← アウグスティヌス

忍耐について

§7-8

精神の内の忍耐と肉体の忍耐の二態

正義のために肉体の苦難を耐えることは将来の不朽をもたらすと論じ、肉体が無傷なまま精神が誘惑を堪え忍ぶ「精神の内の忍耐」と、迫害下で肉体そのものが苦難を被る「肉体の忍耐」の二つの様態を、聖書の記述を通じて解説する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§7

​Quamquam et ipsi corpori tunc prouidentius consulatur, si temporalis salus eius pro iustitia contemnatur et poena uel mors eius patientissime pro iustitia sufferatur. de corporis quippe redemptione, quae in fine futura est, loquitur apostolus, ubi ait: et ipsi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem expectantes redemptionem corporis nostri. deinde subiunxit: spe enim salui facti sumus; spes autem, quae uidetur, non est spes. quod enim uidet quis, quid et sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. Cum ergo torquent aliqua mala, sed non extorquent opera mala, non solum anima per patientiam possidetur, uerum etiam, cum per patientiam corpus ipsum ad tempus affligitur uel amittitur, in aeternam stabilitatem salutemque resumitur, et ei per dolorem et mortem inuiolabilis sanitas et felix inmortalitas comparatur. unde dominus Iesus ad patientiam exhortans martyres suos etiam ipsius corporis integritatem futuram sine cuiusquam, non dicam, membri, sed capilli amissione promisit. amen dico uobis, inquit, capillus capitis uestri non peribit, ut quoniam nemo umquam, sicut apostolus dicit, carnem suam odio habuit, magis homo fidelis per patientiam quam per inpatientiam pro stratu suae carnis1 inuigilet et futurae incorruptionis inaestimabili lucro quantalibet eius praesentia damna conpenset.

もっとも、その肉体自体に対しても、もしその一時的な救済が正義のために軽んじられ、その苦痛や死が正義のために極めて忍耐強く耐え忍ばれるなら、その時、より思慮深く配慮されることになるのであるが。実際、使徒は、終末に起こるはずの肉体の贖いについて語っているのである。そこで彼はこう言っている。「そして私たち自身も、子としての身分を待ち望みつつ、私たちの肉体の贖いを待ち望んで、自分自身の内でうめいている。」続いて彼はこう付け加えた。「なぜなら、私たちは希望によって救われたからである。しかし、目に見える希望は希望ではない。人が見ているものを、なぜなお望むであろうか。しかし、もし私たちが見ていないものを望むなら、私たちは忍耐をもってそれを待ち望むのである。」 それゆえ、何らかの悪が拷問しても、悪しき行いを強要しないとき、忍耐によって魂が獲得されるだけでなく、忍耐によって肉体自体が一時的に苦しめられ、あるいは失われるときにも、肉体は永遠の堅固さと救いへと取り戻され、苦痛と死を通じて、侵されることのない健康と幸福な不死が肉体のために獲得されるのである。それゆえ主イエスは、ご自分の殉教者たちに忍耐を勧め、いかなる肢体の、とは言わないまでも、髪の毛一筋の喪失もなしに、肉体そのものが将来完全なものとなることを約束された。「あなたがたに真実を言う、あなたがたの頭の髪の毛一筋さえも滅びることはない」と。これは、使徒が言うように、いかなる人もかつて自分の肉体を憎んだことはないのだから、信仰深い人が、不忍耐によってではなく忍耐によって、自らの肉体の状態のために気を配り、将来の不朽という計り知れない利益によって、現在のそのいかなる損失をも償うためである。

§8

​Quamuis autem patientia uirtus sit animi, partim tamen ea utitur animus in se ipso, partim uero in corpore suo. in se ipso utitur patientia, quando inlaeso et intacto corpore aliquid, quod non expediat uel non deceat, facere aut dicere quibuslibet aduersitatibus aut foeditatibus rerum seu uerborum stimulis incitatur et patienter mala omnia tolerat, ne ipse mali aliquid opere uel ore committat. Per hanc patientiam sustinemus, etiam cum corpore sani sumus, quod inter huius saeculi scandala beatitudo nostra differtur. unde dictum est, quod paulo ante commemoraui: ei quod non uidemus speramus,2 per patientiam expectamus. hac patientia sanctus Dauid conuiciantis obprobria tolerauit et, cum facile posset ulcisci, non solum non fecit, uerum etiam alium pro se dolentem commotumque conpescuit et potestatem regiam magis adhibuit prohibendo quam exercendo uindictam. neque tunc eius corpus aliquo morbo affligebatur aut uulnere, sed humilitatis tempus agnoscebatur ac ferebatur uoluntas dei, propter quam patientissimo animo amaritudo contumeliae bibebatur. hanc patientiam dominus docuit, quando commotis zizaniorum permixtione semis3 et uolentibus ea colligere dixit respondisse patrem familias: sinite utraque crescere usque ad messem. oportet enim patienter ferri, quod festinanter non oportet auferri. huius et ipse patientiae praebuit et demonstrauit exemplum, quando ante passionem corporis sui diabolum ludam,4 priusquam ostenderet traditorem, pertulit furem et ante experimentum uinculorum et crucis et mortis labiis eius dolosis non negauit osculum pacis. haec omnia et si qua alia sunt, quae commemorare longum est, ad eum patientiae modum pertinent, quo animus non sua peccata, sed quaecumque extrinsecus mala patienter sustinet in se ipso suo prorsus corpore inlaeso. Alius est autem patientiae modus, quo idem ipse animus quaecumque molesta et grauia in sui corporis passionibus perfert non sicut stulti uel maligni homines propter adipiscenda uana uel scelera perpetranda, sed, sicut a domino definitum est, propter iustitiam. utroque modo sancti martyres certauerunt — nam et inpiorum obprobriis saturati sunt, ubi animus corpore intacto quasdam ueluti plagas suas integer sustinet, et in corporibus uincti sunt, inclusi sunt, fame ac siti affecti sunt, torti sunt, secti sunt, dilaniati sunt, incensi sunt, trucidati sunt — et pietate inmobili subdiderunt deo mentem, cum paterentur in carne quidquid exquirenti crudelitati uenit in mentem.

