§18Vnde et antiqui iusti ante incarnationem uerbi in hac fide Christi et in hac uera iustitia, quod est nobis Christus, iustificati sunt, hoc credentes futurum quod nos credimus factum: et ipsi gratia salui facti per fidem non ex semet ipsis, sed dei dono, non ex operibus, ne forte extollerentur.
因此,在圣言肉身化之前,古代的义人也是因着对基督的这一信仰和这一真实的公义(对我们而言这就是基督)而被称义的,他们相信我们所信之已成的事实将要在未来发生。 他们自己也是借着恩典、通过信仰得救的,这并不是出于他们自己,而是上帝的恩赐,也不是出于行为,免得有人自夸。
bona quippe opera eorum non praeuenerunt dei misericordiam, sed subsecuta sunt.
因为他们的善行并没有先于上帝的慈悲,而是紧随其后。
ipsi quippe audierunt, ipsi scripserunt longe antequam Christus uenisset in carne: miserebor, cui misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericors fuero.
确实,在基督肉身降临很久之前,他们自己听见并写道:“我要怜悯我所要怜悯的人,我要恩待我所要恩待的人。
ex quibus dei uerbis tanto post apostolus Paulus diceret: igitur non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei.
”从上帝的这些话语中,许久之后的使徒保罗才会说:“据此看来,这不在乎那定意的,也不在乎那奔跑的,只在乎那发怜悯的上帝。
ipsorum etiam uox est longe antequam Christus uenisset in carne: deus meus, misericordia eius praeueniet me.
”在基督肉身降临很久之前,也有他们自己的声音: “我的上帝,祂的慈悲必迎接我。
quomodo autem possent alieni esse a fide Christi, quorum caritate etiam nobis praenuntiatus est Christus, sine cuius fide quisquam mortalium nec fuit nec est nec esse aliquando poterit iustus? si ergo iam iusti a Christo eligerentur apostoli, prius illum ipsi elegissent, ut iusti eligi possent, quia sine illo iusti esse non possent.
”但是,他们怎么会与基督的信仰毫无关系呢? 借着他们的爱,基督也被预告给了我们,而若没有对祂的信仰,凡夫俗子中无论是过去、现在还是将来,都绝没有一个人能成为义人。 因此,如果使徒们被基督拣选时已经是义人,他们自己就会先拣选祂,以便作为义人被拣选,因为没有祂,他们就不能成为义人。
sed non ita factum est; ipse quippe illis ait: non uos me elegistis, sed ego uos elegi.
但事情并非如此;因为祂自己对他们说:“不是你们挑选了我,而是我挑选了你们。
unde dicit apostolus Iohannes: non quod dilexerimus deum. sed quia ipse dilexit nos.
”因此使徒约翰说:“不是我们爱了上帝,而是祂爱了我们。
§19Quod cum ita sit, quid est homo utens in hac uita propria uoluntate, antequam eligat et diligat deum, nisi iniustus et inpius? quid est, inquam, homo aberrans a creatore creatura, nisi creator eius memor sit eius et eligat eum gratis et diligat gratis? quia ipse non potest eligere uel diligere, nisi prius electus dilectusque curetur, qui caecitate eligenda non cernit et langore diligenda fastidit.
” 既然如此,人在这一生中,在拣选和爱上帝之前,使用他自己的意志,除了是不义和不虔敬的人之外,还能是什么呢? 我说,人,一个迷失方向、背离创造主的受造物,若非他的创造主眷顾他、无偿地拣选他并无偿地爱他,还能是什么呢? 因为他自己不能拣选或去爱,除非他先因被拣选和被爱而得到医治;他因失明而看不见应选之物,因软弱而厌恶可爱之物。
sed forte quis dicat: quomodo deus prius eligit et diligit iniquos, ut iustificet eos, cum scriptum sit: odisti, domine, omnes, qui operantur iniquitatem? quomodo putamus nisi miro et ineffabili modo? et tamen etiam non possumus cogitare, quod medicus bonus aegrotum et odit et diligit? odit enim, quia aegrotat, qui diligit, ut aegritudinem pellat.
但是,也许有人会说:“既然经上记着:‘主啊,你恨恶一切作孽的人’,那么上帝怎能先拣选并怜悯恶人,以使他们称义呢? ”我们认为这是怎样的呢? 难道不是以一种奇妙且不可言喻的方式吗? 然而,难道我们不能想到,一个好的医生对病人既恨又爱吗? 因为他恨他的病,却爱他这个人,以便驱除他的疾病。
§20Haec propter caritatem dicta sint, sine qua in nobis non potest esse uera patientia, quoniam in bonis caritas dei est, quae tolerat omnia, sicut in malis mundi cupiditas.
