Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论忍耐 §16-17

世俗私欲的忍耐与恩典赐予的上帝之爱

第 7 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

讨论了促使恶人忍耐的私欲源于世界,而作为义人真忍耐源泉的上帝之爱则是上帝恩典的赐予。作者通过引用圣经阐明了拣选的教义。

§16Hic dicet aliquis: si ex mundo est concupiscentia malorum, per quam fit, ut mala omnia pro eo quod \'ab illis concupiscitur perferant, quo modo ex eorum dicitur uoluntate? quasi uero non et ipsi ex mundo sint, cum ab eis diligitur mundus deserto eo, per quem factus est mundus; seruiunt enim creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula.
在这里有人会说:如果恶人的私欲(他们因之为了自己所渴望的事物而忍受一切恶事)是来自世界的,那么这怎么能说是来自他们的意志呢? 仿佛他们自己不也是来自世界的,当世界被他们所爱、而那创造世界的主却被他们抛弃时;因为他们侍奉受造之物,胜过侍奉那永远受赞美的主。
siue itaque mundi uocabulo Iohannes apostolus dilectores significauerit mundi, uoluntas, quae ex ipsis est, utique ex mundo est; siue mundi nomine caelum et terram et quaecumque in eis sunt, hoc est uniuersam conplexus sit creaturam, uoluntas procul dubio creaturae, quae non est creatoris, ex mundo est.
因此,无论使徒约翰是用“世界”这个词来指代那些爱世界的人,那么来自他们自身的意志当然就是来自世界的;或者,如果他用“世界”这个名字来包罗天地和其中所有的事物,即整个受造界,那么毫无疑问,不属于创造主的受造之物的意志,就是来自世界的。
propter quod talibus dominus dicit: uos de deorsum estis, ego de sursum sum; uos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo.
为此,主对这样的人说:“你们是从下头来的,我是从上头来的;你们是属这世界的,我不是属这世界的。
apostolis autem dicit: si de hoc mundo essetis, mundus quod suum est diligeret.
”但祂对使徒们说:“你们若属这世界,世界必爱属自己的。
sed ne sibi amplius adrogarent, quam eorum mensura poscebat, et hoc, quod eos non esse dixit ex mundo, naturae putarent esse, non gratiae, quia uero, inquit, de mundo non estis, sed ego elegi uos de mundo, propterea odit uos mundus.
”然而,免得他们自视过高,超出其分量所要求的,并免得他们以为祂说他们不属世界这件事是由于本性而非由于恩典,祂说:“只因你们不属世界,乃是我从世界中拣选了你们,所以世界就恨你们。
ergo de mundo erant; nam, ut non essent de mundo, electi sunt de mundo.
”因此,他们曾是属世界的;因为,为了使他们不属世界,他们是从世界中被拣选出来的。
§17Hanc autem electionem non praecedentium in bonis operibus meritorum, sed electionem gratiae demonstrans apostolus sic inquit: et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt;
但为了表明这一拣选并非由于在善行中先行的功绩,而是恩典的拣选,使徒如此说道:“如今也是这样,照着恩典的拣选,还有所留的余数。
si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia.
既是出于恩典,就不在乎行为;不然,恩典就不是恩典了。
haec est electio gratiae, id est electio, qua per dei gratiam homines eliguntur, haec est, inquam, electio gratiae. qua omnia bona merita praeueniuntur humana.
”这就是恩典的拣选,也就是说,借着上帝的恩典使人被拣选的拣选;我说,这就是恩典的拣选,人类一切善的功绩都被其所先行。
si enim ullis bonis meritis datur, iam non gratis donatur, sed debita redditur, ac per hoc non uero nomine gratia nuncupatur, ubi merces, sicut idem dicit apostolus, non inputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.
因为如果它是因着任何善的功绩而被给予的,它就代表不再是无偿赠予,而是作为债务来偿还;由此它就不能被冠以恩典的真实名字,正如同一位使徒所说,在那里,工钱不被看作是恩典,而是算作债务。
