius ciuitatis ordinatus; quos Donatistas in nomine Christi in gremium catholicum iam magna ex parte suscepimus, ita ut paene omnes communioni catholicae sociatos esse gaudeamus.
因为他是多纳图斯派的主教,但却是为这座城市的多纳图斯派信徒而祝圣的;在基督的名内,我们已经将大部分的这些多纳图斯派信徒接纳进公教的怀抱中,以至于我们为几乎所有人都在公教的共融中联合起来而感到高兴。
sed quoniam et qui iam communicarunt non quidem uniuersi, sed quidam uidentur de ipsa, ut paulo ante dixi, catholica ueritate dubitare, quidam uero non saltem dubitant, sed adhuc corde positi in parte Donati praesentiam nobis exhibent corporalem, siue uiri siue feminae carne intus, spiritu foris, bonum esse aestimamus episcopum ipsorum interrogare, ut, si habet aliquid quod pro ipsa parte adhuc dicat, post factam apud Carthaginem omnibus notam collationem si habet aliquid quod adhuc dicat, dicat sine praeiudicio partis Donati, quod tamen prodesse existimet nobis, in quorum ciuitate pro uestra in Christo salute se existimat ordinatum, et nos respondebimus sine praeiudicio catholicae, quoniam modo nullas partes defensionis imposuit, quod tamen, sicut existimamus et uolumus, prodesse uobis possit praesentibus contra praesentem, ut, si seductus est, non seducat, si autem nos seducebamus, ipso praesente, qui foris fortasse multa iactitat, arguamur refellamur conuincamur doceamur.
但是,由于即使是那些已经共融的人,虽说并非全部,但某些人似乎(正如我刚才所说)对这公教的真理本身有所怀疑,而另一些人确实不至于怀疑,但在心中仍处于多纳图斯派,仅对我们显露出身体上的临在(无论是男是女,肉体在内,灵魂在外),因此我们认为质询他们的主教是件好事,以便如果他对于那分派还有什么可说的话——在迦太基举行了众所周知的会议之后,如果他还有什么可说的话——他可以在不损害多纳图斯派利益的情况下说出来,但这应是他认为对我们有益的话(在我们的城市中,他认为自己是为了你们在基督内的得救而被祝圣的);而我们也将解答,且不损害公教会的利益,因为如今他的党派并没有交给他任何辩护的任务,但这(正如我们所认为和期望的)仍然能对在场的你们对抗在场的他时有所裨益。 如此,他若受了迷惑,就不再迷惑他人;我们若在欺骗人,那么在他这位或许在外面大肆吹嘘的当事人面前,我们将受到指责、驳斥、宣判和教导。
hoc propterea dixi, ne ideo loqui nolit, quia potest dicere: nullas mihi modo pars mea partes defensionis imposuit.
我之所以说这话,是为了防止他因可以说“我的党派如今没有交给我任何辩护的任务”而拒绝说话。
\' non enim post ipsam collationem non loquebatur aut post illam collationem non ad istam ciuitatem uenit aut de ista prouincia aliquando discessit aut credimus eum omnino post illam collationem nulli homini uerbum pro parte Donati fecisse.
因为并非在会议之后他就不再说话,或者在会议之后他没有来到这座城市,或者曾在某个时候离开了这个行省,也非我们相信他在那次会议之后完全没有为多纳图斯派对任何人说过一句话。
noui quae nobis dicebantur — uos alloquor qui ex ipsa uenistis —, noui quid dicebatur uobis, nos cognitoris emisse sententiam.
我知道过去对我们说了些什么——我正对你们这些从那分派中走出来的人说话——,我知道过去对你们说了些什么,即我们收买了裁判官的判决。
noui dictum esse uobis, quod ille fuerit communionis nostrae et propterea istos loqui omnia quae uellent minime permisit et eos potestate potius oppressit quam probitate quod loquebantur non accepit.
我知道过去有人对你们说,那个人是属于我们共融的,因此他完全不允许他们(多纳图斯派)说出所有他们想说的话,并且他是用权力压制了他们,而不是由于诚实而拒不接受他们所说的话。
ista omnia iactata sunt post collationem siue ab ipso siue ab hominibus communionis illius.
所有这些话,无论是由他本人还是由他那共融派别的人,都在会议之后被大肆宣扬。
quid interest a quo uos perturbemini, quos uolumus in catholica pace esse tranquillos? si absens esset, dicerem de illo uobis: qui autem conturbat uos, portabit iudicium, quicumque est ille.
既然我们希望你们在公教的和平中安宁,那么你们因谁而受到扰乱,又有什么关系呢? 如果他不在场,我会对你们这样说他:“但那扰乱你们的,无论他是谁,都将担当判决。
haec enim quae dixi beati Pauli uerba sunt aduersus absentes, a quibus simplices turbabantur.
”因为我所说的这些,是福者保禄针对那些不在场、却扰乱了纯朴信徒的人所说的话。
nunc autem praesens est: modo nobis dignetur dicere quare uenerit.
但如今他在场:就让他现在屈尊告诉我们,他为何而来。
§3Frater Emerite, praesens es.
埃梅里图斯兄弟,你在这里。
collationi (no)biscum interfuisti.
你参与了与我们的会议。
si uictus es, quare uenisti? si autem te uictum esse non putas, loquere unde tibi uictor esse uidearis.
如果你被击败了,你为何而来? 但如果你不认为自己被击败了,请说明因何你自以为是胜者。
tunc enim uictus es, si ueritate uictus es.
因为,你若被真理击败,那才是真正的被击败。
si autem uideris uictus potestate et uicisti ueritate, non est hic potestas qua uictus uideris; audiant ciues tui unde te uictorem praesumis esse.
但你若看起来是被权力击败,而在真理上获胜,那么这里并没有使你看起来被击败的权力;让你的同胞市民们听听,你凭什么自以为是胜者。
at si nosti aduersus te uictricem fuisse ueritatem, quid adhuc respuis unitatem? Emeritus episcopus partis Donati dixit: Gesta indicant si uictus sum aut uici, si ueritate uictus sum aut potestate oppressus sum.
然而,你若知道真理已战胜了你,为何至今仍拒绝合一? 多纳图斯派的主教埃梅里图斯说:“记录会表明我是否被击败或获胜,我是被真理击败还是被权力压制。
Augustinus episcopus ecclesiae catholicae dixit: Quare ergo uenisti? Emeritus episcopus partis Donati dixit: Ut hoc dicerem quod requiris.
” 公教会的主教奥古斯丁说: ¦10“那么你为何而来? ” 多纳图斯派的主教埃梅里图斯说:“为了说出你所要求的这件事。
Augustinus episcopus ecclesiae catholicae dixit: Requiro quare ueneris.
” 公教会的主教奥古斯丁说:“我要求的是你为何而来。
hoc non quaererem, si non uenisses.
如果你没有来,我就不会问这个。
Emeritus episcopus partis Donati dixit notario qui excipiebat: Fac.
” 多纳图斯派的主教埃梅里图斯对记录的速记员说:“动笔(记录)吧。 ”