ところで、忍耐は精神の徳であるが、精神はそれを、ある時は自分自身において用い、ある時は自らの肉体において用いる。精神が自分自身において忍耐を用いるのは、肉体が傷つけられず損なわれないままで、いかなる逆境、あるいは事物の醜悪さや言葉の刺激によって、有益でないことやふさわしくないことを行ったり言ったりするよう促されるときであり、その際、精神は自らが行いや言葉によって何か悪を犯すことのないように、すべての悪を忍耐強く耐え忍ぶのである。 この忍耐によって、私たちは、肉体が健康であっても、この世のつまずきの中で私たちの幸福が引き延ばされていることを耐え忍ぶのである。それゆえ、私が少し前に言及したあの言葉が言われている。「私たちは、見えないものを望み、忍耐をもって待ち望む。」この忍耐によって、聖ダビデは罵る者の非難を耐え忍び、容易に復讐できたにもかかわらず、そうしなかったばかりか、自分のために心を痛めて憤慨している別の者を制止し、復讐を実行することにおいてよりも、それを禁じることにおいて王の権力をより多く用いたのである。その時、彼の肉体は何らかの病気や傷に苦しめられていたのではなく、謙遜の時であると認識され、神の意志が耐え忍ばれており、その神の意志のために、極めて忍耐強い精神をもって侮辱の苦みが飲み干されていたのである。主がこの忍耐を教えられたのは、毒麦が混じり込んでいることに動揺し、それを抜き集めようと望んだ僕たちに対して、家主が「刈り入れまで、両方とも育つままにしておけ」と答えたと言われた時である。なぜなら、急いで取り除いてはならないものは、忍耐強く耐え忍ばれねばならないからである。ご自身も、自らの肉体の受難の前に、悪魔であるユダが裏切り者であることを露わにする前に、彼が盗人であることを耐え忍び、縛り上げや十字架や死を経験する前に、彼の欺きに満ちた唇に対して平和の接吻を拒まなかった時、この忍耐の模範を示し、現されたのである。これらすべてと、言及するには長すぎる他の事柄は、精神が自らの罪ではなく、外から来るいかなる悪をも、自らの肉体が全く傷つかないまま、自分自身の中で忍耐強く耐え忍ぶという、あの忍耐の様態に属している。 しかし、忍耐のもう一つの様態があり、そこでは同じ精神が、愚かな人々や悪意ある人々のように虚しいものを獲得するため、あるいは犯罪を犯すためではなく、主によって定義されたように、正義のために、自らの肉体の受難においていかなる不快で重い苦難をも耐え忍ぶのである。聖なる殉教者たちは、これら両方のやり方で戦った。すなわち、彼らは不信心な者たちの侮辱によって満たされ(そこでは精神が、肉体は傷つかないまま、それ自体としては無傷でありながら、いわば自らの傷を耐え忍ぶのである)、またその身体において縛られ、閉じ込められ、飢えと渇きに苦しめられ、拷問され、切り裂かれ、引き裂かれ、焼かれ、虐殺された。そして、肉体において、探求を極める残虐さの心に浮かぶいかなることも被りながら、揺るぎない敬虔さをもって自らの精神を神に服従させたのである。

構文注4 件
  1. 7pro stratu suae carnis

    stratus は「敷物」や「横たわること」を意味するが、ここでは文脈上、肉体が「横たわること(伏している状態)」を指す。いくつかの異読には statu(状態)もあり、意味的には「自らの肉体の状態や安息のために」と理解される。

  2. 8ei quod non uidemus speramus

    ローマ信徒への手紙8章25節の引用。§7での正しい引用「si autem...(しかし、もし...)」とは異なり、写本上で条件接続詞 si(もし)が指示代名詞の与格 ei(それに対して、または彼に)に誤って置き換わっている。文脈上は条件節として理解されるべきである。

  3. 8semis

    写本上の誤記。マタイによる福音書13章の「毒麦のたとえ」の文脈から、servis(僕たち、奴隷たち)の誤りである。中世の写本における文字 u/v と m、r と n などの視覚的類似に起因する典型的な誤写。

  4. 8ludam

    Iudam(ユダを)の写本上の誤記。大文字の I と L の視覚的類似、あるいは中世写本の小文字 i と l の誤読に起因する。

翻訳:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 公開)urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056b.humanitext-lat1:7-8