si autem, ut uera sit gratia, id est gratuita, nihil inuenit in homine, cui merito debeatur — quod bene intellegitur et in eo, quod dictum est: pro nihilo saluos facies eos — profecto ipsa dat merita, non meritis datur.
但是,为了使恩典是真实的,即无偿的,如果在人里面找不到任何由于功绩而应得它的东西——正如在“你将无偿拯救他们”这句话中所能很好理解的那样——那么毫无疑问,恩典本身赋予了功绩,而不是功绩换来了恩典。
praeuenit ergo etiam fidem, ex qua omnia bona opera incipiunt; iustus enim, sicut scriptum est, ex fide uiuit.
因此,它甚至先行于信仰,而一切善行都是从信仰开始的;因为如经上所记:“义人必因信得生。
porro autem gratia non solum adiuuat iustum, uerum etiam iustificat inpium.
”再者,恩典不仅帮助义人,而且使不虔敬的人称义。
et ideo etiam cum adiuuat iustum et uidetur eius meritis reddi, nec sic desinit esse gratia, quoniam id adiuuat, quod est ipsa largita.
因此,即使在它帮助义人且看似是因其功绩而回报时,它也绝没有因此而停止作为恩典,因为它是对它自己所赏赐的事物给予帮助。
propter hanc itaque gratiam, quae cuncta bona merita humana praecedit, non solum Christus ab inpiis occisus est, uerum etiam pro inpiis mortuus est.
因此,为了这先于人类一切善的功绩的恩典,基督不仅被不虔敬的人所杀,而且为不虔敬的人而死。
et antequam moreretur, non utique iustos, sed iustificandos elegit apostolos, quibus ait: ego uos de mundo elegi.
并且在祂死之前,祂拣选了使徒,当然不是作为已经公义的人,而是作为将要被称义的人,对他们说:“我拣选了你们脱离世界。
quibus enim dixit: de mundo non estis, et, ne putarent se numquam fuisse de mundo. mox addidit: sed ego uos de mundo elegi, profecto, ut de mundo non essent, ipsius in eos electione conlatum est.
”因为,对于那些祂曾对他们说“你们不属世界”的人,并且免得他们以为自己从未属过世界,祂随即补充道“乃是我从世界中拣选了你们”,确实,他们不属世界这件事是借着祂对他们的拣选而赋予他们的。
quocirca si per suam iustitiam, non per gratiam eius eligerentur, non de mundo electi essent, quoniam de mundo iam non essent, si iam iusti essent.
因此,如果他们是借着自己的公义、而不是借着祂的恩典被拣选,他们就不会是从世界中被拣选出来的,因为如果他们已经是义人,他们就已经不再属世界了。
deinde propterea sunt electi, quia iam iusti erant; ipsi priores iam dominum elegerant.
接着,如果他们是因为已经是义人才被拣选的,那他们自己就已经先拣选了主。
quis enim potest esse iustus, nisi eligendo iustitiam? finis autem legis Christus ad iustitiam omni credenti, qui factus est nobis sapientia a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur in domino glorietur.
因为除非通过拣选公义,谁能成为义人呢? 然而,律法的总结就是基督,使凡信祂的都得着义。 祂从上帝那里成了我们的智慧、公义、圣洁和救赎,正如经上所记:“夸口的,当指着主夸口。
ipse est ergo nostra iustitia.
”因此,祂自己就是我们的公义。

词汇与语法注释

  1. 19pro eo quod 'ab illis concupiscitur' — 由前置词 `pro` 支配的中性代词 `eo` 以及以其为先行词的关系从句 `quod...` 构成的结构,意为“为了那……的”。
  2. 19siue itaque mundi uocabulo... siue mundi nomine... — 双重关联词 `siue... siue...`(无论是……还是……)引导了两个让步条件从句。动词 `significauerit` 和 `conplexus sit` 为虚拟语气,用于表达假设性的让步。
  3. 20cui merito debeatur — 修饰先行词 `nihil` 的特征关系从句,动词 `debeatur` 使用现在时被动虚拟语气。`merito` 可以理解为名词 `meritum` 的夺格(“凭功绩/理所当然地”),或作副词(“理所当然地”)。
  4. 20deinde propterea sunt electi — 虽然动词使用了直陈式(`sunt electi`、`erant`、`elegerant`),但从上下文来看,这是基于对手(佩拉纠主义)关于“基于功绩的拣选”这一主张而进行的归谬法(讽刺性假设)。因此,翻译时补充“如果……”等假设语气能使逻辑更为自然。

引用这一段

奥古斯丁, 论忍耐 §16-17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056b.humanitext-lat1:16-17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。