§11Quotienscumque, fratres mei, causam istam Maximianistarum, quam sicut potui uobis exposui, eis cum in collatione ageremus obiecimus, plus inde tacuit quam modo in omnibus tacet.
我的弟兄们,每当我们把这桩我曾尽力向你们解释过的马克西米安派的案子,在我们与他们进行会谈时,当面抛给他们,他对此保持的沉默,比他现在在所有事情上保持的沉默还要深。
non se occultent tergiuersatoria non defensione sed fuga.
让他们不要用这种不是辩护而是逃跑的推诿手段来隐藏自己。
dicunt enim, quod dilationem illis dederint et intra dilationem illos susceperint.
因为他们说,他们给那些人留了宽限期,并在宽限期内接纳了他们。
hoc falsum est;
这是虚假的。
duodecim cum Maximiano damnati sunt, ceteri autem non aderant ordinationi eius, quando ei manus imposita est.
有十二个人与马克西米安一起被定罪,而其余的人,在向他按手时,并没有出席他的叙订礼。
illis dilationem dederunt; nam uerba ipsius ista sunt: nec solum hunc, inquit, sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: (uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est.
他们是给那些人留了宽限期;因为他自己的话是这样的:他说,“不仅他自己罪行的公正惩罚定了他(马克西米安)的罪,”他还说,“圣物亵渎的锁链也将极多的人拖入罪行的共谋,关于他们有经上写着:〈毒蛇的毒液在他们的嘴唇之下,他们的口满了咒骂和苦毒。
ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem.
他们的脚流血飞快。
contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt.
在他们的道路上有毁灭和不幸,和平的道路他们未曾知道。
non est timor dei ante oculos eorum\'.
在他们的眼中没有对上帝的畏惧。
nollemus quidem tamquam proprii corporis secare iuncturam.
〉我们确实不想像切除我们自己身体的关节那样。
sed quoniam tabescentis uulneris putredo pestifera plus habet in abscisione solaminis quam in remissione medicaminis, inuenta est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irreperet uirus, ut compendioso dolore natum decidat uulnus.
但由于逐渐腐烂的伤口的有害腐烂,在切除中所带来的安慰多于药剂的缓解,因此找到了更健康的办法,免得有害的毒液蔓延到所有的肢体,使这因一时的痛苦而生出的伤口脱落。
famosi ergo criminis reos esse nominat duodecim, inter quos et Felicianum et Praetextatum, sed nomina omnium mihi non occurrunt; et sic infert: qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia sordidarunt, sed et clericos aliquando ecclesiae Carthaginis, qui, dum facinori intersunt, illicito incestui praebuerunt lenocinium, dei praesidentis arbitrio uniuersalis concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite.
”因此,他指名了十二个犯有恶名昭彰罪行的人,其中也包括菲利基亚努斯和普赖特克斯塔图斯,但我现在记不起所有人的名字了;他接着说:“但你们要知道,那些因灭亡的致命行径而用积聚的污秽弄脏了肮脏器皿的人,以及曾经是迦太基教会的圣职人员,他们在参与恶行期间为非法的乱伦提供了便利,他们已被主持之神的裁决,通过普世公会议诚实无误的口定罪。
eos autem, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem ecclesiam redire permisimus.
而那些没有被亵渎的嫩枝幼苗污染的人,也就是那些以信仰的虔敬羞耻从马克西米安的头上缩回自己双手的人,我们允许他们回到母亲教会。
uolebant pumicare faciem suam, quia sacrilegis ignoscebant et aperte schismaticis uiam redeundi concedebant.
”他们想要粉饰自己的脸面,因为他们宽恕了亵渎圣物的人,并公开放行让分裂分子返回。
quid est hoc, rogo.
我问,这是怎么回事?
modo mihi dignetur exponere, quomodo eos sacrilegi surculi non polluere plantaria.
现在请他降尊向我解释一下,那些亵渎的嫩枝幼苗怎么就未曾污染他们。
quare illis dilationem das, si nullam partem in Maximiani schismate habere potuerunt? si autem socii sunt factionis, quamuis non fuerint praesentes ordinationi, quomodo illos non inquinat Maximianus, et totum orbem terrarum semel absens damnatus, tertio praesens absolutus inquinat Caecilianus? non inquinat Afer Afros, uiuus uiuos, notus notos, particeps socios, et Caecilianus inquinat transmarinos, inquinat longe positos, (inquinat ignotos,) inquinat nondum natos? tecum sedit a te damnatus, et non te inquinauit Felicianus? ego illum non uidi, tu illum nosti;
如果他们无法在马克西米安的分裂中占有任何份额,你为什么要给他们宽限期? 但如果他们是该派系的同伙,即便他们未曾出席叙订礼,为什么马克西米安没有污染他们,而曾经在缺席时被定罪一次、在场时三次被宣告无罪的凯基利安,却污染了整个世界? 难道非洲人没有污染非洲人,活人没有污染活人,熟人没有污染熟人,同谋没有污染同伙,而凯基利安却污染了海外之人,污染了远方之人,污染了陌生之人,污染了尚未出生之人? 那个被你定罪的人与你坐在一起,菲利基亚努斯没有污染你吗?
ego illum innocentem credo, tu istum nocentem damnasti.
