§22Voluptas autem creatoris, de qua scriptum est: et torrente uoluptatis tuae potabis eos, longe alterius generis est;
しかし、創造主の悦び(それについては「あなたは彼らにご自身の悦びの急流を飲ませるであろう」と書かれているが)は、はるかに異なる種類のものである。
neque enim, sicut nos, creatura est.
なぜならそれは、私たちのように、被造物ではないからである。
nisi ergo amor eius detur inde nobis, non est, unde esse possit in nobis.
それゆえ、その愛がそこから私たちに与えられない限り、それが私たちの中に存在し得る源泉はない。
ac per hoc uoluntas bona, qua diligitur deus, in homine non potest esse, nisi in quo deus operatur et uelle.
そしてこのことによって、神が愛されるところの善き意志は、神が欲することをも働かせたもう人でなければ、人間の中に存在することはできない。
haec igitur uoluntas bona, id est uoluntas deo fideliter subdita, uoluntas sanctitate superni ardoris accensa, uoluntas, quae diligit deum et proximum propter deum, siue amore, de quo respondet apostolus Petrus: domine, tu scis quia amo te, siue timore, de quo dicit apostolus Paulus: in timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini, siue gaudio, de quo dicit: spe gaudentes, in tribulatione patientes, siue tristitia, qualem se dicit habuisse magnam pro fratribus suis, quaecumque amara et aspera sufferat, caritas dei est, quae omnia tolerat, quae non diffunditur in cordibus nostris, nisi per spiritum sanctum, qui datus eat nobis.
したがって、この善き意志、すなわち、忠実に神に従属している意志、天上の熱情の聖性によって燃え立たされた意志、神を、そして神のために隣人を愛する意志は、――それが、使徒ペトロが「主よ、あなたは私があなたを愛していることをご存じです」と答えているところの愛によるものであれ、使徒パウロが「恐れとおののきをもってあなた方自身の救いを達成しなさい」と言っているところの恐れによるものであれ、彼が「希望をもって喜び、苦難の中で耐え忍びなさい」と言っているところの喜びによるものであれ、あるいは、彼が自らの兄弟たちのために抱いたと語っているような大きな悲しみによるものであれ、いかなる苦く厳しいものをも耐え忍ぶものであって――神の愛なのであり、それはすべてを耐え忍ぶ。 そしてこの愛は、私たちに与えられた聖霊によるのでなければ、私たちの心に注がれることはない。
Vnde nequaquam dubitante pietate sicut caritas sancte amantium, ita patientia pie tolerantium dei donum est.
それゆえ、信心深い者が決して疑うことなく、聖に愛する者たちの愛がそうであるように、信心深く耐え忍ぶ者たちの忍耐もまた、神の贈り物である。
neque enim scriptura diuina fallit aut fallitur, quae non solum in ueteribus libris habet huius rei testimonia, cum deo dicitur: patientia mea tu es, et: ab ipso est patientia mea, et ubi alius propheta dicit accipere nos spiritum fortitudinis, uerum etiam in apostolicis litteris legitur: quia uobis donatum est pro Christo non solum ut credatis in eum, sed ut etiam patiamini pro eo.
なぜなら、神聖な聖書は欺くことも欺かれることもないからである。 聖書は、旧き書物において、神に向かって「あなたは私の忍耐です」とか「私の忍耐は彼から来る」と言われているときや、別の預言者が「私たちは勇気の霊を受け取る」と言っているときに、このことの証言を有しているだけでなく、使徒の手紙においてもまた、「キリストのためにあなた方に与えられたのは、彼を信じることだけでなく、彼のために苦難を受けることでもある」と読まれるからである。
non ergo quasi de proprio faciat animum elatum quod sibi audit esse donatum.
したがって、自分に与えられたと聞くものを、あたかも自分自身のものからであるかのようにして、心を高ぶらせてはならない。
§23Si quis autem non habens caritatem, quae pertinet ad unitatem spiritus et uinculum pacis, quo catholica ecclesia congregata conectitur, in aliquo schismate constitutus, ne Christum neget, patitur tribulationes, angustias, famem, nuditatem, persecutionem, pericula, carceres, uincula, tormenta, gladium uel flammas uel bestias uel ipsam crucem timore gehennarum et ignis aeterni, nullo modo ista culpanda sunt, immo uero et hic laudanda patientia est.
しかし、もし愛(これは、公同の教会が集められて結び合わされているところの、御霊の結束と平和の絆に属するものであるが)を持たない者が、何らかの分裂の中に身を置きながらも、キリストを否定しないために、地獄と永遠の火への恐れから、苦難、窮乏、飢え、裸、迫害、危険、牢獄、鎖、拷問、剣、あるいは炎、あるいは野獣、あるいは十字架そのものを耐え忍ぶとすれば、これらのことは決して非難されるべきではなく、むしろ真に、ここにおける忍耐も称賛されるべきである。
non enim dicere poterimus melius ei fuisse, ut Christum negando nihil eorum pateretur, quae passus est confitendo, sed existimandum est fortasse tolerabilius ei futurum iudicium, quam si Christum negando cuncta illa uitaret, ut illud, quod ait apostolus: si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest, nihil [mihi] prodesse intellegatur ad regnum caelorum obtinendum, non ad extremi iudicii tolerabilius supplicium subeundum.
なぜなら、彼にとってはキリストを否定することによって、告白することによって耐え忍んだそれらの苦しみを何も受けない方が良かった、と言うことはできないからであり、むしろ、もし彼がキリストを否定することによってそれらすべてを避けた場合よりも、彼の審判はいくらか耐えやすいものになるであろうと考えられるべきだからである。 使徒が「たとい私が火に焼かれるためにわが身を引き渡しても、愛がなければ、私には何の益もない」と言うことは、天の国を獲得するためには何の益もないが、最後の審判のより耐えやすい刑罰を受けるためには何の益もない、とは理解されないように。
§24Sed merito quaeri potest, utrum et ista patientia donum dei sit, an uiribus tribuenda sit uoluntatis humanae, qua quisque ab ecclesia separatus non pro errore. qui eum separauit, sed pro ueritate sacramenti seu uerbi, quae apud eum remansit, timore poenarum aeternarum poenas patitur temporales.
しかし、当然次のように問われ得る。 この忍耐もまた神の贈り物であるのか、それとも、教会から隔てられた人が、自分を隔てた過ちのためではなく、自分のもとに残された秘跡または言葉の真理のために、永遠の刑罰への恐れから一時的な刑罰を耐え忍ぶところの、人間の意志の力に帰せられるべきであるのか、と。
cauendum est enim, ne forte, si dei donum istam patientiam dixerimus, hi quibus inest etiam ad regnum dei pertinere credantur; si autem illam donum dei esse negauerimus, cogamur fateri sine adiutorio et munere dei in uoluntate hominis esse posse aliquid boni.
なぜなら、もし私たちがこの忍耐を神の贈り物であると言うなら、おそらく、それを持っている人々が神の国にも属していると信じられてしまうことを警戒せねばならず、他方、もしそれを神の贈り物であることを否定するなら、神の助けと贈り物なしに、人間の意志の中に何か善いものが存在し得るということを認めざるを得なくなるからである。
neque enim hoc non est bonum, ut credat homo aeterno supplicio se esse puniendum, si negauerit Christum et pro ista fide qualecumque supplicium perferat et contemnat humanum.
なぜなら、人間が、もしキリストを否定するなら自分が永遠の刑罰によって罰せられることになると信じ、この信仰のために人間的な(=この世の)いかなる刑罰をも耐え忍び、かつ軽んじるということは、善いことではないはずがないからである。