词汇与语法注释

  1. p.183sine praeiudicio partis Donati — 意为“在不损害多纳图斯派利益的情况下”。`sine praeiudicio` 结合属格是源自法律领域的惯用表达,表示此处的言论或行为不会对该派别未来的合法权利、官方立场造成不利的预判(praeiudicium)或法律限制。奥古斯丁使用这一表达,是为了防止埃梅里图斯以“未获得官方授权进行辩护”为借口而拒绝发言。
  2. p.183carne intus, spiritu foris — 意为“肉体在内,灵魂在外”。名词 `caro`(肉体)和 `spiritus`(灵魂)在此充当关系或方面夺格(ablative of respect),分别修饰副词 `intus`(在内)和 `foris`(在外),生动地描绘了那些身体虽在公教会内、但内心仍留在多纳图斯派的信徒的不彻底状态。
  3. p.183hoc propterea dixi, ne ideo loqui nolit, quia — 意为“我之所以说这话,是为了防止他因……而拒绝说话”。主句中的 `propterea` 引导了由 `ne`(以免/为了不)引入的否定目的从句,而在该从句内部,又嵌套了由副词与连词配对 `ideo ... quia`(因为……所以)引起的原因说明。这种多重嵌套结构需要读者理清主句意图与从句内部因果关系的逻辑关联。

引用这一段

奥古斯丁, 与埃梅里图斯辩论纪要 §2-3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa066c.humanitext-lat1:2-3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。