Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论忍耐 §22-24

善意志的根源与教会分裂者的忍耐

第 9 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

作者阐明若非上帝赐予爱,人便无法拥有善的意志,并指出分裂教会者所受的苦难虽无法使其进入天国,但能减轻其在末日审判中的惩罚,进而探讨这种忍耐是否亦为上帝的恩赐。

§22Voluptas autem creatoris, de qua scriptum est: et torrente uoluptatis tuae potabis eos, longe alterius generis est;
然而创造主的欢愉(关于这欢愉曾有记载:“你必使他们喝你欢愉的急流”)是截然不同的一种;因为正如我们一样,它并非受造物。
neque enim, sicut nos, creatura est. nisi ergo amor eius detur inde nobis, non est, unde esse possit in nobis.
因此,除非祂的爱从那源头赐予我们,否则在我们内便没有它得以存在的根源。
ac per hoc uoluntas bona, qua diligitur deus, in homine non potest esse, nisi in quo deus operatur et uelle.
由此,人对上帝付出爱的善的意志,除非在上帝亦运作其“意愿”的人身上,否则便不能存在。
haec igitur uoluntas bona, id est uoluntas deo fideliter subdita, uoluntas sanctitate superni ardoris accensa, uoluntas, quae diligit deum et proximum propter deum, siue amore, de quo respondet apostolus Petrus: domine, tu scis quia amo te, siue timore, de quo dicit apostolus Paulus: in timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini, siue gaudio, de quo dicit: spe gaudentes, in tribulatione patientes, siue tristitia, qualem se dicit habuisse magnam pro fratribus suis, quaecumque amara et aspera sufferat, caritas dei est, quae omnia tolerat, quae non diffunditur in cordibus nostris, nisi per spiritum sanctum, qui datus eat nobis.
所以,这善的意志——即忠实地顺服于上帝的意志、被上天炽热的圣洁所点燃的意志、为了上帝而爱上帝及邻人的意志——无论它是出于爱(对此使徒彼得回答说:“主啊,你知道我爱你”),还是出于恐惧(对此使徒保罗说:“用恐惧和战兢做成你们自己的得救”),或是出于喜乐(对此他说:“在指望中要喜乐,在患难中要忍耐”),或是出于悲伤(他提到自己曾为他的弟兄们抱有极大的悲伤),它忍受了任何痛苦与艰辛,它就是上帝的爱,这爱包容一切。 若非借着赐给我们的圣灵,这爱便不会倾注在我们的心中。
Vnde nequaquam dubitante pietate sicut caritas sancte amantium, ita patientia pie tolerantium dei donum est.
因此,虔敬之情绝不怀疑,正如圣洁地去爱的人的爱是上帝的恩赐,敬虔地去忍耐的人的忍耐亦是上帝的恩赐。
neque enim scriptura diuina fallit aut fallitur, quae non solum in ueteribus libris habet huius rei testimonia, cum deo dicitur: patientia mea tu es, et: ab ipso est patientia mea, et ubi alius propheta dicit accipere nos spiritum fortitudinis, uerum etiam in apostolicis litteris legitur: quia uobis donatum est pro Christo non solum ut credatis in eum, sed ut etiam patiamini pro eo.
因为神圣的圣经既不欺骗,也不被欺骗,它不仅在旧书中有此事证,比如对上帝说:“你是我的忍耐”和“我的忍耐由祂而来”,以及另一位先知说我们领受力量的灵;而且在使徒的书信中也可以读到:“因为你们蒙恩,不仅得以信服基督,而且得以信服祂,甚至为祂受苦。
non ergo quasi de proprio faciat animum elatum quod sibi audit esse donatum.
”因此,人听到那赐予自己的东西,不应当仿佛出于自己一般而使心高傲。
§23Si quis autem non habens caritatem, quae pertinet ad unitatem spiritus et uinculum pacis, quo catholica ecclesia congregata conectitur, in aliquo schismate constitutus, ne Christum neget, patitur tribulationes, angustias, famem, nuditatem, persecutionem, pericula, carceres, uincula, tormenta, gladium uel flammas uel bestias uel ipsam crucem timore gehennarum et ignis aeterni, nullo modo ista culpanda sunt, immo uero et hic laudanda patientia est.
然而,若有人没有爱(这爱属于圣灵的合一与和平的联络,大公教会藉此聚集而相连),身处某种分裂之中,为了不否认基督,因着对地狱和永恒之火的恐惧,而忍受苦难、困苦、饥饿、赤身露体、迫害、危险、监禁、锁链、酷刑、刀剑或火焰或野兽或十字架本身,这些事情绝不应被指责,相反,甚至在此处,其忍耐也是值得称赞的。
non enim dicere poterimus melius ei fuisse, ut Christum negando nihil eorum pateretur, quae passus est confitendo, sed existimandum est fortasse tolerabilius ei futurum iudicium, quam si Christum negando cuncta illa uitaret, ut illud, quod ait apostolus: si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest, nihil [mihi] prodesse intellegatur ad regnum caelorum obtinendum, non ad extremi iudicii tolerabilius supplicium subeundum.
因为我们不能说,他若通过否认基督而不遭受他因承认基督所遭受的一切,对他来说会更好;相反,应当认为,他的审判或许会比他通过否认基督来逃避这一切更为宽容,以至于使徒所说的:“我若舍己身叫人焚烧,却没有爱,仍然与我无益”,应被理解为对“获得天国”无益,而不是对“承受最后审判中较轻的惩罚”无益。
§24Sed merito quaeri potest, utrum et ista patientia donum dei sit, an uiribus tribuenda sit uoluntatis humanae, qua quisque ab ecclesia separatus non pro errore.
但我们有理由探问:这种忍耐究竟也是上帝的恩赐,还是应当归功于人类意志的力量?
qui eum separauit, sed pro ueritate sacramenti seu uerbi, quae apud eum remansit, timore poenarum aeternarum poenas patitur temporales.
借着这种意志,每一个与教会分离的人,不是为了那使他分离的错误,而是为了留存在他那里的圣礼或道(圣言)的真理,因着对永恒惩罚的恐惧而忍受世俗的惩罚。
cauendum est enim, ne forte, si dei donum istam patientiam dixerimus, hi quibus inest etiam ad regnum dei pertinere credantur; si autem illam donum dei esse negauerimus, cogamur fateri sine adiutorio et munere dei in uoluntate hominis esse posse aliquid boni.
因为必须警惕,免得我们若称这种忍耐为上帝的恩赐,那些拥有它的人也许就会被认为也属于上帝的国;而如果我们否认它是上帝的恩赐,我们就会被迫承认,在没有上帝的帮助和恩赐下,人的意志中也可以有某种善。
neque enim hoc non est bonum, ut credat homo aeterno supplicio se esse puniendum, si negauerit Christum et pro ista fide qualecumque supplicium perferat et contemnat humanum.
因为,人相信自己若否认基督,就必受到永远的惩罚,并为了这一信仰而忍受并蔑视人世间任何的惩罚,这绝不能说不是一件善事。

