Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论忍耐 §25

真正继承人的恩赐与出于爱的永恒忍耐

第 10 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

奥古斯丁利用亚伯拉罕儿子的比喻论证道,在包括忍耐在内的上帝恩赐中,有些是给上帝真正继承人(自由的耶路撒冷之子)的,而另一些则是非继承人也能领受的。他最后总结道,充满爱的真正忍耐绝不会消逝,因为它会带来永恒福乐的果实。

§25Proinde sicut negandum non est etiam hoc esse donum dei, ita intellegendum est alia esse dei dona filiorum illius Hierusalem, quae sursum libera est mater nostra.
因此,正如不应当否认这同样是上帝的恩赐一样,我们也应当理解,那在上的、自由的、作为我们母亲的耶路撒冷之子,其所拥有的上帝恩赐是别样的。
Haec sunt enim quodam modo hereditaria, in quibus sumus heredes dei, coheredes autem Christi; alia uero, quae possunt accipere etiam filii concubinarum, quibus iudaei carnales et schismatici uel haeretici conparantur.
因为这些恩赐在某种程度上是继承性的,借此我们成为上帝的继承人、基督的同等继承人;而其他的恩赐,则是庶子也可以领受的,属肉体的犹太人、分裂主义者或异端分子便与他们相似。
quamuis enim scriptum est: eice ancillam et filium eius; neque enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac, et Abrahae dixit deus: in Isaac uocabitur tibi semen, quod sic est apostolus interpretatus, ut diceret: id est non qui filii carnis, hi filii dei, sed filii promissionis deputantur in semine, ut intellegeremus semen Abrahae secundum Isaac propter Christum ad dei filios pertinere, qui sunt corpus Christi et membra, id est ecclesia dei una, uera, germana, catholica, tenens piam fidem, non eam, quae per elationem uel timorem, sed eam, quae per dilectionem operatur: tamen etiam filios concubinarum quando a filio suo Isaac dimisit Abraham, nonnulla eis largitus est munera, ne relinquerentur omni modo inanes, non ut tenerentur heredes.
因为虽然有话记着说:“把使女和她的儿子赶出去,因为使女的儿子不可与我的儿子以撒一同承受产业”;并且上帝对亚伯拉罕说:“在以撒这里,你的后裔将被召。 ”对此,使徒作了如此解释,说:“也就是说,肉身所生的儿女,这些并不是上帝的儿女,唯独应许的儿女才被算作后裔。 ”这是为了让我们理解,那照着以撒而来的亚伯拉罕的后裔,因着基督的缘故,属于上帝的儿女,他们就是基督的身体和肢体,即唯一的、真实的、纯正的、大公的上帝教会,持守着虔敬的信仰——不是那种因骄傲或恐惧而运作的信仰,而是那种借着爱而运作的信仰:然而,当亚伯拉罕把庶子从他的儿子以撒那里遣走时,他还是赏赐了他们一些礼物,免得让他们完全空手而去,但并非要把他们当作继承人保留。
sic enim legimus: dedit autem Abraham omnem censum suum Isaac filio suo; et filiis concubinarum suarum dedit Abraham munera et dimisit eos ab Isaac filio suo.
因为我们读到:“亚伯拉罕把一切所有的都给了他的儿子以撒;但亚伯拉罕把礼物给了他庶子的儿女们,并使他们离开他的儿子以撒。
si ergo filii sumus liberae Hierusalem, alia dona exheredatorum, alia intellegamus heredum.
”因此,如果我们是那自由之耶路撒冷的儿女,就让我们懂得,有些是属于被剥夺继承权之人的恩赐,有些则是属于继承人的恩赐。
hi enim heredes sunt, quibus dicitur: non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba pater.
因为这些人就是那被称为继承人的人:“因为你们所领受的不是奴役的灵,以致仍旧害怕;而是领受了得着儿子名分的收养之灵,在这灵里我们呼叫:‘阿爸,父!
XXVIII!. 26. Clamemus ergo spiritu caritatis et, donec ueniamus ad hereditatem, in qua semper maneamus, liberali amore simus, non seruili timore patientes; clamemus, quamdiu pauperes sumus, donec illa hereditate ditemur.