愿这些话是为着爱的缘故而说的,没有爱,在我们里面就不可能有真正的忍耐,因为在善人里面有上帝的爱,这爱包容一切,正如在恶人里面有世界的私欲一样。
sed haec caritas per spiritum sanctum est in nobis, qui datus est nobis.
但这爱是借着赐给我们的圣灵而在我们里面的。
unde a quo nobis est caritas, ab illo patientia.
因此,我们从谁得着爱,就从谁得着忍耐。
mundi autem cupiditas quando patienter sustinet onera cuiuslibet calamitatis, gloriatur de uiribus propriae uoluntatis tamquam de stupore morbi, non de robore sanitatis.
然而,当世界的私欲忍耐地承受任何灾难的重担时,它夸耀自己意志的力量,就好像在夸耀病中的麻木,而不是在夸耀健康的强壮。
insana est ista gloriatio; non est patientiae, sed dementiae.
这种夸耀是疯狂的;它不属于忍耐,而属于疯狂。
uoluntas ista tanto uidetur patientior acerborum malorum, quanto est auidior temporalium bonorum, quia inanior aeternorum.
这种意志对痛苦之事的忍受力显得越强,它对暂世之物的渴望就越炽热,因为它对永恒之物就越空虚。
§21Quodsi eam exagitat et inflammat fallacibus uisis et suasionibus inmundus et diabolicus spiritus et maligna conspiratione sociatus efficit hominis uoluntatem uel errore dementem uel adpetitu cuiuslibet mundanae delectationis ardentem quaecumque uidentur intolerabilia mirabiliter sustinere, non tamen ideo etiam uoluntas mala sine instigatione alterius inmundi spiritus sicut uoluntas bona sine adiutorio sancti spiritus non potest esse.
但是,如果一个污秽和魔鬼的灵用虚妄的幻象和劝诱来煽动并点燃它,并且,联合在邪恶的共谋中,使人的意志要么因错误而疯狂,要么因对任何世俗享乐的渴望而炽热,从而奇妙地忍受任何看似无法忍受的事情;然而,这并不意味着,恶的意志在没有另一个污秽之灵的唆使下就不能存在,就像善的意志在没有圣灵的帮助下就不能存在一样。
nam esse posse uoluntatem malam etiam sine aliquo spiritu uel seducente uel incitante in ipso diabolo satis ostenditur. qui per nullum alium diabolum propria uoluntate factus diabolus inuenitur.
因为,甚至在没有任何诱惑或煽动的灵的情况下,恶的意志也可以存在,这在魔鬼自身身上就得到了充分的证明,我们发现,他是因着自己的意志、而非通过任何其他魔鬼而成为魔鬼的。
uoluntas itaque mala siue cupiditate rapiatur siue timore reuocetur siue laetitia diffundatur siue tristitia contrahatur atque in his omnibus perturbationibus animi quaecumque sunt aliis uel alio tempore grauiora contemnat et perferat. potest et sine alterius spiritus instinctu se ipsa seducere et defectu a superioribus in inferiora lapsando, quanto iucundius aestimauerit. quod adipisci adpetit uel amittere metuit uel adeptum gaudet uel amissum dolet, tanto tolerabilius pro eo ferre, quod sibi minus est ad patiendum quam illud ad fruendum.
因此,恶的意志无论是被私欲所劫持,还是被恐惧所退缩,或是被喜悦所释放,或是被悲伤所收缩,并且在这一切心灵的动摇中,轻视并忍受任何对他人或在其他时候更为沉重的事情,它也可以在没有另一个灵的暗示下自我诱惑;并且,由于从高处坠落到低处的堕落,它越是把渴望获得、害怕失去、因获得而高兴或因失去而痛苦的事物评价为令人愉快的,它就越能为了该事物的缘故而耐受那些对它而言相较于享受该事物算不得什么的痛苦。
quidquid enim illud est, ex creatura est, cuius nota uoluntas est.
因为无论那是什么,它都来自受造物,而意志对该受造物是非常熟悉的。
quodam modo enim familiari contactu atque conexu ad experiendam eius suauitatem adiacet amanti creaturae amata creatura.
因为在某种程度上,通过亲密的接触和结合,为了体验其甘美,被爱的受造物紧挨着那付诸爱的受造物。