词汇与语法注释

  1. ¦25¦operatur et uelle — 在 'et uelle' 中,不定式 'uelle' 作名词(宾格)使用,作为及物动词 'operatur' 的宾语。'et' 用作副词,意为“也、甚至”,反映了腓立比书2章13节的观点,即上帝在人心里运行,使人“意愿”(uelle)并实行。
  2. ¦25¦haec igitur uoluntas bona... caritas dei est — 这是一个长句结构,以 'haec igitur uoluntas bona' 开头,伴随着同位语('uoluntas... subdita'、'uoluntas... accensa'、'uoluntas quae...'),并夹杂了让步从句('quaecumque amara et aspera sufferat')。该句的语法核心在于,这一长串主语最终落脚在系表结构 'caritas dei est'(即“是上帝的爱”)上。
  3. ¦p.688¦nihil mihi prodest... non ad extremi iudicii tolerabilius supplicium subeundum — 此处是对 'nihil prodesse'(无益)适用范围进行限定的双重否定构造。即,它被理解为对于 'ad regnum caelorum obtinendum'(获得天国)是无益的(nihil prodesse),但对于 'non ad... subeundum'(并非对于承受最后审判中较轻的惩罚是无益的,换言之,在减轻惩罚方面是有益的),构成了奥古斯丁特有的经文阐释。
  4. ¦27¦non pro errore qui eum separauit, sed pro ueritate — 介词短语 'non pro errore... sed pro ueritate...' 修饰由 'qua'(指代 'uoluntatis')引导的关系从句中的动词 'patitur'(承受)。关系从句 'qui eum separauit' 的先行词是 'errore'。

引用这一段

奥古斯丁, 论忍耐 §22-24. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056b.humanitext-lat1:22-24

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。