’” XXVIII!. 26. 因此,让我们在爱的灵中呼求,并且,在进入那我们将永远常存的产业之前,让我们以自由的爱,而非奴隶般的恐惧去忍耐;只要我们还是贫穷的,就让我们呼求,直到我们因那产业而富足。
magna quippe inde pignora accepimus, quod ad nos ditandos pauper factus est Christus, quo in supernas diuitias exaltato missus est, qui sancta desideria nostris cordibus inspiraret spiritus sanctus.
因为我们从那里得到了极大的凭据,那就是:为了使我们富足,基督成了贫穷的;当祂被高举入天上的富足时,圣灵被差遣来,将圣洁的渴望注入我们的心中。
horum pauperum adhuc credentium, nondum contemplantium, adhuc sperantium, nondum tenentium, adhuc desiderio suspirantium, nondum felicitate regnantium, adhuc esurientium et sitientium, nondum satiatorum: horum ergo pauperum patientia non peribit in aeternum, non quia et illic patientia erit, ubi quod toleretur non erit, sed non peribit\' dictum est, quia infructuosa non erit.
这些依然在信靠、尚未在瞻仰的,仍在盼望、尚未在得着的,仍因渴望而叹息、尚未在福乐中执掌王权的,仍饥渴慕义、尚未饱足的贫穷人:因此,这些贫穷人的忍耐将永远不会落空(不消逝)——这并不是因为在那没有可忍受之物的地方也会有忍耐,而是因为“不会落空”是指它绝不会没有果效。
fructum autem habebit aeternum, ideo non peribit in aeternum.
它将拥有永恒的果实,因此它将永远不会落空。
quisquis enim laborat inaniter, cum eum spes fefellerit, propter quam laborabat, merito dicit: perdidi tantum laborem; quisquis uero ad sui laboris promissa peruenerit, gratulans dicit: non perdidi laborem meum.
因为任何徒然劳碌的人,当他为之劳碌的盼望落空时,便有理由说:“我白白付出了这么多劳碌”;而任何得到了其劳碌之应许的人,则会庆幸地说道:“我没有白费我的劳碌。
dicitur ergo labor non perisse, non quia manet perpetuus, sed quia non est inaniter fusus.
”因此,劳碌被称为“没有落空”,并非因为它是永恒留存的,而是因为没有白白地消耗。
sic et patientia pauperum Christi, sed ditandorum heredum Christi non peribit in aeternum, non quia et illic patienter ferre iubebimur, sed quia pro his quae hic patienter pertulimus, aeterna beatitudine perfruemur.
同样,基督的贫穷人——亦即必将富足的基督继承人——其忍耐也永远不会落空;这并非因为我们在那里也会被命令去默默忍受,而是因为由于我们在这里所耐心忍受的一切,我们将享受永恒的福乐。
non dabit finem sempiternae felicitati, qui donat temporalem patientiam uoluntati, quia utrumque munus donatae donatum est caritati amen.
那将暂时的忍耐赐予人意志的上帝,绝不会让永恒的福乐终结,因为这两样恩赐,都是赐予了那已被赋予的爱。 阿门。

词汇与语法注释

  1. 28quamuis enim scriptum est... tamen etiam filios concubinarum — 一个由 'quamuis... tamen...'(虽然……但是……)构成的长关联句。尽管中间夹杂了许多插入成分(如经文引用和使徒的解释),其主干结构仍是“虽然记着说……然而亚伯拉罕还是给庶子们赏赐了一些礼物”。
  2. p.691non quia et illic patientia erit... sed 'non peribit' dictum est, quia infructuosa non erit — 解释为何忍耐“永远不灭”。这并非因为在天上(没有需要忍受之物的地方)依然存在忍耐,而是因为它不会是无果效的。
  3. p.691non dabit finem sempiternae felicitati, qui donat temporalem patientiam uoluntati — 由 'qui' 引导的关系从句作主句的主语:“那赐予意志以暂时忍耐的[上帝],不会让永恒的福乐结束。”

引用这一段

奥古斯丁, 论忍耐 §25. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056b.humanitext-lat1:25

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。