我没有见过他,你认识他;我相信他是无辜的,而你却定了他有罪。
aut si fateris innocentis te fuisse receptorem, fateris te innocentis fuisse damnatorem.
或者,如果你承认你接纳了一个无辜的人,你就是承认你是一个无辜之人的定罪者。
§12Et tamen, fratres mei, non inuidemus concordiae eorum.
然而,我的弟兄们,我们并不嫉妒他们的和睦。
inter se suscitata odia diabolica finierunt, quomodo putant, in pacem redierunt.
他们结束了在彼此之间燃起的魔鬼般的仇恨,正如他们所认为的,回到了和平之中。
sed hoc dico: si ramus fractus quaesiuit paruum a se fractum, qua diligentia debet arbor ipsa quaerere ramum ex se fractum? ideo sudamus, ideo laboramus, ideo inter eorum arma et cruentas furias circumcellionum periclitati sumus et adhuc reliquias eorum qualicumque donata a deo patientia toleramus, dum arbor quaerit ramum, dum grex ex ouili Christi ouem perditam quaerit.
但我这样说:如果一根折断的树枝去寻找从它自身折断的小树枝,那么树木本身应当以何等的勤勉去寻找从它自身折断的树枝呢? 因此我们流汗,因此我们劳苦,因此我们在他们的武器和环行派血腥的狂暴中身处险境,并且至今我们仍以天主所赐的任何忍耐来容忍他们的残余,因为树木在寻找它的树枝,因为羊群在从基督的羊圈中寻找失去的羊。
si pastoralibus uisceribus praediti sumus, per saepes et spinas nos coartare debemus. membris.
如果我们具有牧人的心肠,我们就应当强行通过篱笆和荆棘。
laceratis ouem quaeramus et pastori principique omnium cum laetitia reportemus.
让我们用受创的肢体去寻找那只羊,并以喜悦的心情将它送还给牧者和众人的元首。
multa diximus etiam fatigati, et tamen frater noster, propter quem ista dicimus uobis et cui pariter dicimus et pro quo tanta agimus, adhuc pertinax sistit.
我们即使疲惫不堪,也说了许多话,然而,我们为了他而向你们说这些话、同时也是向他本人说这些话、并为之付出如此多努力的我们的那位弟兄,至今仍固执己见。
constantem se putat fortitudo crudelis.
残忍的力量自以为坚强。
non adhuc de uana et falsa fortitudine glorietur.
让他不要再为虚假和空洞的力量自夸了。
audiat apostolum dicentem: uirtus in infirmitate perficitur.
让他听听使徒说:“能力是在软弱中显得完全。
oremus pro illo.
”让我们为他祈祷。
unde scimus quid uelit deus? multae cogitationes, sicut scriptum est, in corde uiri;
我们从哪里能知道上帝意愿什么?
consilium autem domini manet in aeternum.
正如经上所记:“人心中有许多计划,但耶和华的筹算永远立定。
§retractationes## AVGVSTINI RETRACTITIONUM LIB. II CAP. LXXVII (LI)
(PAG. 187, 16 ED. KNOELL). GESTA CUM EMERITO DONATISTA, LIBER UNUS.
Aliquanto post conlationem, quam cum hereticis Donatistis habuimus, orta est nobis necessitas pergendi in Mauritaniam Caesariensem.
” 奥古斯丁《再考录》第二卷第七十七(五十一)章(第187页第16行,克内尔版)《与多纳图斯派埃梅里图斯会谈纪要》一卷在我们与异端多纳图斯派进行会谈后不久,我们遇到了前往毛里塔尼亚·凯萨里恩斯的必要。
ibi apud ipsam Caesaream Emeritum, Donatistarum episcopum, uidimus, unum scilicet eorum septem, quos pro suae causae.
在那里,在凯萨里亚城,我们见到了多纳图斯派的司教埃梅里图斯,即他们为捍卫自己的主张而选出的七位代表之一,也是在这一主张中付出最多劳苦的人。
defensione delegerant, et qui in eadem causa maxime laborauerat. quae cum illo egerimus praesentibus episcopis eiusdem prouinciae et plebe Caesariensis ecclesiae, in qua ciuitate et ciuis et memoratorum hereticorum episcopus fuit, ecclesiastica gesta testantur, quae in meis habentur opusculis.
在同省司教和凯萨里亚教会平信徒的见证下,我们在该城(他是该城的公民,也是上述异端的司教)与他所进行的事情,教会记录作了见证,这些记录收录在我的小著作集中。
ubi non inueniens, quid responderet, totum sermonem meum, quem de solis Maximianistis in auribus eius et omnium, qui aderant, explicaui, tamquam mutus audiuit,
Hic liber uel haec gesta sic incipiunt: Gloriosissimo Honorio Augusto XII et Constantio iterum VV. CC. consulibus XI Kalendas Octobris Caesarea in ecclesia maiore.
在那里,他找不到什么可以回答的,在众人和他的耳中,我完全只针对马克西米安派展开的演说,他仿佛哑巴一样听着。 此书或此纪要这样开始:“在最光荣的霍诺里乌斯·奥古斯丁第十二次和康斯坦提乌斯再次担任最显赫的执政官之年,十月卡レンズ前十一日,在凯萨里亚的大教会中。 ”